Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
30.1
892 EPISTOLA XXV.
30.1
STUDIO num sibi in reos sententiam ferre liceret, consulenti respondet ipsi quidem usum gladii esse permissum, ut tamen utatur clementia, expedire. Quam in rem Christi adulteram mulierem absolventis exemplum promit; et cur communio judicibus capitalibus neganda non sit, explicat.
30.2
AMBROSIUS STUDIO.
30.1
Recognosco purae affectum mentis, et fidei studium, et Domini nostri Jesu Christi timorem. De quo etiam ego vererer responsum referre: constrictus altero, quod est commissum vobis propter custodiam legum; altero autem propter misericordiam et gratiam, nisi de hoc Apostolicam haberes auctoritatem: Quia non sine causa gladium portat, qui judicat; Dei enim vindex est in eos, qui male agunt.
30.2
Quod tamen etsi cognitum tibi foret, non otiose sciscitandum putasti. Nam sunt, extra Ecclesiam tamen, qui eos in communionem non vocent sacramentorum coelestium, qui in aliquos capitalem sententiam ferendam aestimaverunt. Plerique etiam sponte se abstinent: et laudantur quidem, nec ipsi eos possumus non praedicare: qui auctoritatem Apostoli eatenus observamus, ut iis communionem non audeamus negare.
30.3
Vides igitur quid auctoritas tribuat, quid suadeat misericordia. Excusationem habebis, si feceris: laudem, si non feceris. Sed si non potueris facere; nec tamen nocentes atterere squalore carceris, sed absolvere, plus quasi sacerdos probabo. Potest enim fieri ut causa cognita, recipiatur ad sententiam reus, qui postea aut indulgentiam sibi petat, aut certe sine gravi severitate, quod quidam ait, habitet in carcere. Scio tamen plerosque gentilium gloriari solitos, quod incruentam de administratione provinciali securim revexerint. Si hoc gentiles, quid christiani facere debent?
30.4
Ad omnia tamen accipe responsum Salvatoris. Nam cum adulteram reperissent Judaei, obtulerunt eam Salvatori, captantes ut si absolveret eam, 893 videretur Legem solvere, qui dixerat: Non veni Legem solvere, sed adimplere: si damnaret, videretur adversus finem venisse propositi sui. Hoc igitur praevidens Dominus Jesus, inclinato capite, scribebat in terra. Quid scribebat, nisi illud propheticum: Terra, terra, scribe hos viros abdicatos; quod de Jechonia descriptum est in Hieremia propheta?
30.5
Cum Judaei interpellant, in terra scribuntur nomina Judaeorum: cum adeunt christiani, non scribuntur in terra fidelium nomina, sed in coelo. In terra autem scribuntur abdicati a patre proprio, qui patrem tentant, et contumelias irrogant auctori salutis. Cum interpellant Judaei, inclinat caput Jesus; et quia non habet ubi reclinet caput suum, iterum erigit, quasi dicturus sententiam, et ait: Qui sine peccato est, prior lapidet eam. Et iterum inclinato capite, scribebat in terra.
30.6
Audientes illi exire coeperunt singuli, incipientes a senioribus: vel quod ipsi plura haberent crimina, qui diu vixerant: vel quia priores vim intellexerunt sententiae, quasi prudentiores, et coeperunt sua magis peccata deflere, qui alieni criminis venerant accusatores.
30.7
Recedentibus ergo illis, remansit solus Jesus, et elevans caput ad mulierem, ait: Ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te lapidavit? Et illa respondit: Nemo. Dicit ei Jesus: Nec ego te damnabo. Vade, et vide amodo ne pecces. Non damnat, quasi redemptio; corrigit, quasi vita: quasi fons, abluit. Et quia quando se inclinat Jesus, ideo inclinat, ut jacentes elevet; ideo ait remissio peccatorum: Nec ego te damnabo.
30.8
Habes quod sequaris; potest enim fieri, ut ille criminosus possit habere spem correctionis: si sine baptismo est, ut possit accipere remissionem: si baptizatus, ut poenitentiam gerat, et corpus suum pro Christo offerat. Quantae sunt ad salutem viae!
30.9
Et ideo majores maluerunt indulgentiores esse circa judices; ut dum gladius eorum timetur, reprimeretur scelerum furor, et non incitaretur: quod si negaretur communio, videretur criminosorum vindicata poena. Maluerunt igitur priores nostri, ut in voluntate magis abstinentis, quam in necessitate sit legis. Vale, et nos dilige; quia nos quoque te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note