Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De poenitentia
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6975 Depoe2
2.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM.
2.1.1
Ambrosius libri superioris praeceptis nova subtexurus, necessitatem mature agendi poenitentiam allegorice insinuat, quam et suadet agendam: deinde illius forma in Apostolo imitationi proposita, varios ejusdem fructus strictim proponit.
2.1.1
Etsi non pauca quae ad cohortationem poenitentiae proficiant, scripta sint in libro superiore; tamen cum adjici possint complura, ne velut semesas verborum nostrorum epulas reliquisse videamur, inceptum persequamur convivium.
2.1.2
Agenda est enim poenitentia non solum sollicite, sed etiam mature: ne forte Evangelicus ille paterfamilias qui arborem ficum plantavit in vinea sua, veniat; et quaerens fructum in ea, si non invenerit, dicat cultori vineae: Succide illam. Ut quid etiam terram occupat? Et nisi cultor vineae interveniat dicens: Domine, remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam; et mittam cophinum stercoris: et si 416 quidem fecerit fructum; sin autem, excidatur ficulnea.
2.1.3
Stercoremus ergo et nos agrum hunc quem possidemus, et imitemur laboriosos agricolas, quos non pudet fimo pingui satiare terram, et immundo cinere agrum aspergere, ut fructus uberiores colligant.
2.1.4
Et quemadmodum stercoremus, docet Apostolus dicens: Et aestimo omnia ut stercora, ut Christum lucrifaciam; qui per infamiam et bonam famam meruit Christo placere. Legerat enim quod Abraham dum se stercus et cinerem fatetur, summa humilitate invenit Dei gratiam. Legerat quod Job in stercore sedens omnia quae amiserat, recuperavit. Legerat prophetante David, quod Deus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem.
2.1.5
Et nos ergo non erubescamus fateri Domino peccata nostra? Pudor est ut unusquisque crimina sua prodat: sed ille pudor agrum suum arat, spinas tollit perpetuas, sentes amputat, fructus adolet, quos inter mortuos 417 esse credebat. Sequere illum qui bene arando agrum suum, fructus quaesivit aeternos. Maledicimur, inquit, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus. Si et tu sic araveris, seminabis spiritalia. Ara, ut peccatum auferas, fructum acquiras. Ille aravit, ut persecutoris in se eradicaret affectum. Quid plus potuit nobis conferre Christus ad studium correctionis, quam ut converteret, et daret nobis ex persecutore doctorem?
2.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II.
2.2.1
Apostolicum locum ab haereticis contra poenitentiam objectum solvit, eumque de baptismatis iteratione intelligendum cum singularum illius partium expositione, tum praemissa ibidem legalium baptismatum mentione ostendit; quamvis subjungat eo quoque illum posse referri, ut quod impossibile sit hominibus, Deo impossibile nequaquam habeatur.
2.2.1
Cum igitur tam evidenti et ipsius Apostoli, et scriptorum ejus exemplo redarguantur, tamen adhuc obniti volunt, et auctoritatem aiunt Apostolicae sibi suffragari sententiae, allegantes scriptum ad Hebraeos: Impossibile est enim hos qui semel illuminati sunt, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, et bonum gustaverunt Dei verbum, virtutesque futuri saeculi, lapsos iterum renovari in poenitentiam, rursus crucifigentes Filium Dei, et ostentatione triumphantes.
2.2.2
Numquid Paulus adversus factum suum praedicare potuit? Donavit Corinthio peccatum per poenitentiam; quomodo hic potuit sententiam suam ipse reprehendere? Ergo quia non potuit quod aedificaverat destruere, non contrarium dixisse eum, sed diversum advertimus. Quod enim contrarium est, se ipsum impugnat: quod diversum est, distinctam solet habere rationem. Ita autem contrarium non est, ut alterum suffragetur alteri. Etenim quia de remittenda praedicavit poenitentia, debuit et de iis qui iterandum putant baptismum, non silere: et prius sollicitudinem nobis auferri oportuit, ut sciremus etiam post baptismum, si qui peccarent, donari eis posse peccatum; ne spe veniae destitutos iterandi baptismatis opinio vana perverteret: deinde iterandum non esse baptisma rationabili disputatione suadendum fuit.
2.2.3
De baptismate autem dictum verba ipsa declarant, quibus significavit impossibile esse lapsos renovari in poenitentiam; per lavacrum enim renovamur, per quod renascimur, sicut ipse Paulus dicit: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et 418 nos in novitate vitae ambulemus. Et alibi: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est. Et alibi: Renovabitur sicut aquilae juventus tua: quod etiam aquila, cum fuerit mortua, ex suis reliquiis renascitur, sicut per baptismatis sacramentum, cum fuerimus peccato mortui, renascimur Deo, ac reformamur. Unum ergo baptisma docet, sicut alibi: Una fides; unum, inquit, baptisma.
2.2.4
Illud quoque evidens, quod in eo qui baptizatur, crucifigitur Filius Dei; quia non potuit caro nostra abolere peccatum, nisi crucifixa esset in Christo Jesu. Denique scriptum est, quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus. Et infra: Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus, scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci. Et ad Colossenses ait: Consepulti ei per baptismum, in quo et consurrexistis. Quod ideo scriptum est, ut credamus quia ipse crucifigitur in nobis; ut per illum peccata nostra mundentur, ut ipse chirographum nostrum affigat cruci, qui solus potest donare delicta. Ipse in nobis principatus et potestates triumphat; quoniam de ipso scriptum est: Principatus et potestates ostentavit, triumphans eos in semetipso.
2.2.5
Ergo quod ait in hac epistola quae scribitur ad Hebraeos, impossibile esse lapsos renovari in poenitentiam, rursus crucifigentes Filium Dei, et ostentatione triumphantes, eo spectat, ut de baptismo dictum credamus, in quo crucifigimus Filium Dei in nobis; ut per illum nobis mundus crucifigatur, qui quadam triumphamus specie, dum similitudinem mortis ejus assumimus, qui principatus et potestates in sua cruce ostentavit ac triumphavit; ut in mortis ejus similitudinem nos quoque de principatibus quorum jugum deponimus, triumphemus. Semel autem crucifixus est Christus, semel peccato mortuus; et ideo unum, non plura baptismata.
2.2.6
Quid, quod et supra doctrinam baptismorum praemisit? Et quia multa erant baptismata in lege, merito reprehendit illos qui perfecta dimittant, et principium verbi requirant. Docet nos scire oportere destructa esse universa legis baptismata, unum baptisma esse in Ecclesiae sacramentis. Hortatur autem nos, ut relinquentes initium verbi, ad perfectum tendamus: Et hoc faciemus, inquit, si quidem permiserit Deus; non potest enim sine favore Dei aliquis esse perfectus.
2.2.7
Possem quidem etiam illud dicere ei, qui hoc de poenitentia dictum putat; quia quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum: et potens est Deus quando vult donare nobis peccata, etiam quae putamus non posse concedi. Et ideo quod nobis impossibile 419 impetratu videtur, Deo donare possibile est. Nam et impossibile videbatur, ut peccatum ablueret aqua: denique Naaman Syrus lepram suam mundari per aquam posse non credidit. Sed quod impossibile erat, fecit Deus esse possibile, qui tantam nobis donavit gratiam. Similiter impossibile videbatur per poenitentiam peccata dimitti: concessit hoc Christus apostolis suis, quod ab apostolis ad sacerdotum officia transmissum est. Factum est igitur possibile quod impossibile videbatur. Sed tamen de baptismo dictum, ne quis iteraret, vera ratione persuadet.
