Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
27.1
EPISTOLA XXII.
27.1
Inventione corporum Gervasii ac Protasii martyrum nuntiata, refert se ad populum illa dixisse: Coelos esse martyres, sicut et apostolos: diem quoque fuisse illorum confessionem: eosdem a Domino humiliatos, ac deinde suscitatos de terra; idque eorum resurrectionem esse, cum tot miracula operati sint: gratias ob tantum praesidium Deo egisse, illudque amplificasse ex gestis Elisaei: tandem reliquiarum descriptionem, ac translationis consilium populari plausu excepta. Subjungit sequentis diei sermonem, quo, memorata Catholicorum laetitia, invidentiam Arianorum exagitavit, ostendens eos, dum evidenti miraculo fidem negant, Judaeorum similes esse, atque aliter credere, quam martyros crediderunt: dum vero Trinitatem quam daemones confitebantur, non agnoscerent, ipsis daemoniis esse pejores.
27.2
Dominae sorori vitae atque oculis praeferendae frater.
27.1
Quia nihil sanctitatem tuam soleo eorum praeterire, quae hic te geruntur absente; scias etiam sanctos martyres a nobis repertos. Nam cum ego basilicam dedicassem, multi tamquam uno ore interpellare coeperunt dicentes: Sicut Romanam basilicam dedices. Respondi: Faciam, si martyrum reliquias invenero. Statimque subiit veluti cujusdam ardor praesagii.
27.2
Quid multa? Dominus gratiam dedit: formidantibus etiam clericis jussi eruderari terram eo loci, qui est ante cancellos sanctorum Felicis atque Naboris. Inveni signa convenientia: adhibitis etiam quibus per nos manus imponenda foret, 875 sic sancti martyres eminere coeperunt; ut, adhuc nobis silentibus, arriperetur urna, et sterneretur prona ad locum sancti sepulcri. Invenimus mirae magnitudinis viros duos, ut prisca aetas ferebat. Ossa omnia integra, sanguinis plurimum. Ingens concursus populi per totum illud biduum. Quid multa? Condivimus integra ad ordinem: transtulimus vespere jam incumbente ad basilicam Faustae: ibi vigiliae tota nocte, manus impositio. Sequenti die transtulimus ea in basilicam, quam appellant Ambrosianam. Dum transferimus, caecus sanatus est. Talis mihi ad populum fuit sermo:
27.3
Cum tam effusam, tamque inauditam considerarem conventus vestri celebritatem, et divinae gratiae munera, quae in sanctis martyribus refulserunt, imparem me, fateor, huic muneri judicabam; nec fieri posse, ut sermone absolverem, quod vix possumus animo intendere, oculis comprehendere. Sed ubi sanctarum legi coepit series Scripturarum, largitus est Spiritus sanctus, qui[ locutus] est in prophetis, quo dignum aliquid tanto coetu et exspectatione vestra, martyrumque sanctorum meritis proferamus.
27.4
Coeli, inquit, enarrant gloriam Dei. Cum legitur hic psalmus, occurrit quod non tam elementa materialia, quam coelestia merita dignum Deo praeconium deferre videantur. Hodierno tamen fortuita lectione patuit qui coeli enarrant gloriam Dei. Aspicite ad dextram meam, aspicite ad sinistram reliquias sacrosanctas: videte coelestis conversationis viros, spectate animi sublimis tropaea. Isti sunt coeli, qui enarrant gloriam Dei: haec opera manuum ejus quae annuntiat firmamentum. Non enim eos saecularis illecebra, sed divini operis gratia, ad firmamentum sacratissimae passionis evexit: multoque ante morum virtutumque documentis annuntiavit in his martyrium, quod adversus lubricum saeculi hujus stabiles permanserunt.
