De sacramentis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6976 Desac
1.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.
1.1.1
Ubi praemisit acturum se de sacramentis, quae prius explicata non oportuit, accedit ad mysterium apertionis, quam a Christo in surdi ac muti curatione signatam docet.
1.1.1
De sacramentis quae accepistis, sermonem adorior, cujus rationem non oportuit ante praemitti; in christiano enim viro prima est fides. Ideo et Romae fideles dicuntur qui baptizati sunt: et pater noster Abraham ex fide justificatus est, non ex operibus. Ergo accepistis baptismum, credidistis. Nefas est enim me aliud aestimare; neque enim vocatus esses ad gratiam, nisi dignum te Christus sua gratia judicasset.
1.1.2
Ergo quid egimus sabbato? Nempe apertionem: quae mysteria celebrata sunt apertionis, quando tibi aures tetigit sacerdos et nares. Quod significat in Evangelio Dominus noster Jesus Christus, cum ei oblatus esset surdus et mutus, et tetigit aures ejus et os ejus: aures, quia surdus erat; os, quia mutus, et ait: Ephpheta. Hebraicum verbum est, quod Latine dicitur adaperire. Ideo ergo tibi sacerdos aures tetigit, ut aperirentur aures tuae ad sermonem, et ad alloquium sacerdotis.
1.1.3
Sed dicis mihi: Quare nares? Ibi quia mutus erat, os tetigit; ut quia loqui non poterat sacramenta coelestia, vocem acciperet a Christo. Et ibi, quia vir; hic, quia mulieres baptizantur, et non eadem puritas servi, quanta et Domini( cum enim ille peccata concedat, huic peccata donentur, quae potest esse comparatio?), ideo propter gratiam operis et muneris non os tangit episcopus, sed nares; ut bonum odorem accipias pietatis aeternae, et ut dicas: Christi enim bonus odor sumus Deo, quemadmodum 350 dixit Apostolus sanctus; et sit in te fidei devotionisque plena fragrantia.
1.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.
1.2.1
Unctionem athletae christiani exponit, quem ut excitet ad servandam fidem abrenuntiationis, testium quibus praesentibus ea facta est, dignitatem amplificat; ac demum rei lucem addit exemplo.
1.2.1
Venimus ad fontem, ingressus es: considera quos videris, quid locutus sis considera, repete diligenter. Occurrit tibi levita, occurrit presbyter: unctus es quasi athleta Christi, quasi luctam hujus saeculi luctaturus, professus es luctaminis tui certamina. Qui luctatur, habet quod speret: ubi certamen, ibi corona. Luctaris in saeculo, sed coronaris a Christo, et pro certaminibus saeculi coronaris? Nam etsi in coelo praemium, hic tamen meritum praemii collocatur.
1.2.2.1
Quando te interrogavit: Abrenuntias diabolo et operibus ejus, quid respondisti? Abrenuntio. Abrenuntias saeculo et voluptatibus ejus, quid respondisti? Abrenuntio. Memor esto sermonis tui, et nunquam tibi excidat tuae series cautionis. Si chirographum homini dederis, teneris obnoxius, ut pecuniam ejus accipias: teneris astrictus, et reluctantem te fenerator astringit; si recusas, vadis ad judicem, atque illic tua cautione convinceris.
1.2.2.2
6 et 7. Ubi promiseris considera, vel quibus promiseris. Levitam vidisti, sed minister est Christi. Vidisti illum ante altaria ministrare. Ergo chirographum tuum tenetur non in terra, sed in coelo. Considera ubi capias sacramenta coelestia. Si hic corpus est Christi, hic et angeli constituti sunt. Ubi corpus, ibi et aquilae, legisti in Evangelio. Ubi corpus Christi, ibi et aquilae volare consuerunt; ut terrena fugiant, coelestia petant. Quare hoc dico? Quia et homines angeli 351 quicumque annuntiant Christum, et in angelorum adscisci videntur locum. Quomodo? Accipe Baptistae rationem. Joannes natus erat ex viro et muliere; attamen audi quia angelus est et ipse: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit viam tuam ante te. Accipe aliud Malachiae prophetae: Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ipsius; angelus est enim Dei omnipotentis. Haec ideo dicuntur, ut sacerdotis gloriam praedicemus, non ut aliquid personalibus meritis arrogetur.