2.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT III.
2.3.1
Superiorem solutionem confirmat proposita ex Evangelio prodigi parabola, cujus singulas partes exponens, easdem contra Novatianas assertiones ita convertit, ut inde necessario deducat etiam gravissimi criminis reo, siquidem digne poenituerit, reconciliationem non denegandam.
2.3.1
Neque enim Apostolus contra evidentem Christi doctrinam veniret, qui de peccatore poenitentiam agente comparationem posuit eo quod peregre profectus acceptam a patre omnem substantiam devoraverit vivendo luxuriose, et postea panem patris desideraverit, cum vesceretur siliquis: et meruit stolam, annulum, calceamentum, immolationem quoque vituli, quae speciem habet passionis Dominicae, per quam coeleste sacramentum nobis donatur.
2.3.2
Bene dicitur quia peregre profectus est, qui erat a sacris altaribus separatus; hoc est enim ab Jerusalem illa quae in coelo est, civico quodam et domestico sanctorum separari domicilio. Unde et apostolus ait: Ergo jam non estis advenae atque peregrini, sed cives sanctorum et domestici Dei.
2.3.3
Et consumpsit, inquit, substantiam suam. Merito consumpsit eam, cujus fides in operibus claudicabat: Fides enim eorum quae sperantur, substantia est, rerum argumentum non apparentium. Et bona substantia fides, in qua spei est nostrae patrimonium.
2.3.4
Nec mirum si fame peribat, qui divino alimento egebat; cujus desiderio compulsus: Surgam, inquit, et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum, et coram te Nonne advertitis id evidenter nobis expositum, quod emerendi gratia sacramenti ad precandum impellimur; et hoc auferre vultis, propter quod agitur poenitentia? Tolle gubernatori perveniendi spem, et in mediis fluctibus incertus errabit. Tolle luctatori coronam, lentus jacebit in stadio. Tolle piscatori capiendi efficaciam, desinit jactare retia. Quomodo ergo potest qui famen patitur animae suae, studiosius Deum precari, si sacram desperet alimoniam?
2.3.5
Peccavi, inquit, in coelum et coram te. 420 Fatetur utique peccatum ad mortem, ne quem vos agentem cujuslibet criminis poenitentiam jure excludi putaretis; quando is qui in coelum peccavit, vel in regnum coeleste, vel in animam suam, quod est peccatum ad mortem; et peccavit eoram Deo, cui soli dicitur: Tibi soli peccavi et malum coram te feci.
2.3.6
Tam cito veniam meretur, ut venienti et adhuc longe posito occurrat pater, osculum tribuat, quod insigne est sacrae pacis: stolam proferri jubeat, quae vestis est nuptialis, quam si quis non habuerit, a convivio nuptiali excluditur: det annulum in manu ejus, quod est fidei pignus, et sancti spiritus signaculum: calceamenta deferri praecipiat; celebraturus enim pascha Domini, epulaturus agnum, tectum debet adversus omnes incursus bestiarum spiritalium, morsusque serpentis habere vestigium: vitulum praecipiat occidi; quia Pascha nostrum immolatus est Christus. Etenim quotiescumque sanguinem Domini sumimus, mortem Domini annuntiamus. Sicut ergo semel pro omnibus immolatus est, ita quotiescumque peccata donantur, corporis ejus sacramentum suminus, ut per sanguinem ejus fiat peccatorum remissio.
2.3.7
Ergo evidentissime Domini praedicatione mandatum est etiam gravissimi criminis reis, si ex toto corde, et manifesta confessione peccati poenitentiam gerant, sacramenti coelestis refundendam gratiam. Unde nihil vobis ad excusationem resedisse certum est.
2.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV.
2.4.1
Aliam objectionem ex blasphemia in Spiritum sanctum petitam retorquet in ipsos Novatianos; ostenditque per eam blasphemiam intelligi debere fidem non rectam: quod ubi Petri adversus Simonem magum sententia, nec non Evangelico testimonio confirmavit, eosdem haereticos ad reditum in Ecclesiam cohortatur, ac tantam Domini clementiam esse asserit, ut Judae traditori veniam si apud Christum poenituisset, non fuisset denegaturus.
2.4.1
Perlatum est tamen ad nos, etiam illud vos objicere solere, quod dicatis scriptum esse: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemiae non remittetur hominibus. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Quo exemplo omnis assertio vestra destruitur et absolvitur; scriptum est enim: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus. Cur igitur non remittitis? Cur alligatis vincula, quae non solvitis? Cur nodos nectitis, quos non relaxatis? Remittite caeteris: agite de iis, quos peccantes in Spiritum sanctum Evangelica auctoritate in perpetuum astringi putatis. 421
2.4.2
Et tamen quos astringat, consideremus, repetentes superiora lectionis ipsius, ut evidentius comprehendamus. Dicebant Judaei: Hic non ejicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Respondit Jesus: Omne regnum divisum contra se destruetur, et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit; si enim Satanas Satanam ejicit, adversum se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? Quod si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt?
2.4.3
De his utique expressum videmus, qui Dominum Jesum in Beelzebub ejicere daemonia loquebantur, quibus sic respondit Dominus, quod Satanae haereditas in iis esset, qui Satanae compararent Salvatorem omnium, et in regno diaboli constituerent gratiam Christi. Et ut cognosceremus quia de hac dixit blasphemia, adjunxit: Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Hos ergo qui haec loquuntur, negat ad veniam pertinere.
2.4.4
Denique Petrus Simoni, qui magicae artis consuetudine depravatus, putasset quod gratiam Christi per impositionem manus, atque infusionem Spiritus sancti compararet pecunia, ait: Non est tibi pars, neque sors in hac fide; quia cor tuum non est rectum apud Deum. Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et precare Dominum, si forte remittatur tibi haec recordatio cordis tui; in obligatione enim iniquitatis, et amaritudine fellis video te esse. Vides quod hunc magica vanitate blasphemantem in Spiritu sancto Apostolica auctoritate condemnet; et eo magis quia puram conscientiam fidei non habebat: et tamen non interclusit ei spem veniae, quem invitavit ad poenitentiam?
2.4.5
Responsum est igitur a Domino blasphemiae Pharisaeorum; et ideo his potestatis suae gratiam negat, quae in remissione peccatorum est, qui coelestem ejus potestatem diabolico fultam suffragio vindicarent. Eos quoque asserit diabolico uti spiritu, qui separarent Ecclesiam Domini; ut omnium temporum haereticos et schismaticos comprehenderet, quibus indulgentiam negat, quod omne peccatum circa singulos est, hoc in universos. Soli enim sunt qui volunt solvere Christi gratiam, qui Ecclesiae 422 membra discerpunt, propter quam passus est Dominus Jesus, Spiritusque sanctus datus est nobis.
