Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
18.1
EPISTOLA XV.
18.1
Acholii mortem se rescivisse, nec sine quodam miraculo; illum non tam mortuum esse, quam ad feliciorem vitam translatum; actiones ejus ut Elisaeo similis haberetur commeruisse, ut autem etiam Eliam dicatur exprimere, maxime successorem, quem spiritus sui haeredem fecit, persuadere; jucundissimum sibi fuisse Acholii primum congressum, et ejus obitum plurimis valde flebilem: sed viri sancti desiderium levari virtute successoris.
18.2
AMBROSIUS ANATOLIO, NUMERIO, SEVERO, PHILIPPO, MACEDONIO, AMMIANO, THEODOSIO, EUTROPIO, CLARO, EUSEBIO, et TIMOTHEO Domini sacerdotibus, et omni clero et plebi Thessalonicensium dilectis, salutem.
18.1
Dum semper affixum tenere animo desidero virum sanctum, atque omnes actus ejus quasi in specula positus exploro, hausi, nimia indagine sollicitudinis, amaritudinem nuntii celerioris, et quod adhuc mallem nescire, cognovi in coelestibus jam requiescere virum, quem in terris requirebamus.
18.2
Quaeritis quis hoc annuntiaverit, cum vestrae sanctitatis nondum venissent litterae? Non teneo auctorem nuntii: et usu quidem venit, ut non libenter teneamus nuntium moestitudinis; sed tamen clauso tunc temporis mari, occupatis terrarum barbarica infestatione regionibus, cum deesset qui advenire potuerit, non defuit qui nuntiaret: ut mihi videatur ipse sanctus annuntiasse se nobis, eo quod jam perpetuo laboris sui potiretur stipendio, et solutis vinculis corporis, inter angelorum ministeria Christo adhaereret, cupiens amantis sui errorem absolvere; ne illi longaevitatem vitae hujus deprecaremur, cui vitae aeternae jam praemia deferebantur.
18.3
Abiit ergo, non obiit, et emigravit a nobis veteranus Christi Jesu, coelo terrae istius solum mutans, et plaudens alis atque remigiis spiritalibus, dicit: Ecce elongavi fugiens. Cupiebat enim Apostolico spiritu jamdudum terras relinquere: sed tenebatur votis universorum, sicut de Apostolo legimus, quia remorari eum diutius in carne erat Ecclesiae necessarium. Vivebat enim non sibi, sed omnibus: et populi erat vitae aeternae minister; ut prius ejus fructum etiam in aliis, quam cognitionem in se adipisceretur.
18.4
Est igitur jam superiorum incola, possessor civitatis aeternae illius Hierusalem, quae in coelo est. Videt illic urbis ejus mensuram immensam, purum aurum, lapidem pretiosum, lumen sine sole perpetuum: et haec omnia jamdudum quidem sibi comperta, sed nunc facie 820 ad faciem manifestata videns dicit: Sicut audivimus, ita et videmus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri( Psal. XLVII, 9). Ibi ergo positus appellat populum Dei, dicens: O Israel, quam magna est domus Dei, et quam ingens locus possessionis ejus! magnus et non habens finem.
18.5
Sed quid hoc est? Dum merita viri considero, et quasi discedentem spiritu sequor, et sanctorum choris deducentibus intermisceor, non merito ullo, sed affectu, pene sum oblitus mei. Itane ergo raptus est nobis murus fidei, gratiae, et sanctitatis: quem toties ingruentibus Gothorum catervis, nequaquam tamen potuerunt barbarica penetrare tela, expugnare multarum gentium bellicus furor? Denique in caeteris populatores locis, illic pacem rogabant; mirantibusque quid sibi sine milite ullo obsisteret, a prudentioribus intimabatur Elisaei intus imitatorem degere, aetate supparem, non imparem spiritu: caverent ne exemplo Syriaci agminis sibi quoque caecitas offunderetur.
18.6
Et tamen circa discipulos suos diversa dona Christi sunt. Elisaeus quidem in Samariam captivas acies induxit Syrorum; sanctus autem Acholius precibus suis fecit, ut de partibus Macedoniae victores fugaret. Nonne et hoc intelligimus virtutis superioris fuisse; ut ubi miles nullus aderat, illic pellerentur sine milite? Nonne et hoc caecitatis est, ut fugerent, quos nullus urgebat? Sed urgebat et praeliabatur sanctus Acholius non gladiis, sed orationibus: non telis, sed meritis.
