De sacramentis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6976 Desac
4.1.1
LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM.
4.1.1
Secundum veteris legis Tabernaculum, et quae moris erat ibi servari, ad baptisterium baptismique effectus adaptantur.
4.1.1
In veteri Testamento sacerdotes frequenter in primum tabernaculum intrare consueverant: in secundum tabernaculum semel in anno summus intrabat sacerdos. Quod evidenter ad Hebraeos recolens, seriem veteris Testamenti explanat apostolus Paulus. Erat autem in secundo tabernaculo manna, erat etiam virga Aaron quae aruit, et postea refloruit, erat et thymiamaterium.
4.1.2
Quo spectat hoc? Ut intelligatis quid sit secundum tabernaculum, in quod vos introduxit sacerdos, in quod semel in anno summus sacerdos intrare consuevit, hoc est, ad baptisterium, ubi virga Aaron floruit. Ante arida erat, postea refloruit: et tu aridus eras, et coepisti in fonte irriguo reflorescere. Arueras peccatis, arueras erroribus atque delictis: sed fructum jam afferre coepisti, plantatus secus decursus aquarum.
4.1.3
Sed forte dicas: Quid hoc ad populum, si virga sacerdotis aruerat, et refloruit? Populus ipse quis est nisi sacerdotalis? Quibus dictum est: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, ut ait apostolus Petrus. Unusquisque ungitur in sacerdotium, ungitur et in regnum: sed spiritale regnum est, et sacerdotium spiritale.
4.1.4
In secundo quoque tabernaculo est thymiamaterium, quod bonum odorem flagrare consuevit; ita et vos jam bonus odor Christi estis, jam nulla in vobis sors delictorum, nullus odor gravioris erroris.
4.2.1
LIBER QUARTUS. CAPUT II.
4.2.1
Humanam in baptismo conditionem admirationi esse ipsis Angelis; hanc enim per illum ad innocentiae ac juventutis gratiam revocari.
4.2.1
Sequitur ut veniatis ad altare. Coepistis venire: spectarunt angeli, viderunt vos 366 advenientes, et humanam conditionem illam, quae ante peccatorum tenebroso squalore sordebat, aspexerunt subito refulgere. Ideoque dixerunt: Quae est haec quae ascendit a deserto dealbata? Mirantur ergo et angeli. Vis scire quia mirantur? Audi ergo apostolum Paulum dicentem ea nobis esse collata, quae concupiscunt et angeli videre. Et iterum: Quod oculus non vidit, nec auris audivit..... quae praeparavit Deus diligentibus se.
4.2.2
Deinde quid acceperis recognosce. Sanctus David propheta hanc gratiam in figura vidit et concupivit. Vis scire quia concupierit? Iterum audi dicentem: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Quare? Quia nix, quamvis sit candida, cito aliqua sorde nigrescit atque corrumpitur: ista gratia quam accepisti, si teneas quod accepisti, erit diuturna atque perpetua.
4.2.3
Veniebas ergo desiderans ad altare, utpote qui tantam gratiam videras; veniebas desiderans ad altare, quo acciperes sacramentum. Dicat anima tua: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Deposuisti peccatorum senectutem, sumpsisti gratiae juventutem: hoc praestiterunt tibi sacramenta coelestia. Denique iterum audi dicentem David: Renovabitur sicut aquilae juventus tua. Bona aquila esse coepisti, quae coelum petis; terrena fastidis. Bonae aquilae circa altare: Ubi enim corpus, ibi et aquilae. Forma corporis altare est, et corpus Christi est in altari: aquilae vos estis, renovatae ablutione delicti.
4.3.1
LIBER QUARTUS. CAPUT III.
4.3.1
Ostensurus auctor sacramenta nostra quam Judaeorum tum antiquiora tum diviniora esse, priorem partem conficit instituta inter Melchisedech atque Abraham comparatione; ubi illum et mysteriorum nostrorum auctorem et Christi figuram exstitisse planum facit.
4.3.1
Venisti ad altare, vidisti sacramenta posita super altare, et ipsam quidem 367 miratus es creaturam; tamen creaturam solemnem et notam.
4.3.2
Forte aliquis dixerit: Judaeis Deus tantam gratiam praestitit, manna illis pluit e coelo: quid plus dedit fidelibus suis, quid plus tribuit iis quibus plus promisit?
4.3.3
Accipe quae dico, anteriora esse mysteria Christianorum quam Judaeorum, et diviniora esse sacramenta Christianorum quam Judaeorum. Quomodo? Accipe. Judaei quando esse coeperunt? Ex Juda utique pronepote Abrahae; aut, si vis et sic intelligere, ex Lege, id est quando Judaei Legem accipere meruerunt. Ergo ex pronepote Abrahae Judaei dicti sunt, aut a tempore sancti Moysis. Et si tunc Deus Judaeis murmurantibus manna pluit e coelo, tibi autem sacramentorum horum figura praecessit, quando Abraham erat, quando vernaculos trecentos decem et octo collegit, et tibi persecutus est adversarios, de captivitate eruens nepotem suum; tunc victor venit, occurrit illi Melchisedech sacerdos, et obtulit ei panem et vinum. Quis habuit panem et vinum? Abraham non habuit. Sed quis habuit? Melchisedech. Ipse ergo auctor sacramentorum. Quis est Melchisedech? Qui significatur rex justitiae, rex pacis. Quis est iste rex justitiae? Numquid homo quisquam potest rex esse justitiae? Quis ergo rex justitiae, nisi justitia Dei, qui est Dei pax, Dei sapientia? Qui potuit dicere: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis.