1.2.3
Ergo abrenuntiasi mundo, abrenuntiasti saeculo, esto sollicitus. Qui pecuniam debet, semper cautionem suam considerat: et tu qui fidem debes Christo, fidem serva, quae multo pretiosior quam pecunia est; Fides enim aeternum patrimonium est, pecunia temporale. Et tu ergo semper recordare quid promiseris; et eris cautior. Si teneas promissionem tuam, tenebis et cautionem tuam.
1.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.
1.3.1
Licet fontem atque ministros tantum viderint neophyti, majora tamen esse quae non videntur, auctor ostendit.
1.3.1
Deinde accessisti propius: vidisti fontem, vidisti et sacerdotem supra fontem. Nec hoc possum dubitare, quod in animum vestrum non potuerit cadere, quod cecidit in illum Syrum Naaman; quia etsi mundatus est, tamen ante dubitavit. Quare? Dicam, accipe.
1.3.2
Ingressus es, vidisti aquam, vidisti sacerdotem, vidisti levitam. Ne forte aliquis dixerit: Hoc est totum? Immo est totum. Vere totum, ubi tota innocentia, tota pietas, tota gratia, tota sanctificatio. Vidisti quae videre potuisti oculis tui corporis, et humanis conspectibus: non vidisti illa quae operantur; quia non videntur. Illa multo majora sunt quae non videntur, quam quae videntur; quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae non videntur, aeterna.
1.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV.
1.4.1
Sacramenta Christianorum diviniora et priora esse quam Judaeorum: atque inibi de vocis pascha significatu.
1.4.1
Ergo dicamus primum, tene cautionem vocis meae, et exige. Miramur mysteria Judaeorum, quae patribus nostris data sunt, primum vetustate sacramentorum, deinde sanctitate praestantia. Illud promitto quod diviniora 352 et priora sacramenta sunt Christianorum quam Judaeorum.
1.4.2
Quid praecipuum quam quod per mare transiit Judaeorum populus? ut de baptismo interim loquamur. Attamen qui transierunt Judaei, mortui sunt omnes in deserto. Caeterum qui per hunc fontem transit, hoc est a terrenis ad coelestia; hic est enim transitus, ideo pascha, hoc est, transitus ejus, transitus a peccato ad vitam, a culpa ad gratiam, ab inquinamento ad sanctificationem: qui per hunc fontem transit, non moritur, sed resurgit.
1.5.1
LIBER PRIMUS. CAPUT V.
1.5.1
In historia leprosi Naaman signatum esse aquam illam, quae Christi gratiam habeat, solam sanare. Christum baptizari voluisse tantum propter nos. Quamobrem Spiritus sanctus in columbae specie apparens, in illum non prius descenderit, quam idem ille aquam Jordanis esset ingressus: quonamve modo istic adfuerit tota Trinitas.
1.5.1
Naaman ergo leprosus erat, puella quaedam ait uxori illius: Dominus meus si vult mundari, vadat in terram Israel, et ibi inveniet eum, qui possit ei lepram tollere. Dixit illa dominae suae, uxor marito, Naaman regi Syriae, qui eum quasi acceptissimum sibi misit ad regem Israel. Audivit rex Israel quod missus esset ad eum cujus lepram mundaret, et scidit vestem suam. Tunc Elisaeus propheta mandat ei: Quid est quod scidisti vestem, quasi non sit Deus potens, qui mundet leprosum? Mitte illum ad me. Misit illum; cui advenienti ait propheta: Vade in Jordanem, merge, et sanaberis.
1.5.2
Ille coepit cogitare secum et dicere: Hoc est totum? Veni de Syria in terram Judaeam, et dicitur mihi: Vade et descende in Jordanem, merge, et sanaberis; quasi flumina meliora non sint in patria mea. Dixerunt ergo ei servi: Domine, quare non facis verbum prophetae? Magis fac et experire. Tunc ille ivit in Jordanem, mersit, et surrexit sanus.
1.5.3
Quid ergo significat? Vidisti aquam: sed non aqua omnis sanat; sed aqua sanat, quae habet gratiam Christi. Aliud est elementum, aliud consecratio: aliud opus, aliud operatio. Aqua opus est, operatio Spiritus sancti est. Non sanat aqua, nisi Spiritus descenderit, et aquam illam consecraverit; sicut legisti quod cum Dominus noster Jesus Christus formam baptismatis daret, venit ad Joannem, et ait illi Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! Respondit illi Christus: Sine modo. Sic enim decet nos implere 353 omnem justitiam. Vide quia omnis justitia in baptismate constituta est.