2.4.6
Denique ut sciatis quia de dispersoribus dicit, sic habemus scriptum: Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit. Et ut sciremus de his dictum, statim subjunxit: Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemiae non remittetur hominibus. Cum dicit: Ideo dico vobis: nonne evidenter hoc prae caeteris a nobis intelligi voluit? Meritoque adjunxit: Arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit; congregatio enim mala bonum facere fructum non potest. Arbor itaque congregatio est, fructus bonae arboris filii Ecclesiae sunt.
2.4.7
Et ideo revertimini ad Ecclesiam, si qui vos separastis impie. Omnibus enim conversis pollicetur veniam; quia scriptum est: Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit( Joel II, 32). Denique etiam Judaeorum populus qui dicebat de Domino Jesu: Daemonium habet; qui dicebat: In Beelzebub ejicit daemonia; qui crucifixit Dominum Jesum, Petri praedicatione vocatur ad baptismum, ut sceleris tanti merita deponat.
2.4.8
[ Alias cap. V.] Sed quid mirum, si salutem negatis aliis, qui vestram recusatis, licet illi nihil differant, qui a vobis poenitentiam petunt. Arbitror enim quod etiam Judas potuisset tanta Dei miseratione non excludi a venia, si poenitentiam non apud Judaeos, sed apud Christum egisset. Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem justum. Responderunt: Quid ad nos? Tu videris. Quae vox alia vestra est, cum etiam minoris peccati reus vobis factum proprium confitetur? Quid respondetis aliud, nisi hoc: Quid ad nos? Tu videris. Hunc sermonem laqueus sequitur: eo feraliore poena, quo culpa est minor.
2.4.9
Sed si isti non convertuntur, vel vos revertimini, qui lapsu vario de innocentiae fideique praecelso fastigio decidistis. Bonum dominum habemus, qui velit donare omnibus, qui te per prophetam vocavit dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates; et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur. 423
2.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
2.5.1
Quod Simoni mago veniam a Petro affirmate promissam negant, refertur primo eum apostolum propter cognitam magi illius perfidiam dubia locutione uti potuisse: secundo autem apte ad causam per adverbium forte affirmationem etiam significari ex pluribus veteris Testamenti locis, ex profanorum auctorum usu, denique ex ipsis evangelistis confirmatur. Deinde addit apostolos poenitentiam cujus a Davide fructus ostenduntur, ad nos transmisisse. Postremo exemplum adducit Ephraemitarum, ad quorum instar poenitentiam nostram agendam tradit, ut ei divina misericordia et sacramenta concedantur.
2.5.1
Referunt tamen quaestionem de verbis apostoli Petri. Quia dixit: Ne forte, putant non confirmasse Petrum, ut agenti poenitentiam peccatum remitteretur. Sed considerent de quo loquatur, hoc est, de Simone, qui non ex fide crederet, sed dolum cogitaret. Denique et Dominus dicenti ei, cujus non plenam sinceritatem videret: Sequar te, ait: Vulpes foveas habent. Quem ergo Dominus ante baptismum prohibuit sequi, quoniam fraudulentum videbat; miraris si post baptismum praevaricantem non absolvit apostolus, quem in obligatione iniquitatis manere pronuntiavit?
2.5.2
Sed hoc illis responsum sit. Ego autem nec Petrum dubitasse dico, nec verbi unius praejudicio tantam causam strangulandam arbitror. Nam si putant dubitasse Petrum, numquid et Deus dubitavit? qui ait ad Jeremiam Prophetam: Sta in atrio domus Domini, et responsum dabis omni Judae, iis qui veniunt adorare in domo Domini, omnia verba quae constitui tibi respondere illis, noli auferre verbum: forsitan audient, et avertentur. Dicant ergo et Deum ignorasse quid esset futurum.
2.5.3
Sed non ignorantia eo verbo exprimitur, sed in Scripturis divinis frequens hujusmodi consuetudo advertitur; eo quod simplex sit elocutio. Siquidem et ad Ezechielem dicit Dominus: Fili hominis, mittam ego te ad domum Israel, ad eos qui me exacerbaverunt ipsi, et patres eorum usque in hodiernum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus, si forte audient et terrebuntur. Nesciebat ergo eos posse aut non posse converti? Non ergo semper dubitantis ista est elocutio.
2.5.4
Denique ipsi sapientes saeculi, qui omnem 424 gloriam suam statuunt in expressione verborum, quod Latine forte dicimus, Graece τάχα non ubique pro dubitatione posuerunt. Aiunt itaque dixisse primum suorum poetam Ἦ τάχα χήρα ἔσομαι, quod est: Cito vidua ero. Et alibi: τάχα γάρ σε κατακτανέουσιν Ἀχαιοὶ πάντες ἐφορμηθέντες. Non enim dubitaret in omnibus simul insurgentibus, unum facile ab universis posse prosterni.
2.5.5
Sed nos nostris magis quam alienis utamur. Denique habes in Evangelio quia ipse Filius de Patre ait( cum misisset servos ad vineam suam, et occidissent). dixisse Patrem: Mittam Filium meum dilectissimum, forsitan ipsum verebuntur. Et alibi ex sua persona Filius ait: Neque me scitis, neque Patrem meum. Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis.
2.5.6
Si ergo his verbis usus est Petrus, quibus Deus usus est sine praejudicio scientiae suae; cur non accipiamus et Petrum his usum sermonibus sine suae fidei praejudicio? Neque enim poterat dubitare de Christi munere, qui sibi solvendorum peccatorum dederat potestatem; praesertim cum versutiis haereticorum locum non deberet relinquere, qui ideo volunt spem hominum destituere, ut iterandi baptismatis apud desperantes facilius inducant persuasionem.
2.5.7
Sed apostoli hoc habentes, secundum Christi magisterium poenitentiam docuerunt; spoponderunt veniam, culpam relaxaverunt, sicut et docuit David dicens: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Utrumque enim beatum dixit, et cujus iniquitas remittitur per lavacrum, et cujus peccatum tegitur operibus bonis. Qui enim agit poenitentiam, non solum diluere lacrymis debet peccatum suum, sed etiam emendatioribus factis operire et tegere delicta superiora, ut non ei imputetur peccatum.
2.5.8
Ergo tegamus lapsus nostros posterioribus factis, mundemus fletibus; ut audiat nos Dominus Deus noster ingemiscentes, sicut audivit lacrymantem Ephraem, quemadmodum scriptum est, dicente Deo: Audiens audivi Ephraem lacrymantem( Jerem. XXXI, 18). Et ipsa verba Ephraem lamentantis expressit dicens: Castigasti me, et castigatus sum, sicut vitulus non sum edoctus. Vitulus enim ludit, et praesepia deserit; et ideo Ephraem sicut vitulus non est edoctus, longe positus a praesepi, quia praesepe Domini deseruit, 425 et Jeroboam secutus, vitulos adoravit, quod prophetia futurum per Aaron indicaverat, sic lapsurum populum Judaeorum. Ideoque agens poenitentiam dicit: Converte me, et convertar; quia tu es Dominus Deus meus. Quia in novissimo captivitatis meae poenitentiam egi: et postquam cognovi, ingemui super dies confusionis, et subjectus sum tibi; quia accepi opprobrium, et demonstravi te.
2.5.9
[ Alias cap. VI.] Advertimus quomodo agenda sit poenitentia, quibus sermonibus, quibus fletibus; ut peccati dies, dies confusionis appelletur; confusio est enim, quando Christus negatur.
2.5.10
Et ideo subjiciamus nos Deo, et non subditi simus peccato: et delictorum nostrorum memoriam recensentes, tamquam opprobrium crubescamus; non velut quamdam gloriam praedicemus, sicut quidam expugnata pudicitia, et oppressa justitia gloriantur: et tanta fiat conversio, ut qui Deum non agnoscebamus, ipsi eum jam aliis demonstremus: motus autem Dominus tali conversione nostra, respondeat: A juventute mea dilectus mihi est filius Ephraem, puer in deliciis; quoniam eo quod sermones mei in ipso sunt, memoria memor ero ejus; propterea festinavi super illum, misericordia miserebor ejus, dicit Dominus.
2.5.11
Quam autem misericordiam nobis polliceatur, infra ostendit dicens: Inebriavi omnem animam sitientem, et omnem animam esurientem satiavi. Ideo exsurrexi, et vidi, et somnus meus mihi dulcis est. Advertimus quod peccantibus Dominus sacramenta promittat sua; et ideo omnes convertamur ad Dominum.
2.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
2.6.1
A fide vel innocentia lapsos denuo hortaturus ad poenitendum, ex Esaia quid eos a Deo exspectare, quidve ipsosmet praestare oporteat, docet. Hinc memorata Christi adversus Judaeos proverbiali reprehensione, per ejus occasionem saltationes et choreas perstringens, idem proverbium ad spiritalem traducit intellectum. Deinde ex Jeremia poenitentiam suscipiente pro Jerusalem, quas conditiones ea virtus requirat, aperit. Denique ut quantae sit efficaciae haec illa medicina, clarius exhibeat, qui eadem vel pro se vel pro aliis uti voluerint, multos numerat.
2.6.1
Sed si isti non convertuntur, vel vos revertimini, qui lapsu vario de innocentiae fideique praecelso fastigio decidistis. Bonum Dominum habemus qui velit donare omnibus, qui te per prophetam vocavit dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, ut judicemur. Ego, inquit, memor non ero: tu autem memor esto, 426 hoc est: Non revoco illa, quaecumque delicta donavi tibi, velut quadam oblivione tecta sint: tu autem memor esto. Ego, inquit, memor non ero propter gratiam, tu memor esto propter correctionem: memor esto, ut scias donatum esse peccatum; ne glorieris quasi innocens, ne te justificando, plus ingraves: sed si vis justificari, fatere delictum tuum. Solvit enim criminum nexus verecunda confessio peccatorum.
2.6.2
Vides quid a te exigat Deus tuus, ut memor sis ejus quam accepisti gratiae, et non glorieris quasi non acceperis. Vides qua remissionis pollicitatione te provocet ad confitendum: vide ne reluctando mandatis coelestibus, in indevotionem Judaeorum incidias, quibus dicit Dominus Jesus: Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
2.6.3
Vilis sermo, sed non vile mysterium. Et ideo cavendum ne quis vulgari quadam sermonis hujus deceptus interpretatione, putet nobis saltationis lubricae histrionicos motus, et scenae deliramenta mandari; haec etiam in adolescentula aetate vitiosa sunt: sed saltationem mandavit, quam saltavit David ante arcam Domini. Totum enim decet, quidquid defertur religioni; ut nullum obsequium quod proficiat ad cultum et observantiam Christi, erubescamus.
2.6.4
Non ergo illa deliciarum comes, atque luxuriae praedicatur saltatio, sed qua unusquisque corpus attollat impigrum, nec humi pigra jacere membra, vel tardis sinat torpere vestigiis. Saltabat spiritaliter Paulus, cum se pro nobis extenderet, et posteriora obliviscens, priora appetens, contenderet ad bravium Christi. Tu quoque cum ad baptismum venis, manus elevare, pedes quibus ad aeterna conscendas, velociores habere moneris. Haec saltatio fidei socia, gratiae comes.
2.6.5
Hoc est ergo mysterium: Cantavimus vobis, novi utique canticum Testamenti: et non saltastis, hoc est, non elevastis animam ad spiritalem gratiam. Lamentavimus, et non plorastis, hoc est, non egistis poenitentiam. Et ideo derelictus est Judaeorum populus; quia nec egit poenitentiam, et gratiam refutavit. Per Joannem poenitentia, per Christum gratia. Istam quasi Dominus donat, illam quasi servus annuntiat. Utrumque igitur Ecclesia custodit, ut et consequatur gratiam, et non abjiciat poenitentiam; gratia enim munus largientis est, poenitentia delinquentis remedium.
2.6.6
Scivit Jeremias magnum remedium esse poenitentiae, quam in Threnis suis suscepit pro Jerusalem, et ipsam inducit agentem Jerusalem 427 dicens: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus, nec est qui consoletur eam ab omnibus qui diligunt eam. Viae Sion lugent. Et adjecit: In his ergo fleo, oculi mei caligaverunt a fletu, quia elongavit a me, qui me consolabatur. Advertimus quod hunc malorum suorum acerbissimum cumulum arbitrabatur, quia deerat qui consolaretur moerentem. Quomodo ergo vos ipsam consolationem aufertis, qui spem relaxandae negatis poenitentiae?
2.6.7
Sed audiant qui agunt poenitentiam, quomodo agere debeant, quo studio, quo affectu, qua mentis intentione, qua intimorum concussione viscerum, qua cordis conversione: Vide, inquit, Domine, quia tribulor, venter meus turbatus est a fletu meo, conversum est cor meum in me.
2.6.8
Cognovisti intentionem animi, fidem mentis cognosce, et habitum corporis. Sederunt, inquit, in terra, tacuerunt seniores filiae Sion, et imposuerunt terram super caput suum, praecinxerunt se cilicio, deduxerunt in terram principes, virgines Jerusalem defecerunt in lacrymis, oculi mei caligaverunt, turbatus est venter meus, effusa est in terra gloria mea.
2.6.9
Sic flevit et Ninive populus, et denuntiatum excidium civitatis evasit; tanta est enim poenitentiae medicina, ut mutare videatur suam Deus sententiam. In te est igitur ut evadas: vult rogari Dominus, vult de se sperari, vult sibi supplicari. Homo es, et vis rogari, ut ignoscas, et putas Deum tibi non roganti ignoscere?
2.6.10
Ipse Dominus Jerusalem flevit, ut quia ipsa flere nolebat, Domini lacrymis ad veniam pertineret. Ipse nos flere vult, ut evadere possimus, sicut habes scriptum in Evangelio: Filiae Jerusalem, nolite me flere, sed vos ipsas flete.
2.6.11
Flevit David, et meruit ut mortem populi pereuntis divina removeret misericordia; quando tribus sibi propositis optionibus, eam tamen in qua majorem Domini miserationem experiretur, elegit. Quid erubescis tu peccata tua flere; cum Deus etiam prophetas jusserit flere pro populis?