4.3.4
Ergo primo intellige sacramenta haec quae accipis, anteriora esse quam sint Moysi sacramenta, quaecumque Judaei habere se dicunt; et prius coepisse populum Christianum, quam coepisse populum Judaeorum: sed nos in praedestinatione, illum in nomine.
4.3.5
Obtulit ergo Melchisedech panem et vinum. Quis est Melchisedech? Sine patre, inquit, sine matre, sine generationis ordine, neque initium dierum, neque finem vitae habens: hoc habet ad Hebraeos epistola. Sine patre, inquit, et sine matre est. Similis cui? Filio Dei. Sine matre 368 natus est Dei Filius generatione coelesti, quia ex solo Deo Patre natus est: et iterum sine patre natus est, quando natus ex Virgine est; non enim ex virili semine generatus est: sed natus de Spiritu sancto et virgine Maria, utero editus virginali, similis per omnia Filio Dei. Sacerdos quoque erat Melchisedech; quia et Christus sacerdos, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
4.4.1
LIBER QUARTUS. CAPUT IV.
4.4.1
Ut persuadeat hoc sacramentum divinius habendum quam manna, ex pane ipsummet Christi corpus ejusdem Christi sermone fieri asseverat: quod postquam allatis variis effectibus, quibus ejusdem sermonis efficacitas claret, confirmavit; cur sanguis sub aliena specie detur, causam reddit.
4.4.1
Ergo auctor sacramentorum quis est, nisi Dominus Jesus? De coelo ista sacramenta venerunt; consilium enim omne de coelo est. Vere autem magnum et divinum miraculum quod populo pluit Deus manna de coelo, et non laborabat populus, et manducabat.
4.4.2
Tu forte dicis: Meus panis est usitatus. Sed panis iste panis est ante verba sacramentorum: ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Hoc igitur astruamus. Quomodo potest qui panis est, corpus esse Christi? Consecratione. Consecratio autem quibus verbis est, cujus sermonibus? Domini Jesu. Nam et reliqua omnia quae dicuntur in superioribus, a sacerdote dicuntur, laudes Deo deferuntur, oratio petitur pro populo, pro regibus, pro caeteris: ubi venitur ut conficiatur venerabile sacramentum, jam non suis sermonibus utitur sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum.
4.4.3
Quis est sermo Christi: Nempe is quo facta sunt omnia. Jussit Dominus, et factum est coelum: jussit Dominus, et facta est terra: jussit Dominus, et facta sunt maria. Jussit Dominus, et omnis creatura generata est. Vides ergo 369 quam operatorius sit sermo Christi. Si ergo tanta vis est in sermone Domini Jesu, ut inciperent esse quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et in aliud commutentur? Coelum non erat, mare non erat, terra non erat; sed audi dicentem David: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
4.4.4
Ergo tibi ut respondeam, non erat corpus Christi ante consecrationem: sed post consecrationem dico tibi quia jam corpus est Christi. Ipse dixit, et factum est: ipse mandavit, et creatum est. Tu ipse eras, sed eras vetus creatura: postea quam consecratus es, nova creatura, esse coepisti. Vis scire quam nova creatura? Omnis, inquit, in Christo nova creatura.
4.4.5.1
Accipe ergo quemadmodum sermo Christi creaturam omnem mutare consueverit, et mutet, cum vult, instituta naturae. Quomodo requiris? Accipe, et primo omnium de generatione ejus sumamus exemplum. Consuetudo est ut non generetur homo, nisi ex viro et muliere, et consuetudine conjugali: sed quia voluit Dominus, quia hoc elegit sacramentum, de Spiritu sancto et Virgine natus est Christus, hoc est, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Vides ergo quia contra instituta et ordinem natus est, homo est natus ex Virgine?
4.4.5.2
370 18. Accipe aliud. Urgebatur populus Judaeorum ab Aegyptiis, interclusus erat mari: divino imperio virga Moyses tetigit aquas, et se unda divisit; non utique secundum suae naturae consuetudinem, sed secundum gratiam coelestis imperii. Accipe aliud. Sitiebat populus, venit ad fontem: amarus erat fons, misit lignum sanctus Moyses in fontem, et factus est dulcis fons, qui amarus erat; hoc est, mutavit consuetudinem naturae suae, accepit dulcedinem gratiae. Accipe et quartum exemplum. Ceciderat ferrum securis in aquas, quasi ferrum sua consuetudine demersum est: misit lignum Elisaeus, statim ferrum elevatum est, et aquis supernatavit: utique contra consuetudinem ferri; est enim materies gravior, quam aquarum est elementum.