27.5
Coelum erat Paulus, qui ait: Nostra conversatio in coelis est. Coeli erant Jacobus et Joannes: denique filii tonitrui nuncupantur; et ideo quasi coelum Joannes Verbum apud Deum vidit. Ipse Dominus Jesus perpetui luminis erat coelum, cum enarraret Dei gloriam, sed eam quam nemo ante conspexerat. Et ideo dixit: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Opera quoque manuum Dei si quaeris, audi Job dicentem: Spiritus divinus, qui fecit me( Job XXXIII, 4). Et ideo adversus diaboli tentamenta firmatus, inoffensae vestigium 876 constantiae servavit. Sed veniamus ad reliqua.
27.6
Dies, inquit, diei eructat verbum. Ecce veri dies, quos nulla caligo noctis interpolat. Ecce veri dies pleni luminis et fulgoris aeterni, qui non perfunctorio sermone verbum Dei, sed intimo corde eructarunt in confessione constantes, in martyrio perseverantes.
27.7
Alius psalmus lectus dicit: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra? Respexit sane humilia Deus, qui latentes sub ignobili cespite reliquias sanctorum martyrum suae Ecclesiae revelavit, quorum anima in coelo, corpus in terra: Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem( Ibid, 7); quos videtis ut eos cum principibus populi sui collocarit. Principes populi quos alios nisi sanctos martyres aestimare debemus, quorum jam in numerum diu ante ignorati Protasius Gervasiusque praeferuntur, qui sterilem martyribus Ecclesiam Mediolanensem, jam plurimorum matrem filiorum laetari passionis propriae fecerint et titulis et exemplis?
27.8
Nec hoc abhorreat a vera fide: Dies diei eructat verbum, anima animae, vita vitae, resurrectio resurrectioni. Et nox nocti indicat scientiam, hoc est, caro carni, quorum passio veram fidei scientiam omnibus indicavit. Bonae noctes, noctes lucidae, quae habent stellas; Sicut enim stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum.
27.9
Non immerito autem plerique hanc martyrum resurrectionem appellant; videro tamen utrum sibi, nobis certe martyres resurrexerint. Cognovistis, immo vidistis ipsi multos a daemoniis purgatos: plurimos etiam, ubi vestem sanctorum manibus contigerunt, iis quibus laborabant, debilitatibus absolutos: reparata vetusti temporis miracula, quo se per adventum Domini Jesu gratia terris major infuderat, umbra quadam sanctorum corporum plerosque sanatos cernitis. Quanta oraria jactitantur! quanta indumenta super reliquias sacratissimas et tactu ipso medicabilia reposcuntur! Gaudent omnes extrema linea contingere; et qui contigerit, salvus erit.
27.10
Gratias tibi, Domine Jesu, quod hoc tempore tales nobis sanctorum martyrum spiritus excitasti, quo Ecclesia tua praesidia majora desiderat. Cognoscant omnes quales ego propugnatores requiram, qui propugnare possint, impugnare non soleant. Hos ego acquisivi tibi, plebs sancta, qui prosint omnibus, nemini noceant. Tales ego ambio defensores, tales 877 milites habeo: hoc est, non saeculi milites, sed milites Christi. Nullam de talibus invidiam timeo, quorum quo majora, eo tutiora patrocinia sunt. Horum etiam illis ipsis, qui mihi eos invident, opto praesidia. Veniant ergo et videant stipatores meos; talibus me armis ambiri non nego: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.
27.11
Elisaeum Scripturae divinae series refert, cum ab exercitu Syrorum esset obsessus, dixisse timenti servulo, ne timeret: quia plures, inquit, pro nobis sunt, quam contra nos; et ut hoc probaret, petisse ut oculi Giezi aperirentur: quibus ille apertis, innumeros adesse vidit propheta exercitus Angelorum. Nos etsi eos videre non possumus, sentimus tamen. Erant clausi isti oculi, quamdiu obruta sanctorum corpora delitescebant. Aperuit oculos nostros Dominus; vidimus auxilia, quibus sumus saepe defensi. Non videbamus haec, sed habebamus tamen. Itaque trepidantibus nobis quasi dixerit Dominus: Aspicite quantos vobis martyres dederim: ita reseratis oculis gloriam Domini speculamur, quae est martyrum passione praeterita, et operatione praesens. Evasimus, fratres, non mediocrem pudoris sarcinam: patronos habebamus, et nesciebamus. Invenimus unum hoc, quo videamur praestare majoribus. Sanctorum martyrum cognitionem, quam illi amiserunt, nos adepti sumus.
