Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
12.1
806 EPISTOLA IX.
12.1
Concilium Gallis episcopis gratias agit, eisque Palladii et Secundiani damnationem scribit.
12.2
Concilium quod convenit Aquileiae, dilectissimis fratribus episcopis Galliarum provinciae Viennensis et Narbonensis primae et secundae.
12.1
Agimus gratias sanctae unanimitati vestrae, quod in dominis et fratribus nostris Constantio et Proculo omnium vestri praesentiam nobis contulistis: simulque praescripta majorum sequentes, non mediocre addidistis pondus sententiis nostris, cum quibus etiam vestrae sanctitatis convenit professio, domini fratres dilectissimi. Itaque ut libenter suscepimus memoratos de vestro nostroque consortio sanctos viros, ita etiam uberi gratiarum actione dimittimus.
12.2
Quam necessarius autem conventus hic fuerit, rebus ipsis patescet, quando adversarii et inimici Dei, Arianae sectae ac haeresis defensores, Palladius ac Secundianus, duo tantum, qui ausi sunt ad Concilium convenire, debitam praesentes excepere sententiam, super impietate convicti. Valete. Incolumes vos et florentissimos Deus noster tueatur omnipotens domini, fratres dilectissimi. Amen.