18.7
An incognitum nobis est dimicare sanctos, etiam cum feriantur? Nonne otiosus erat Elisaeus? Otiosus scilicet corpore; sed vibrabat spiritu, et orationibus praeliabatur, quando in castris Syriae vox equitum et vox virtutis magnae audiebatur: adeo ut putarent Syri aliorum regum adversus se venire exercitus, qui populo Israel adjumento forent; unde perculsi magno fugerunt pavore, ita ut leprosi quatuor, qui mortis egressi fuerant desiderio, castra hostium depraedarentur. Nonne in Macedonia similia Dominus per orationes sancti Acholii fecit mira, aut prope majora? Non enim inani metu, nec superflua suspicione, sed saeviente lue, et ardenti pestilentia perturbati Gothi ac territi sunt. Denique tunc fugerunt, ut evaderent: regressi postea pacem rogaverunt, ut viverent.
18.8
Vidimus itaque in tanti viri meritis superiora saecula, et opera prophetarum, quae legebamus, aspeximus. Quasi Elisaeus inter arma, inter acies, dum vixit, versatus est, meritis suis componens praelia. Denique ubi securitas cohabitantibus reddita est, quod ipso fuit durius bello, sanctum exhalavit spiritum. Quasi Elias usque ad coelum elevatus est, non curru quidem igneo, nec equis igneis, nisi forte illa non vidimus, nec in commotione aeris: sed in voluntate 821 et placiditate Dei nostri, et sanctorum angelorum laetitia, qui ad se tantum virum transisse gratulabantur.
18.9
Certe dubitare illa nequaquam possumus, quandoquidem reliqua congruerunt. Siquidem eodem momento, quo ille adhuc elevabatur, velut quodam melotidis suae dimisso amictu, sanctum Anysium discipulum suum induit, et sui vestivit infulis sacerdotii: cujus meritum et gratiam non nunc primum audio, nec in vestris epistolis didici, sed in vestris litteris recognovi. Nam quasi praescius successurum sibi, etsi promissis tegebat, tamen indiciis designabat, adjutum se ejus cura, labore, officio memorans; ut jam declarare consortem videretur, qui non quasi novus ad summum sacerdotium veniret, sed quasi vetus sacerdotii exsecutor accederet. Cui pulchre convenit dictum illud Evangelicum: Euge, bone serve et fidelis, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa te constituam.
18.10
Haec mihi de sancto Acholio vobiscum communia: illud tamen speciale, quod devinctus sum beatae memoriae viro; quia tribuit mihi, ut eum non ignorarem. Nam cum eo veniente ad Italiam, aegritudine confectus tenerer, ut non possem occurrere, ipse ad me venit et visitavit. Quo studio, quo affectu ipse in me, et ego in eum irruimus! Quo gemitu mala istius saeculi, et ea quae hic acciderent, deploravimus! ita ut lacrymarum profluvio vestem infunderemus, dum salutatione exoptatissima, mutuo desiderio, et expetito diu fruimur, adhaeremus amplexu. Itaque quod voti mei erat, illius beneficii fuit, quia potui illum videre. Nam etsi major portio, et plenior cognitio sit in spiritu, quo diligimus; tamen etiam in figura corporis videre desideramus. Sic aliquando reges terrae quaerebant faciem Salomonis videre, et audire ejus sapientiam.
18.11
Discessit igitur a nobis, et nos in hoc reliquit salo: sed quod illi utile, id multis ipso barbarico furore est gravius; quia illum iste depellebat, hunc nobis quis poterit repraesentare? Sed repraesentat Dominus, et se ipse in discipulo repraesentat. Repraesentant judicia vestra, quibus dictum est: Date Levi manifestos ejus, et veritatem suam viro sancto. Dedistis manifestum ejus, utpote ejus institutione fundatum: dedistis imitatorem viri ejus, qui dixit patri suo et matri suae: Non vidi te; et fratres suos non scivit, et filios non recognovit: custodivit verbum Domini, et Testamentum ejus observavit. Narrabunt populi justitiam ejus.
18.12
Talis viri vita, talis haereditas est, talis conversatio, talis successio. Ille se monasteriis puer dedit, et intra Achaiam angusto clausus tugurio, 822 gratia tamen multarum terrarum peragravit divortia. Ad summum sacerdotium a Macedonicis obsecratus populis, electus a sacerdotibus; ut ubi ante fides per sacerdotem claudebatur, ibi postea per sacerdotem muralia fundamenta fidei confirmarentur.
18.13
Non alia etiam ejus discipulus imitatione, qui et ipse dixit patri suo et matri suae: Non vidi te. Non vidit enim studio, non vidit affectu; et fratres suos non scivit, quia Dominum scire desideravit. Et hic recognovit verbum Domini, et custodivit testamentum ejus, et imponet honorem in ara ejus semper. Benedic, Domine, fidem ejus, sanctitatem, sedulitatem. Benedictio tua veniat super caput ejus, et super cervicem ipsius. Sit honorificus inter fratres suos: sit in eo tauri species; ut ventilet corda inimicorum suorum, et sanctorum mentes demulceat, et judicium sacerdotum tuorum in eo sicut lilium floreat. Valete, fratres, et diligite me; quia ego vos diligo.