27.12
Eruuntur nobiles reliquiae e sepulcro ignobili, ostenduntur coelo[ tropaea.] Sanguine tumulus madet, apparent cruoris triumphalis notae, inviolatae reliquiae loco suo et ordine repertae, avulsum humeris caput. Nunc senes repetunt audisse se aliquando horum martyrum nomina, titulumque legisse. Perdiderat civitas suos martyres, quae rapuit alienos. Etsi hoc Dei munus est; tamen gratiam quam temporibus sacerdotii mei Dominus Jesus tribuit, negare non possum: et quia ipse martyr esse non mereor, hos vobis martyres[ acquisivi.]
27.13
Succedant victimae triumphales in locum, ubi Christus hostia est. Sed ille super altare, qui pro omnibus passus est. Isti sub altari, qui illius redempti sunt passione. Hunc ego locum praedestinaveram mihi; dignum est enim ut ibi 878 requiescat sacerdos, ubi offerre consuevit: sed cedo sacris victimis dexteram portionem; locus iste martyribus debebatur. Condamus ergo reliquias sacrosanctas et dignis aedibus invehamus, totumque diem fida devotione celebremus.
27.14
Acclamavit populus, ut in Dominicum differretur diem martyrum depositio: sed tandem obtentum, ut sequenti fieret die. Sequenti die talis mihi ad populum iterum sermo fuit.
27.15
Hesterno tractavi versiculum: Dies diei eructat verbum, prout nostri captus tulit ingenii: hodie mihi non solum superiore tempore, sed praesenti quoque prophetasse videtur Scriptura divina. Nam cum diebus ac noctibus continuatam videam sanctitatis vestrae celebritatem, istos esse dies prophetici carminis oracula declararunt, hesternum atque hodiernum, de quibus opportunissime dicitur: Dies diei eructat verbum; et istas noctes, de quibus aptissime disputatur, quia nox nocti indicat scientiam. Quid enim aliud hoc biduo, nisi verbum Dei intimo eructastis affectu, et scientiam vos habere fidei probavistis?
27.16
Cui tamen celebritati vestrae, qui solent, invident. Et quia celebritatem vestram invidis animis ferre non possunt, causam celebritatis oderunt: atque in tantum amentiae prodeunt, ut negent martyrum merita, quorum opera etiam daemones confitentur. Sed hoc non mirum; siquidem tanta est incredulorum perfidia, ut tolerabilior sit diaboli plerumque confessio. Dicebat enim diabolus: Jesu, Fili Dei vivi, quid venisti ante tempus torquere nos? Et cum haec audirent Judaei; ipsi tamen Dei Filium denegabant. Et nunc audistis clamantes daemones, et confitentes martyribus quod poenas ferre non possint, et dicentes: Quid venistis, ut nos tam graviter torqueatis? Et Ariani dicunt: Non sunt isti martyres, nec torquere diabolum possunt, nec aliquem liberare; cum tormenta daemonum ipsorum voce probentur, et beneficia martyrum remediis sanatorum, et absolutorum indiciis declarentur.
27.17
Negant caecum illuminatum, sed ille non negat se sanatum. Ille dicit: Video, qui non videbam. Ille dicit: Caecus esse desivi; et probat facto. Isti beneficium negant, qui factum negare non possunt. Notus homo est, publicis 879 cum valeret mancipatus obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio. Deposuerat officium, postquam inciderat impedimentum. Vocat ad testimonium homines, quorum ante sustentabatur obsequiis: eos indices suae visitationis arcessit, quos habebat testes et arbitros caecitatis. Clamat quia ut contigit fimbriam de veste martyrum, qua sacrae reliquiae vestiuntur, redditum sibi lumen sit.