1.5.4
Ergo quare Christus descendit, nisi ut caro ista mundaretur, caro quam suscepit de nostra conditione? Non enim ablutio peccatorum suorum Christo necessaria erat, qui peccatum non fecit: sed nobis erat necessaria, qui peccato manemus obnoxii. Ergo si propter nos baptismum, nobis forma est constituta, fidei nostrae forma proposita est.
1.5.5
Descendit Christus, Joannes astabat qui baptizabat, et ecce quasi columba Spiritus sanctus descendit. Non columba descendit, sed quasi columba. Memento quid dixerim: Christus carnem suscepit, non sicut carnem; sed carnis istius veritatem, veram carnem Christus suscepit: Spiritus autem sanctus non in veritate columbae, sed in specie columbae descendit de coelo. Ergo vidit Joannes, et. credidit.
1.5.6
Descendit Christus, descendit et Spiritus sanctus. Quare prior Christus descendit, postea Spiritus sanctus; cum forma baptismatis et usus hoc habeat, ut ante fons consecretur, et tunc descendat qui baptizandus est? Nam ubi primum ingreditur sacerdos, exorcismum facit secundum creaturam aquae, invocationem postea et precem defert; ut sanctificetur fons, et adsit praesentia Trinitatis aeternae: Christus autem ante descendit, secutus est Spiritus. Qua ratione? Ut non quasi ipse egere Dominus Jesus sanctificationis mysterio videretur: sed sanctificaret ipse, sanctificaret et Spiritus.
1.5.7
Ergo descendit in aquam Christus, et Spiritus sanctus sicut columba descendit. Pater quoque Deus e coelo locutus est. Habes praesentiam Trinitatis.
1.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI.
1.6.1
In mari Rubro baptismi figuram praecessisse partium singularum accommodatione demonstratur. Idem quoque sed paucioribus verbis, ostenditur in diluvio: post quod absoluto primo sermone, sequens promittitur.
1.6.1
In mari autem Rubro figuram istius baptismatis exstitisse ait Apostolus dicens: 354 Quia patres nostri omnes baptizati sunt in nube et in mari. Et subdidit: Haec autem omnia in figura facta sunt illis: illis in figura, sed nobis in veritate. Tunc Moyses virgam tenebat, conclusus erat populus Judaeorum; instabat Aegyptius cum armis ex una parte, et ex altera parte mari claudebantur Hebraei; neque maria transire poterant, neque in hostem recurrere: murmurare coeperunt.
1.6.2
Vide, non te provocet quia exauditi sunt. Etsi exaudivit Dominus, tamen culpa non carent, qui murmuraverunt. Tuum est ubi constringeris, credere quod evadas, non murmurare: invocare, rogare, non querelam expromere.
1.6.3
Tenebat virgam Moyses, et ducebat populum Hebraeorum in nocte, in columna lucis, in die in columna nubis. Lux quid est nisi veritas; quia apertum et plenum lumen effundit? Columna lucis quid est, nisi Christus Dominus, qui tenebras infidelitatis depulit, lucem veritatis et gratiae spiritalis affectibus infudit humanis? At vero columna nubis est Spiritus sanctus. In mari erat populus, et praeibat columna lucis: deinde sequebatur columna nubis, quasi umbratio Spiritus sancti. Vides quod per Spiritum sanctum et per aquam typum baptismatis demonstraverit.
1.6.4
In diluvio quoque fuit jam tunc figura baptismatis, et adhuc utique non erant mysteria Judaeorum. Si ergo hujus baptismatis forma praecessit, vides superiora mysteria Christianorum, quam fuerint Judaeorum.
1.6.5
Sed interim secundum fragilitatem vocis nostrae, et secundum temporis rationem satis sit hodie etiam de sacro fonte libasse mysteria. Crastina die, si Dominus dederit loquendi potestatem vel copiam, plenius intimabo. Opus est ut sanctitas vestra aures paratas habeat, promptiorem animum; ut ea quae nos colligere possumus de serie Scripturarum, et vobis intimaverimus, tenere possitis, ut habeatis gratiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Cui Trinitati perpetuum est regnum a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum.