Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
19.1
EPISTOLA XVI.
19.1
ANYSIO in Acholii locum recens adscito gratulatur, et decessoris sanctimoniam, adolescentiam in monasterio exactam, ornatam virtutibus juventutem, cumulatamque senectutem laudans, ut Anysius ejusdem meritorum successor fiat, apprecatur.
19.2
AMBROSIUS episcopus ANYSIO fratri.
19.1
Jamdudum teneo, etsi nunc primum lego; meritisque compertum habeo, quem oculis non videram. Doleo quidem illud accidisse, sed hoc successisse gaudeo; quia licet, superstite me, non optaverim illud contingere; speravi tamen, post illius sancti viri exitum, hoc solum posse merito succedere. Tenemus ergo te sanctae memoriae Acholii dudum discipulum, nunc successorem, haeredemque ejus vel honoris vel gratiae. Magnum meritum, frater. Gaudeo tibi, ne uno quidem momento de successore tanti dubitatum viri. Et magnum onus, frater, tanti nominis pondus subisse, tantae librae, tantique examinis. Quaeritur in te Acholius: et sicut erat in affectu tuo, ita in officiis desideratur illius virtutis, illius disciplinae effigies, illius fortitudo animi in tam senili corpore.
19.2
Vidi, fateor, virum; nam et hoc meritis illius debeo, quod illum viderim: vidi ita illum esse in corpore, ut extra corpus putarem: vidi imaginem illius, qui se sive in corpore, sive extra corpus nesciens, raptum ad paradisum viderat; ita enim percurrebat omnia excursu frequenti, Constantinopolim, Achaiam, Epirum, Italiam, ut juniores eum non possent consequi. Cedebant fortiores corpore, quia eum sine impedimento 823 esse corporis noverant; ut eo tantum pro velamine uteretur, non pro officio: certe ad servitium, non ad subsidium; ita enim affecerat corpus suum, ut in eo mundum crucifigeret, et mundo semetipsum.
19.3
Benedictus Dominus, et benedicta adolescentia ejus, quam exegit in tabernaculis Dei Jacob, positus in monasteriis, in quibus cum quaereretur a parentibus vel proximis, dicebat: Qui sunt fratres mei, aut quae mater mea? Non novi patrem, vel matrem, vel fratres meos; nisi qui audiunt verbum Dei, et faciunt. Benedictus etiam processus juventutis ipsius, in qua ad summum electus est sacerdotium, maturo jam probatus virtutum stipendio. Venit enim tamquam David ad pacem populi reformandam. Venit tamquam illa navis aurum secum intelligibile vehens, et ligna cedrina, et lapides pretiosos, et illas columbae pennas deargentatas, quibus medias inter sortes somno pacis et tranquillitatis sopore dormivit.
19.4
Est enim sanctorum etiam somnus operarius, secundum quod scriptum est: Ego dormio, et cor meum vigilat. Et secundum quod Jacob sanctus, divina dormiens videbat mysteria, quae vigilans non viderat, de coelo ad terras aerem pervium sanctis, respicientem Dominum, et pollicentem terrae ejus possessionem. Itaque brevi somno dormiens impetravit, quod magno labore postea acquisivit haereditas ejus. Est enim somnus sanctorum feriatus ab omnibus corporis voluptatibus, ab omni animi perturbatione, tranquillitatem menti invehens, placiditatem animae; ut tamquam soluta nexu corporis se ablevet, et Christo adhaereat.
19.5
Hic est somnus vita sanctorum, quam vivebat sanctus Acholius, cujus benedicta etiam senectus. Ipsa est vere senectus illa venerabilis, quae non canis, sed meritis albescit; ea est enim reverenda canities, quae est canities animae, in canis cogitationibus et operibus effulgens. Quae est enim vere aetas senectutis, nisi vita immaculata, quae non diebus aut mensibus, sed saeculis propagatur, cujus sine fine est diuturnitas, sine debilitate longaevitas? Quo enim diuturnior, eo fortior: et quo diutius eam vitam vixerit, eo fortius in virum perfectum excrescit.
19.6
Hujus igitur successorem te Dominus non solum honore, sed etiam moribus probet, et summa fundare dignetur gratia; ut ad te quoque populi concurrant, de quibus dicas: Qui sunt isti, qui sicut nebulae volant, et sicut columbae cum pullis suis? Veniant quoque sicut naves Tharsis, quae accipiant frumentum, quod Salomon verus impertivit viginti mensuras tritici. Accipiant oleum et sapientiam Salomonis, et sit pax inter te, et populum, et testamentum pacis 824 custodias. Vale, frater, et nos dilige, quia et nos te diligimus.