Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
2.1
EPISTOLA PRIMA.
2.1
AMBROSIUS apud Caesarem se, quod non venerit, excusat, et laudata ipsius humilitate, fide ac pietate, a se mitti libros petitos scribit, seque voluntati ejusdem in lucubrandis tractatibus de Spiritu sancto satisfacturum spondet.
2.2
Beatissimo augusto GRATIANO, et christianissimo principi AMBROSIUS episcopus.
2.1
Non mihi affectus defuit, christianissime principum; nihil enim habeo, quod hoc verius et gloriosius dicam: non, inquam, mihi affectus defuit, sed affectum verecundia retardavit, quominus clementiae tuae occurrerem. Revertenti tamen si non occurri vestigio, occurri animo, occurri voto, in quo majora sunt officia sacerdotis. Occurri, dico? Quando enim abfui, quem toto sequebar affectu, cui sensu ac mentibus inhaerebam? Et certe major animorum praesentia est. Tuum quotidianum iter legebam, nocte ac die in tuis castris cura et sensu locatus, orationum excubiis praetendebam: et si invalidus merito, sed affectu sedulus. 753
2.2
Et haec quidem cum pro tua salute deferebamus, pro nobis faciebamus. Nihil hic adulationis est, quam tu non requiris, ego alienam nostro duco officio: sed plurimum gratiae, quam dedisti. Scit ipse nostri arbiter, quem fateris, et in quem pie credis, refici viscera mea tua fide, tua salute, tua gloria: meque non solum officio publico debitas pendere preces, sed etiam amore privato. Reddidisti enim mihi quietem Ecclesiae, perfidorum ora, atque utinam et corda, clausisti: et hoc non minore fidei, quam potestatis auctoritate fecisti.
2.3
Nam quid de litteris recentibus loquar? Scripsisti tua totam epistolam manu; ut ipsi apices fidem tuam pietatemque loquerentur. Sic Abraham sua manu quondam vitulum occidit, ut hospitibus epulantibus ministraret: nec in ministerio religioso aliorum adjumenta quaesivit. Sed ille privatus aut Domino et angelis, aut Domino in angelis deferebat: tu, Imperator, dignatione regali honoras infimum sacerdotem. Sed Domino defertur, cum servulus honoratur; ipse enim dixit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis.
2.4
At ego humilitatem tantummodo praedico in imperatore sublimem, ac non amplius fidem quam vere conscia meriti tui mente dixisti, quam docet te ille, quem non negas? Quis enim alius docere te potuit, ut ei non objicias, quam in te vides, creaturam? Nihil moralius, nihil expressius dici potuit; creaturam enim Christum dicere, pro objectu contumeliae est, non pro confessione reverentiae. Deinde quid tam insolens, quam id eum existimare, quod nos sumus? Docuisti igitur me, a quo te discere velle profiteris: nihil tale adhuc legi, nihil tale audivi.
2.5
Quam pium autem illud, quam admirabile, quod in Deo non vereris invidiam! De Patre remunerationem pro Filii amore praesumis, et laudando Filium, non ei te posse aliquid addere profiteris: sed velle ut etiam Patri te Filii praedicatione commendes. Quod utique solus te docuit ille, qui dixit: Qui me diligit, diligetur a Patre meo.
2.6
Addidisti ad haec, quia tu infirmus et fragilis non te talem laudatorem putabas, ut divinitatem verbis augeas: sed quantum possis praedices, 754 non quantum est ipsa divinitas. Haec infirmitas in Christo fortior est, sicut et Apostolus dixit: Cum infirmor, tunc potens sum. Haec humilitas excludit fragilitatem.
2.7
Veniam plane, et festinabo, ut jubes; ut haec praesens audiam, ut haec praesens legam, cum ex tuo ore procedunt. Misi autem duos libellos, quorum jam, quia tuae clementiae sunt probati, periculum non verebor: de Spiritu vero interim veniam scriptioni peto; quoniam quem judicem mei sim sermonis habiturus, agnovi.
2.8
Interim tamen sententia et fides tua de Domino et Salvatore deprompta de Dei Filio, redundat ad assertionem uberrimam, per quam sancti quoque Spiritus divinitas sempiterna credatur; ut non ei objicias, quam in te vides creaturam, nec Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi Spiritui suo existimes invidere. Quod enim creaturae caret communione, divinum est.
2.9
Si Dominus faverit, huic etiam clementiae tuae satisfaciam voluntati; ut cujus accepisti gratiam, eum plane in Dei gloria praeeminentem suo nomine aestimes honorandum.
2.10
Beatissimum te et florentissimum Deus omnipotens Pater Domini nostri Jesu Christi tueri aetate prolixa, et regnum tuum in summa gloria, et pace perpetua confirmare dignetur, domine Imperator auguste, divino electe judicio, principum gloriosissime.

Intertext edge

Open linked passage

Note