27.18.1
Nonne simile istud est, atque illud quod in Evangelio legimus? Unius enim potentiam laudamus auctoris: nec interest utrum opus sit, an munus; cum et muneretur in opere, et operetur in munere. Quod enim aliis faciendum donaverit, hoc in aliorum opere nomen ejus operatur. Legimus ergo in Evangelio Judaeos, cum viderent in illo caeco sanitatis remedium, requisisse parentum testimonium. Interrogabant: Quomodo videt filius vester? Cum ille diceret: Caecus cum essem, modo video. Hoe et iste dicit: Caecus fui, et modo video: Interrogate alios, si mihi non creditis; interrogate extraneos, ne astipulari mihi parentes putetis. Detestabilior istorum quam Judaeorum pertinacia. Illi cum dubitarent, vel parentes interrogabant: isti occulte interrogant, palam negant; jam non operi increduli, sed auctori.
27.18.2
19 et 20. Sed quaero quid non credant, utrum a martyribus possint aliqui visitari? Hoc est Christo non credere: ipse enim dixit: Et majora his facietis. An ab istis martyribus, quorum merita jam dudum vigent, corpora dudum reperta sunt? Quaero hic utrum mihi, an sanctis martyribus invideant? Si mihi, numquid a me aliquae virtutes fiunt? numquid meo opere, meo nomine? Cur igitur mihi invident, quod meum non est? Si martyribus( restat enim ut si mihi non invident, martyribus invidere videantur), ostendunt alterius fidei fuisse martyres, quam ipsi credunt. Neque enim aliter eorum operibus inviderent; nisi fidem in his fuisse eam, quam isti non habent, judicarent. Fidem illam majorum traditione firmatam, quam daemones ipsi negare non possunt; sed Ariani negant.
27.19
Audivimus hodie dicentes eos, quibus manus imponebatur, neminem posse esse salvum, nisi qui in Patrem et Filium et Spiritum sanctum credidisset: illum mortuum, illum funereum, qui Spiritum sanctum negaret, qui Trinitatis omnipotentem virtutem non crederet. Confitetur hoc diabolus, sed Ariani nolunt fateri. Dicit diabolus: Sic torqueatur, 880 quemadmodum ipse a martyribus torquebatur, qui Spiritus sancti deitatem negaret.
27.20
Non accipio a diabolo testimonium, sed confessionem. Invitus dixit diabolus, sed exactus et tortus. Quod nequitia supprimit, extorquet injuria. Cedit diabolus plagis, et adhuc cedere nesciunt Ariani. Quanta perpessi sunt, et quemadmodum Pharao, malis suis indurantur? Dicebat diabolus, ut scriptum legimus: Scio te quis sis, tu es Filius Dei vivi. Dicebant Judaei: Nescimus quis sit. Dicebant hodie et superiore die vel nocte daemones: Scimus quia martyres estis. Et Ariani dicunt: Nescimus, nolumus intelligere, nolumus credere. Dicunt daemones martyribus: Venistis perdere nos; Ariani dicunt: Non sunt daemonum vera tormenta, sec ficta et composita ludibria. Audivi multa componi, hoc nemo umquam fingere potuit, ut daemonem se esse simularet. Quid illud, quod ita exagitari eos videmus, quibus manus imponitur? Ubi hic locus fraudi est? ubi suspicio simulandi?
27.21
Sed non ego ad suffragium martyrum usurpo vocem daemoniorum. Beneficiis suis sacra passio comprobetur. Habet judices, sed purgatos: habet testes, sed absolutos. Melior vox est, quam sanitas loquitur eorum, qui debiles advenerunt: melior vox est, quam sanguis emittit; habet enim sanguis vocem canoram, quae de terris ad coelum pervenit. Legistis dicente Deo: Sanguis fratris tui clamat ad me. Et hic sanguis clamat coloris indicio: sanguis clamat operationis praeconio: sanguis clamat passionis triumpho. Satisfactum est petitioni vestrae, ut condendas hesterno in hodiernum diem differremus reliquias.