Ambrosius Mediolanensis340-397
De Spiritu Sancto
Sanc 2.26.1
Choose a text
More by Ambrosius Mediolanensis
—
6967 Despsa
2.26.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
2.26.1
Probaturus unam Trinitatis esse voluntatem, vocationem atque jussionem, docet non secus ac Pater et Filius Ecclesiam vocarunt, ita et Spiritum eam vocasse; idque ex electione Pauli et Barnabae ostendit, sed potissimum ex missione Petri ad Cornelium. Hic obiter ejusdem Spiritus potestate, ac trina Petri confessione perstrictis, in ejusdem apostoli visione adumbratam fuisse declarat vocationem gentium, quae cum prius ferarum similes exsitissent, Spiritus opera deposuere feritatem. Tum ubi superiora ex alio loco stabilivit, in Hieremia in lacum a Judaeis demisso, et inde educto ab Abdemelech, Spiritus sancti ab iisdem Judaeis contemptui habiti, et a gentibus quas mundavit, honorati symbolum praeivisse demonstrat.
2.26.1
[ Alias cap. XI.] Nec solum una operatio est ubique Patris et Filii et Spiritus sancti, sed etiam una atque eadem voluntas, una vocatio, una praeceptio: quod licet in illo magno ac salutari Ecclesiae spectare mysterio. Sicut enim Pater vocavit gentes ad Ecclesiam, dicens: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam; et alibi: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus: ita etiam Dominus Jesus ad evocandam et congregandam Ecclesiam Paulum a se dicit electum, sicut habes ad Ananiam dictum a Domino Jesu: Vade, quoniam vas electionis est mihi hic ac ferendum nomen meum coram gentibus.
2.26.2
Sicut ergo Pater Deus vocavit Ecclesiam, ita vocavit et Christus: et quemadmodum Christus vocavit, ita vocavit et Spiritus, dicens: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus quo vocavi eos. Tunc jejunantes, inquit, et orantes, imposuerunt eis manus, et dimiserunt eos. Ipsi autem praemissi ab Spiritu sancto devenerunt in Seleuciam. Ergo non solum Christi, sed etiam Spiritus sancti imperio apostolatum Paulus accepit, et ad congregationem gentium festinavit.
2.26.3
Nec solus Paulus, sed etiam Petrus, sicut legimus in Actibus apostolorum. Nam cum in oratione vidisset coelum apertum, et quatuor initiis ligatum vas quoddam, tamquam linteum in quo erant omnia genera quadrupedum et ferarum et volucrum coeli, facta est vox ad eum: Surge, occide, et manduca. Et Petrus dixit: Absit, Domine: numquam manducavi commune et immundum. Et vox rursus ad eum: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris. Hoc autem factum est per ter, et receptum est vas in coelum. Ergo cum hoc secum Petrus tacitus cogitaret, et venissent ad eum Cornelii servuli ab Angelo 654 destinati, ait illi Spiritus: Ecce viri quaerunt te, surge itaque, et descende, et vade cum eis: ne dubites; quoniam ego misi illos.
2.26.4
Quam evidenter expressit suam Spiritus sanctus potestatem? Primo omnium quia aspiravit oranti, adfuit deprecanti: deinde quoniam vocatus Petrus respondit, Domine, et ideo secundum evidentius meruit oraculum, quia confessus est Dominum. Sed quis iste sit Dominus Scriptura declarat; respondenti enim, is utique cui responderat, loquebatur: Spiritum autem ostendunt sequentia declaratum; quia ipse qui mysterium figurabat, mysterium revelabat.
2.26.5
Simul illud adverte quia tertio repetita figura mysterii operationem Trinitatis expressit. Et ideo in mysteriis interrogatio trina defertur, et confirmatio trina celebratur: nec potest quis nisi trina confessione purgari. Unde et ipse Petrus in Evangelio tertio interrogatur, utrum diligat Dominum; ut trina responsione vincula, quae Dominum negando contraxerat, et quibus se ipse ligavit, absolverentur.
2.26.6
Tum deinde quia ad Cornelium angelus mittitur, Petrum Spiritus sanctus alloquitur: Oculi enim Domini super fideles terrae. Nec illud otiosum, quod cum in superioribus praemisisset: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris; subito decidit super gentiles, ut mundaret eos Spiritus sanctus; unde ostenditur operationem Spiritus operationem esse divinam. Petrus autem missus ab Spiritu, non exspectavit imperium Dei Patris, sed ipsius quoque Spiritus illud est confessus oraculum, ipsius Spiritus gratiam esse testatus est dicens: Si ergo eamdem gratiam illis concessit Deus, sicut et nobis; ego quis eram, qui prohiberem Deum?
2.26.7
Spiritus ergo sanctus est, qui nos ab illa gentili colluvione mundavit. In illis enim generibus quadrupedum, et ferarum, et volucrum figura erat conditionis humanae, quae ferarum modo bestialem videtur induta saevitiam, nisi Spiritus sanctificatione mitescat. Bona ergo gratia, quae ferinam rabiem spirituali simplicitate commutat: Eramus enim et nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis: nunc autem per renovationem Spiritus haeredes Christi, angelorum coepimus esse cohaeredes.
2.26.8
Itaque Spiritu videns sanctus propheta David ex feris nos similes futuros esse coelestium: Increpa, inquit, feras silvae, silvam videlicet significans non ferarum fragosam cursibus, nec bestiarum gemitibus inhorrentem, sed illam silvam de qua scriptum est: Invenimus eam in campis silvae. In qua, sicut dixit Propheta: justus ut palma florebit, et velut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur. Illa silva, quae Verbi coelestis alimoniam propheticarum verticibus arborum concussa defluxit. Illa silva, ad quam Paulus lupus quidem raptor intravit, sed pastor exivit: In omnem enim terram exivit sonus eorum. 655
2.26.9
Eramus ergo ferae, et ideo dicit Dominus: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces( Matth. VII, 15). Sed per Spiritum sanctum jam leonum saevitia, pardorum varietas, astutia vulpium, luporum rapacitas de nostris exolevit affectibus. Magna igitur gratia, quae coelo terras mutavit; ut conversatio nostra, sicut Apostolus dixit, in coelis sit, qui ante sicut ferae errabamus in silvis.
2.26.10
Sed nec hoc tantum loco Petrus apostolus, sed etiam alibi in eodem libro a Spiritu sancto aedificatam Ecclesiam demonstravit. Habes enim dixisse eum: Deus qui novit corda hominum, testimonium perhibuit, dans his Spiritum sanctum, sicut et nobis; et nihil discrevit inter nos et illos, mundans per fidem corda eorum. In quo illud est contuendum, quia sicut Christus lapis est angularis, qui unitatem plebis utriusque connexuit, ita etiam Spiritus sanctus non discrevit utriusque populi corda, sed junxit.
2.26.11
Non ergo tamquam Judaeus contemnas Filium, quem annuntiaverunt prophetae; contemnas etiam Spiritum sanctum, contemnas Esaiam, contemnas Hieremiam, quem de lacu Judaicae domus ille assumptus a Domino pannis et funibus elevavit. Verbum enim propheticum despiciens, in lacum demerserat eum populus Judaeorum. Nec quisquam inventus est de Judaeis qui levaret prophetam, sed unus Aethiops Abdemelech, sicut Scriptura testatur.
2.26.12
In quo nomine figura pulcherrima est, quia sermonem propheticum, quem Judaei velut in coenum suae mentis carnisque detruserant, nos videlicet ex gentibus peccatores, nigri ante delictis, et quondam infructuosi elevavimus de profundo. Et ideo scriptum est: Aethiopia praelevabit manus suas Deo. In quo sanctae Ecclesiae species significatur, quae ait in Canticis canticorum: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem; nigra per culpam, decora per gratiam: nigra per conditionem, decora per redemptionem: aut certe nigra exercitii sui pulvere. Nigra ergo, dum praeliatur: decora est, dum victoriae suae insignibus coronatur.
2.26.13
Et bene funibus levatur propheta; fidelis enim dixit: Funes ceciderunt mihi in praeclaris. Bene pannis; quia ipse Dominus, excusantibus his qui primo ad nuptias vocati fuerant, ad exitus viarum misit, ut quotquot invenirentur et boni et mali, ad nuptias vocarentur. His itaque pannis propheticum verbum levavit coeno. 656
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).