2.6.12
Denique et Ezechiel jussus est flere Jerusalem, et accepit librum, in cujus capite scripta erat: Lamentatio, et melos et vae, duo tristia et unum delectabile; quoniam ille salvus erit in futurum, qui in hoc saeculo plus fleverit: Cor enim sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo epularum. Et ipse Dominus ait: Beati qui nunc fletis; quia ridebitis. 428
2.7.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
2.7.1
Ad flenda et confitenda peccata hortatur, asserens peccatoris et Ecclesiae lacrymis Christum excitari, ut illum justificet: quod accommodata Lazari suscitati historia mire illustrat. Ubi postquam ostendit Novatianos Judaeorum de interficiendo Lazaro cogitantium successores esse, perfectam cujuscumque peccati justificationem per odorem unguenti a Maria in Christi pedes effusi expressam docet: rursusque eosdem haereticos in Judae, cum caeteri gauderent, invidentis persona signatos monstrat.
2.7.1
Fleamus igitur ad tempus, ut exsultemus in aeternum. Timeamus Dominum, praeveniamus eum confitendo peccata nostra, corrigamus lapsus nostros, emendemus errorem; ne et de nobis dicatur: Heu me, anima mea! quia periit reverens a terra, et qui corrigat in hominibus non est.
2.7.2
Quid vereris apud bonum dominum tuas iniquitates fateri? Dic, inquit, iniquitatis tuas, ut justificeris. Adhuc reo culpae justificationis praemia proponuntur; ille enim justificatur, qui proprium crimen sponte agnoverit: denique justus in exordio sermonis accusator est sui. Novit omnia Dominus, sed exspectat vocem tuam; non ut puniat, sed ut ignoscat: non vult ut insultet tibi diabolus, et celantem peccata tua arguat. Praeveni accusatorem tuum: si te ipse accusaveris, accusatorem nullum timebis: si te detuleris ipse, etsi mortuus fueris, revivisces.
2.7.3
Veniet ad monumentum tuum Christus, et si viderit flere pro te Martham boni feminam ministerii, flere Mariam quae attente audiebat verbum Dei, sicut sancta Ecclesia quae optimam partem sibi elegit; movebitur misericordia, cum viderit in tuo obitu lacrymas plurimorum, et dicet: Ubi posuistis eum? hoc est, in quo reorum statu est, in quo poenitentium ordine. Videam quem fletis; ut lacrymis suis ipse me moveat. Videam si jam peccato ei cujus venia poscitur, defunctus est.
2.7.4
Dicet ei plebs: Veni, et vide. Quid est, veni? Hoc est, veniat peccatorum remissio, veniat defunctorum vita, mortuorum resurrectio, veniat et in hunc peccatorem regnum tuum.
2.7.5
Veniet, et levari lapidem jubebit, quem cervicibus peccatoris lapsus imposuit. Potuit removere lapidem imperio sermonis; jubenti enim Christo etiam insensibilis solet natura obedire: poterat tacita vi operationis occultae transferre saxum sepulcri in cujus passione remotis 429 subito lapidibus, plurima defunctorum sepulcra patuerunt: sed hominibus jussit ut removerent lapidem; in veritate quidem, ut increduli crederent quod videbant, et aspicerent resurgentem mortuum: in typo autem, quod nobis donaret ut levaremus delictorum onera, moles quasdam reorum. Nostrum est onera removere; illius est resuscitare, illius educere de sepulcris exutos vinculis.
2.7.6
Videns itaque grave onus peccatoris, illacrymat Dominus Jesus; solam enim flere non patitur Ecclesiam. Compatitur dilectae suae, et dicit defuncto: Veni foras, hoc est: Qui jaces in tenebris conscientiae, et delictorum tuorum sordibus, quodam reorum carcere, exi foras, delictum proprium prode, ut justificeris: Ore enim confessio fit ad salutem.
2.7.7
Si confessus fueris, a Christo vocatus, claustra rumpentur, et omnia solventur vincula, etiam si corruptelae corporeae fetor gravis sit. Quatriduum enim habebat ille, cujus fetebat in tumulo caro: cujus autem caro non vidit corruptionem, triduo fuit in sepulcro; carnis enim vitia nescivit, quae ex quatuor constat elementorum substantiis. Quantuslibet ergo mortui fetor sit, aboletur omnis, ubi sacrum redoleverit unguentum: et resurgit defunctus, et solvi jubentur ejus vincula, qui adhuc in peccato est: tollitur velamen de facie ejus, quod veritatem gratiae quam acceperat, obumbrabat. Sed quia venia donatus est, revelare faciem, aperire vultum jubetur: non habet enim quod erubescat, cui peccatum remissum est.
2.7.8
In tanta vero Domini gratia, tantoque divini muneris miraculo, cum oporteret universos laetari, commovebantur impii, et adversus Christum concilium congregabant: Lazarum quoque interficere volebant. Nonne merito eorum successores vos fore cognoscitis, quorum duritiae haeredes estis? Nam et vos indignamini, et contra Ecclesiam congregatis concilium; quia videtis mortuos in Ecclesia reviviscere, et peccatorum indulta venia resuscitari. Itaque quod in vobis est, per invidiam rursus vultis interficere suscitatos.
2.7.9
Sed Jesus non revocat beneficia, immo cumulo liberalitatis amplificat: revisit sollicite resuscitatum, et celebratae resurrectionis gratia laetus ad coenam venit, quam ei sua praeparavit Ecclesia, in qua ille qui fuerat mortuus, unus inter discumbentes cum Christo invenitur.
2.7.10
Tunc mirantur omnes qui vident puro utique obtutu mentis, qui invidere non norunt; tales enim Ecclesia filios habet. Mirantur, ut dixi quomodo ille qui jacebat in tumulo heri et nudiustertius, unus sit de discumbentibus cum Domino Jesu.
2.7.11
Ipsa Maria mittit unguentum in pedes Domini Jesu. Ideo forte in pedes, quia unus de infimis ereptus est morti; omnes enim corpus Christi sumus, sed alii forte superiora membra sunt. Os erat Christi Apostolus, qui dicebat: Experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus. 430 Os ejus prophetae, per quos loquebatur futura: utinam et ego pes ejus esse merear, et mittat in me Maria unguentum suum pretiosum, et ungat, et peccatum extergat!
2.7.12
[ Alias cap. VIII.] Quod igitur de Lazaro legimus, in unoquoque debemus converso peccatore credere: qui licet fetorem habeat, tamen fidei pretioso emundatur unguento: tantum enim gratiae fides habet, ut ubi ante diem fetebat mortuus, illic bono odore tota repleatur domus.
2.7.13
Fetebat Corinthia domus, quando scriptum est de ea: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes. Fetor erat, quia modicum fermentum totam massam corruperat. Coepit bene olere, cum dicitur: Si cui quid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi. Itaque, liberato peccatore, factum est in ea gaudium magnum, et redoluit domus tota suavitate gratiae. Unde bene conscius Apostolus quod omnes Apostolicae remissionis perfudisset unguento, ait: Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt.
2.7.14
Hujus igitur effusione unguenti laetantur omnes, solus Judas contradicit. Ergo et nunc qui praevaricator est, contradicit; reprehendit, qui proditor: sed a Christo ipse reprehenditur, qui Dominicae remedium mortis ignorat, et tantae mysterium sepulturae non intelligit. Ideo enim et passus et mortuus est Dominus, ut nos redimeret a morte. Hoc excellentissimum indicat pretium suae mortis, quo peccator absolvitur, et in novam assumitur gratiam; ut veniant et mirentur omnes quomodo cum Christo recumbat, et laudantes Deum, dicant: Manducemus et epulemur; quia hic mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Si quis autem infidelis objecerit, quare cum publicanis et peccatoribus manducat; respondetur ei: Non opus est sanis medicus, sed his qui male habent.