4.4.6
Ex his igitur omnibus non intelligis quantum operetur sermo coelestis? Si operatus est in fonte terreno, si operatus est sermo coelestis in aliis rebus, non operatur in coelestibus Sacramentis? Ergo didicisti quod ex pane corpus fiat Christi, et quod vinum et aqua in calicem mittitur: sed fit sanguis consecratione verbi coelestis.
4.4.7
Sed forte dicis: Speciem sanguinis non video. Sed habet similitudinem: sicut enim mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem 371 pretiosi sanguinis bibis; ut nullus horror cruoris sit, et pretium tamen operetur redemptionis. Didicisti ergo quia quod accipis, corpus est Christi.
4.5.1
LIBER QUARTUS. CAPUT V.
4.5.1
Ipsis Domini verbis corpus ac sanguinem ejus consecrari et vere confici; proindeque hinc bene colligi prae manna excellere hoc sacramentum, cujus veritas consignatur per vocem, Amen.
4.5.1
Vis scire quia verbis coelestibus consecratur? Accipe quae sunt verba. Dicit sacerdos: Fac nobis, inquit, hanc oblationem ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilem: quod figura est corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Qui pridie quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem, respexit in coelum ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, fregit, fractumque apostolis suis et discipulis suis tradidit dicens: Accipite, et edite ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum, quod pro multis confringetur.
4.5.2
Similiter etiam calicem postquam coenatum est, pridie quam pateretur, accepit, respexit in coelum ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, apostolis suis et discipulis suis tradidit, dicens: Accipite, et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus. Vide illa omnia. Illa verba evangelistae sunt usque ad Accipite, sive corpus, sive sanguinem. Inde verba sunt Christi: Accipite, et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus. Et vide singula.
4.5.3
Qui pridie, inquit, quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem. Antequam consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserint, corpus est Christi. Denique audi dicentem: Accipite, et edite ex eo omnes; hoc est enim corpus meum. Et ante verba Christi, calix est vini, et aquae plenus: ubi verba Christi operata fuerint, ibi sanguis Christi efficitur, qui plebem redemit. Ergo videte quantis generibus potens est sermo Christi universa convertere. Deinde ipse Dominus Jesus testificatur nobis quod corpus suum accipiamus et sanguinem. Numquid debemus de ejus fide et testificatione dubitare? 372
4.5.4
Jam redi mecum ad propositionem meam. Magnum quidem et venerabile, quod manna Judaeis pluit e coelo: sed intellige. Quid est amplius, manna de coelo, an corpus Christi? Corpus utique Christi, qui auctor est coeli. Deinde manna qui manducavit, mortuus est: qui manducaverit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum, et non morietur in aeternum
4.5.5
Ergo non otiose dicis tu: Amen, jam in spiritu confitens quod accipias corpus Christi. Dicit tibi sacerdos: Corpus Christi; et tu dicis: Amen, hoc est, verum. Quod confitetur lingua, teneat affectus.
4.6.1
LIBER QUARTUS. CAPUT VI.
4.6.1
Excellentia sacramenti hujus inde probata, quod per illud Dominica passio renovetur, sermonem finit, de materia proximis diebus a se tractanda strictim praemonens.
4.6.1
Ut scias autem hoc esse sacramentum, hujus figura ante praecessit. Deinde quantum sit sacramentum, cognosce. Vide quid dicat: Quotiescumque hoc feceritis, toties commemorationem mei facietis, donec iterum adveniam.
4.6.2
Et sacerdos dicit: Ergo memores gloriosissimae ejus passionis, et ab inferis resurrectionis, et in coelum ascensionis, offerimus tibi hanc immaculatam hostiam, rationabilem hostiam, incruentam hostiam, hunc panem sanctum, et calicem vitae aeternae: et petimus et precamur, ut hanc oblationem suscipias in sublimi altari tuo per manus angelorum tuorum, sicut suscipere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos Melchisedech.
4.6.3
Ergo quotiescumque accipis, quid tibi dicit Apostolus? Quotiescumque accipimus, mortem Domini annuntiamus. Si mortem annuntiamus, annuntiamus remissionem peccatorum. Si quotiescumque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur; debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata dimittantur. Qui semper pecco, semper debeo habere medicinam.
4.6.4
Interim et hodie quantum potuimus, explanavimus: sed crastina die sabbato et Dominica de orationis ordine dicemus, quemadmodum possumus. Dominus Deus noster conservet vobis gratiam quam dedit, et oculos quos vobis aperuit, plenius illuminare dignetur per unigenitum Filium suum regem ac salvatorem Dominum Deum nostrum, per quem sibi, et cum quo sibi est laus, honor, gloria, magnificentia, potestas cum Spiritu sancto, a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.