2.8.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII.
2.8.1
Ad confessionem et lacrymas urgere pergens ad se convertit orationem. Et ubi significavit desiderium emundandorum Domini pedum instar evangelicae mulieris, in cujus actione traditam poenitentiae formam dicit; si quis tamen hujus exemplaris perfectionem non assequatur, nihilominus Christum ad sepulcrum illius accessurum. Eum ut se in suo invisat ac resuscitet demississimo animo rogat; maxime vero ut det condolere peccatoribus, quorum delicta suis ipsius leviora esse persuasum habet. Non ergo insultandum iis pro quibus mortuus est Christus, a quo inter stipulas quas non negligit, se quoque colligi desiderat.
2.8.1
Ostende igitur medico vulnus tuum, ut sanari possis. Etsi non monstraveris, novit: sed a te expetit audire vocem tuam. Absterge lacrymis cicatrices tuas. Sic peccatum mulier illa in Evangelio( Matth. IX, 22), fetoremque sui erroris abstersit, sic culpam diluit; cum Jesu pedes lacrymis lavat.
2.8.2
Utinam mihi quoque pedum tuorum lutum, 431 Jesu, reserves, quos dum in me deambulas, inquinasti? Utinam sordes vestigiorum tuorum detergendas mihi offeras, quas ego actu meo tuis affixi gressibus! Sed unde mihi aqua viva, qua pedes tuos possim lavare? Si aquam non habeo, habeo lacrymas, quibus dum pedes tuos lavo, utinam me ipsum diluam! Unde mihi, ut de me dicas: Dimissa sunt ejus peccata multa, quoniam dilexit multum? Plus debuisse me fateor, et plus dimissum mihi qui de forensium strepitu jurgiorum, et a publicae terrore administrationis ad sacerdotium vocatus sum; et ideo vereor ne ingratus inveniar, si minus diligam, cui plus dimissum est.
2.8.3
Sed non omnes mulierem istam aequare possunt, quae etiam Simoni, qui prandium Domino dabat, merito praelata est: quae omnibus qui volunt veniam promereri, magisterium praestitit osculando pedes Christi, lacrymis lavando, tergendo crinibus, ungendo unguento.
2.8.4
In osculo insigne charitatis est; et ideo dicit Dominus Jesus: Osculetur me ab osculo oris sui. Capilli quid significant, nisi ut noveris, inclinata omni infularum dignitate saecularium, obsecrandam indulgentiam; ut ad terram flens te ipse prosternas, ut humi jacens moveas misericordiam? In unguento quoque bonae conversionis exprimitur odor. Rex nempe erat David, et dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Et ideo tantam gratiam meruit, ut ex ejus familia virgo eligeretur, quae nobis partu proprio Christum ederet. Ideo et ista in Evangelio praedicatur mulier.
2.8.5
Tamen si hanc aequare non possumus, scit Dominus Jesus et infirmis subvenire, ubi non est quae possit parare convivium, quae deferre unguentum, quae fontem aquae vivae secum portare. Venit ipse ad sepulcrum.
2.8.6
Utinam ergo ad hoc monumentum meum digneris accedere, Domine Jesu, tuis me lacrymis laves; quoniam durioribus oculis non habeo tantas lacrymas, ut possim mea lavare delicta! Si illacrymaveris pro me, salvus ero: si dignus fuero lacrymis tuis, fetorem abstergo delictorum omnium: si fuero dignus ut paulisper illacrymes, vocabis me de monumento hujus corporis, et dices: Exi foras, ut non intra corporis hujus angustias inclusae teneantur cogitationes meae: sed egrediantur ad Christum, in lumine versentur; ut non cogitem opera tenebrarum, 432 sed opera lucis. Qui enim peccatum cogitat, intra suam conscientiam studet se ipse includere.
2.8.7
Voca ergo foras servum tuum. Quamvis ligatus vinculis peccatorum meorum, vinctos habeam pedes, innexas manus, et cogitationibus et operibus mortuis jam sepultus; te vocante, liber egrediar, et inveniar unus de discumbentibus in convivio tuo, et domus tua pretioso replebitur unguento; siquidem redimere dignatus es, custodieris. Dicetur enim: Ecce ille non in Ecclesiae nutritus sinu, non edomitus a puero, sed raptus a tribunalibus, abductus de vanitatibus saeculi hujus, a praeconis voce ad psalmistae assuefactus canticum, in sacerdotio manet non virtute sua, sed Christi gratia, et inter convivas mensae coelestis recumbit.
2.8.8
Serva, Domine, munus tuum, custodi donum quod contulisti etiam refugienti. Ego enim sciebam quod non eram dignus vocari episcopus; quoniam dederam me saeculo huic: sed gratia tua sum quod sum. Et sum quidem minimus omnium episcoporum et infimus merito; tamen quia et ego laborem aliquem pro sancta Ecclesia tua suscepi, hunc fructum tuere; ne quem perditum vocasti ad sacerdotium, eum sacerdotem perire patiaris. Ac primum da ut condolere norim peccantibus affectu intimo; haec enim summa virtus, quia scriptum est: Et non gaudebis super filios Juda in die perditionis eorum, et ne magna loquaris in die tribulationis eorum: sed quotiescumque peccatum alicujus lapsi exponitur, compatiar: nec superbe increpem, sed lugeam et defleam; ut dum alium fleo, me ipsum defleam dicens: Justificata est magis Thamar, quam ego.
2.8.9
Fortasse adolescentula lapsa sit, occasionibus quae delictorum fomites sunt, decepta ac praecipitata sit; peccamus et seniores. Repugnat in nobis lex hujus carnis, legi mentis nostrae, et captivos nos trahit in peccatum, ut faciamus quod nolumus. Illi de aetate suppetit excusatio, mihi jam nulla; illa enim debet discere nos docere. Ergo justificata est magis Thamar, quam ego.
2.8.10
Incusamus alicujus avaritiam, recordemur si nihil ipsi avare fecimus: et si fecimus, quoniam radix est malorum avaritia, et tamquam sub terra occulte in nostro serpit corpore, dicamus singuli: Justificata est magis Thamar, quam ego. 433
2.8.11
Si commoti fuerimus in quemquam graviter, leviorem causam laicus habet quam episcopus, eo quod commotus egerit aliquid; retractemus nobiscum, et dicamus: Justificatus est magis iste, qui commotionis arguitur, quam ego. Haec enim si dicamus, ipsi nobis cavemus; ne dicat nobis Dominus Jesus, aut quisquam de discipulis ejus: Festucam in oculo fratris tui vides; trabem autem quae in oculo tuo est, non vides. Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
2.8.12
Non ergo crubescamus dicere graviorem nostram culpam esse, quam ejus quem arguendum putamus; quia dixit hoc Judas qui arguebat Thamar; et recordatus suam ipse culpam, ait: Justificata est magis Thamar, quam ego. In quo et altitudo mysterii est, et morale praeceptum: et ideo culpae ejus deputatum non est; quia ipse se accusavit prius, quam ab aliis accusaretur.
2.8.13
Non ergo gaudeamus super alicujus peccato, sed magis lugeamus; quia scriptum est: Noli supergaudere mihi, inimica mea; quia cecidi: sed resurgam; quoniam si sedero in tenebris, Dominus illuminabit me. Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei; donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me ad lumen, et videbo justitiam ejus: et videbit inimica mea, et cooperietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam, et erit in conculcationem sicut tutum in via. Nec immerito, quoniam qui lapsu alieno gaudet, diaboli gaudet victoria. Et ideo doleamus magis cum audimus perisse hominem, pro quo Christus mortuus est, qui nec in messe stipulam negligit.
2.8.14
Atque utinam hanc stipulam in messe, hoc est, inanem avenam fructus mei non abjiciat, sed colligat, sicut ait quidam: Heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et racemum in vindemia! ut vel primitiva manducet in me gratiae suae, etsi posteriora non approbet.
2.9.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX.
2.9.1
Quo pacto fides ad poenitentiam necessaria? Quot etiam solvendi subsidia cuique suppetant? Orationem, fletus ac jejunia pecuniis potiora esse. Quod ubi exemplis confirmavit, additoque ad veniam liberalitatem multum valere, sed fidei cunjunctam, vitia ejusdem liberalitatis nonnulla refert. His alios quosdam poenitentiae jungit defectus, eorum nempe vel qui statim reconciliari expetunt de solito luxu nihil remittentes, vel qui poenitentiam in sola sacramentorum abstinentia locant, vel demum qui spe poenitentiae effunduntur in libidines.
2.9.1
Ergo et agendam poenitentiam, et tribuendam veniam credere nos convenit; 434 ut veniam tamen tamquam ex fide speremus, non tamquam ex debito; aliud est enim mereri, aliud praesumere. Tamquam ex syngrapho fides impetrat: praesumptio autem arroganti est propior, quam roganti. Prius solve quod debitum est; ut quod speraveris, impetrare merearis. Solve boni affectum debitoris, ut versuram non facias, sed fidei tuae censu contracti nominis fenus evacues.
2.9.2
Plura solvendi habet subsidia, qui Deo quam is qui homini debet. Homo pecuniam pro pecunia reposcit, quae non semper debitori praesto est: Deus affectum exigit, qui in tua potestate est. Nemo pauper est qui Deo debet, nisi qui se ipsum pauperem fecerit. Et si non habet quae vendat, habet quae solvat. Oratio, lacrymae, jejunia, debitoris boni census est, multoque uberior, quam si quis ex pretiis fundorum pecuniam sine fide deferat.
2.9.3
Denique pauper erat Ananias, cum vendito agro, pecuniam deferret ad apostolos; unde nec solvere se potuit, sed implicavit. Dives illa vidua quae duo aera minuta in gazophylacium misit, de qua dictum est: Haec vidua paupercula plus omnibus misit. Non enim pecuniam Deus, sed fidem quaerit.
2.9.4
[ Alias cap. IX.] Neque ego abnuo liberalitatibus in pauperes factis posse minui peccatum; sed si fides commendet expensas. Quid enim prodest collatio patrimonii sine gratia charitatis?
2.9.5
Sunt qui ad jactantiam solam decorem largitatis affectent; ut eo se probatos vulgo videri velint, quod sibi nihil reliquerint: sed dum praesentis saeculi mercedem requirunt, non recondunt futuri; et quia hic perceperunt mercedem suam, illic sperare non possunt.
2.9.6
Sunt qui opes suas tumultuario mentis impulsu, non judicio perpetuo, ubi Ecclesiae contulerunt, postea revocandas putarunt: quibus nec prima merces rata est, nec secunda; quia nec prima judicium habuit, et secunda habuit sacrilegium.
2.9.7
Sunt quos poenituerit opes suas divisisse pauperibus: sed eos qui poenitentiam agunt, hoc solum poenitere non debet, ne ipsius poenitentiae agant poenitentiam. Nam plerique futuri supplicii metu peccatorum suorum conscii, poenitentiam petunt, et cum acceperint, publicae supplicationis revocantur pudore. Hi videntur malorum petiisse poenitentiam agere bonorum.
2.9.8
Nonnulli ideo poscunt poenitentiam, ut statim sibi reddi communionem velint. Hi non tam se solvere cupiunt, quam sacerdotem ligare; suam enim conscientiam culpa non exuunt, et sacerdotis induunt, cui praeceptum est: Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas 435 vestras ante porcos; hoc est, immundis impuritatibus sacrae communionis non impertienda consortia.
2.9.9
Itaque videas eos mutata veste incedere, quos lugere et gemere oportebat; quia vestem illam ablutionis et gratiae sordidarunt: feminas autem margaritis onerare aures, curvare cervices, quas bene Christo, non auro, inclinarent: quae se ipsas flere debebant, quod margaritam quae de coelo est, perdiderunt.
2.9.10
Sunt etiam qui arbitrentur hoc esse poenitentiam, si abstineant a sacramentis coelestibus. Hi saeviores in se judices sunt, qui poenam praescribunt sibi, declinant remedium, quos vel poenam suam conveniebat dolere; quia coelesti fraudarentur gratia.
2.9.11
Alii proposita spe agendae poenitentiae, licentiam sibi delinquendi propagatam putant; cum poenitentia remedium peccati sit, non peccandi incentivum. Vulneri enim medicamentum necessarium est, non vulnus medicamento; quia propter vulnus medicamentum quaeritur, non propter medicamentum vulnus desideratur. Infirma deinde spes quae committitur tempori; cum omne tempus incertum sit, omni spes tempori non sit superstes.
2.10.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
2.10.1
Ut pudor quo revocantur a publica poenitentia fontes, depellatur, profanorum agendi ratione proposita, utilitatem precum ab omni Ecclesia simul emissarum, ac lugentium sanctorum exempla promit. Tum reprehensis qui eamdem poenitentiam ducunt saepius iterandam, quam difficulter bene agatur, quove modo exsequenda sit, explicat.
2.10.1
An quisquam ferat ut erubescas Deum rogare, qui non erubescis rogare hominem? et pudeat te Deo supplicare, quem non lates; cum te non pudeat peccata tua homini, quem lateas, confiteri? An testes precationis et conscios refugis, cum si homini satisfaciendum sit, multos necesse est ambias, obsecres, ut dignentur intervenire; ad genua te ipse prosternas, osculeris vestigia, filios offeras culpae adhuc ignaros, paternae etiam veniae precatores? 436 Hoc ergo in Ecclesiae facere fastidis, ut Deo supplices, ut patrocinium tibi ad obsecrandum sanctae plebis requiras; ubi nihil est quod pudori esse debeat, nisi non fateri, cum omnes simus peccatores: ubi ille laudabilior, qui humilior; ille justior, qui sibi abjectior.
2.10.2
Fleat pro te mater Ecclesia, et culpam tuam lacrymis lavet, videat te Christus moerentem, ut dicat: Beati tristes, quia gaudebitis. Amat ut pro uno multi rogent. Denique in Evangelio motus viduae lacrymis, quia plurimi pro ea flebant, filium ejus resuscitavit. Ideo citius exaudivit Petrum, ut Dorcas resurgeret; quia pauperes mortem mulieris ingemiscebant. Ideo ipsi Petro statim remisit, quia amarissime flevit. Et tu si amarissime fleas, Christus ad te respiciet, culpa discedet. Usus enim doloris ablegat luxuriam criminis, erroris delicias. Ita dum dolemus admissa, admittenda excludimus, et fit quaedam de condemnatione culpae disciplina innocentiae.
2.10.3
Nihil ergo te revocet a poenitentia, haec tibi communis cum sanctis est: utinamque imitanda talis, qualis sanctorum deploratio. David manducabat sicut panem cinerem, et potum suum cum lacrymis temperabat; ideo nunc amplius gaudet, quia amplius flevit: Per exitus aquarum descenderunt, inquit, oculi mei.
2.10.4
Joannes multum ploravit, et revelata sibi dicit Christi mysteria. At vero illa mulier, quae cum esset in peccatis, et deberet flere, gaudebat, et veste purpurea atque coccinea operiebatur, et auro se multo et pretiosis lapidibus ornabat, aeterni fletus nunc luget aerumnam.
2.10.5
Merito reprehenduntur qui saepius agendam poenitentiam putant; quia luxuriantur in Christo. Nam si vere agerent poenitentiam, iterandam postea non putarent; quia sicut unum baptisma, ita una poenitentia, quae tamen publice agitur; nam quotidiani nos debet poenitere peccati: sed haec delictorum leviorum, illa graviorum.
2.10.6
Facilius autem inveni qui innocentiam servaverint, quam qui congrue egerint poenitentiam. An quisquam illam poenitentiam putat, ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi vini 437 effusio, ubi ipsius copulae conjugalis usus? Renuntiandum saeculo est: somno ipsi minus indulgendum, quam natura postulat; interpellandus est gemitibus, interrumpendus est suspiriis, sequestrandus orationibus: vivendum ita, ut vitali huic moriamur usui, se ipsum sibi homo abneget, et totus mutetur: sicut quemdam adolescentem fabulae ferunt propter amores meretricios peregre profectum, et abolito amore regressum, postea veteri occurrisse dilectae, quae ubi se non interpellavit, mirata putaverit non recognitam, rursus occurrens dixerit: Ego sum; responderit ille: Sed ego non sum ego.
2.10.7
Unde bene Dominus ait: Qui vult post me venire, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me. Etenim qui mortui et sepulti in Christo sunt, non debent iterum velut viventes de hoc mundo decernere. Ne tetigeritis, inquit, nec attaminaveritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu, eo quod ipse hujus vitae usus corruptela sit integritatis.
2.11.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI.
2.11.1
Ubi praemisit quominus ad mortem usque baptismus rejiciatur, in causa esse poenitentiam; eos a quibus ipsa procrastinatur, allatis Scripturae testimoniis urget. Subjungit tamen tum agendam illam non esse, cum adhuc fervent cupiditates, at quoad eaedem resederint, exspectandum.
2.11.1
Bona ergo poenitentia, quae si non esset, omnes ad senectutem differrent ablutionis gratiam. Quibus satis responsi est quia melius est ut habeam quod sarciam, quam non habeam quod vestiar: sed sicut semel assuta redintegrantur, ita frequenter suta solvuntur.
2.11.2
Eos autem qui poenitentiam differunt, satis ipse Dominus admonuit dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum. Nescimus ergo qua hora fur venerit, nescimus an proxima nocte a nobis nostra reposcatur anima. Adam post culpam statim de paradiso Deus ejecit, non distulit: sed statim separavit a deliciis, ut ageret poenitentiam: statim tunicam vestivit pelliceam, non sericam.
2.11.3
Quid enim est quod differas? An ut plura peccata committas? Ergo quia Deus 438 bonus est, ideo tu malus, et divitias bonitatis ejus et patientiae contemnis? Sed bonitas Domini magis ad poenitentiam te debet adducere. Ideo ad omnes sanctus David dicit: Venite adoremus, et procidamus ante eum, et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos. De peccatore autem sine poenitentia mortuo, quia nihil aliud superest nisi graviter moerere, nisi flere, habes plorantem ipsum et dicentem: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon. Qui enim penitus est mortuus, sine ulla exceptione defletur.
2.11.4
De his autem qui exsules atque peregrini limitum paternorum, quos lex Moysi sancta praescripsit, mundanis implicabuntur erroribus, audis canentem: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion. Inducit enim lapsorum gemitus, in ipso temporum praesentium et rerum labentium adhuc positos statu debere resipiscere; eorum videlicet exemplo, qui propter peccati pretium deducti erant in captivitatis aerumnam.
2.11.5
Nihil est autem quod tam summo dolori sit, quam ut unusquisque positus sub captivitate peccati, recordetur unde lapsus sit, atque unde deciderit; eo quod ad corporea atque terrena ab illa speciosa ac pulchra divinae cognitionis intentione deflexerit.
2.11.6
Sic habes Adam abscondentem se, ubi Deum cognovit esse praesentem, et quaesitum latere voluisse, et vocatum a Domino ea voce quae latentis morderet affectum, hoc est: Adam, ubi es? Hoc est, cur te abscondis? cur lates? cur fugis eum, quem videre desiderabas? Ita gravis culpa est conscientiae, ut sine judice ipsa se puniat, et velare se cupiat; et tamen apud Deum nuda sit.
2.11.7
Et ideo nemo in peccato positus arrogare sibi debet auctoritatem aut usurpationem sacramentorum; quia scriptum est: Peccasti, quiesce. Quod in praesenti psalmo David dicit: In salicibus, inquit, in medio ejus suspendimus organa nostra; et infra: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Si enim caro menti repugnat, nec subdita est animi gubernaculo, et mentis imperio, aliena est terra quae non domatur exercitio cultoris, et ideo non potest fructus charitatis, patientiae, ac pacis afferre. Melius 439 est ergo tunc quiescere, cum exercere non queas opera poenitentiae; ne in ipsa poenitentia fiat, quod postea indigeat poenitentia. Quae si semel fuerit usurpata, nec jure celebrata, nec prioris fructum obtinet, et auferet usum posterioris.
2.11.8
Sane et cum caro repugnat, mens ad Deum debet esse intenta: et si opera non sequuntur, fides non deserat: et si impugnant vel carnis illecebrae, vel potestates adversariae, maneat mens Deo dedita. Tunc enim maxime urgemur, cum caro cedit: et sunt qui vehementer incumbant miserae animae, quaerentes omne auferre praesidium. Unde illud est: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
2.11.9
Quam miseratus David ait: Filia Babylonis misera. Misera utique, quia Babylonis filia est, quae Dei filia esse desivit. Cui tamen 440 medicum invitat, dicens: Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram, hoc est, qui infirmas et lubricas cogitationes elidat ad Christum, qui omnes irrationabiles motus sui reverentia et disceptatione comminuat; ut si adulterimo quis amore raptatur, excludat ignem, copulamque meretricis, et se studio suo abdicet, ut Christum acquirat.
2.11.10
Didicimus ergo et agendam poenitentiam, et eo agendam tempore quo culpae defervescat luxuria: et in captivitate peccati positos, reverentiores nos, non usurpatores esse debere. Nam si Moysi propius accedere gestienti, ut cognitionem mysterii coelestis hauriret, dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum; quanto magis nos animae nostrae pedes exuere vinculis corporalibus, et gressus omnes mundi istius nexu debemus absolvere?

Intertext edge

Open linked passage

Note