Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
31.1
894 EPISTOLA XXVI.
31.1
Argumento superioris epistolae repetito, ad Judaeos adulteram Christo sistentes redit, quibus episcopos reorum mortem prosequentes comparat. Hinc locum ubi oblata fuit mulier, exponens, de remissione peccatorum multa disputat. Postremo singulas ejusdem historiae partes ex Evangelio recenset atque enucleat.
31.2
AMBROSIUS IRENAEO.
31.1
Etsi jam superiore epistola hanc, quam proposuisti, quaestiunculam absolverim; tamen aliquid plenius requirenti tibi, ut filio, afferre atque exsculpere non supersederim.
31.2
Ac semper quidem decantata quaestio, et celebris absolutio fuit mulieris ejus, quae in libro Evangelii, quod secundum Joannem scribitur, adulterii rea oblata est Christo. Id enim Judaeorum commentata est tergiversatio; ut si contra Legem absolveretur, contra Legem prolata Domini Jesu sententia teneretur: si autem damnata esset ex Lege, vacare Christi videretur gratia.
31.3
Sed vehementior facta est, posteaquam episcopi reos criminum gravissimorum in publicis judiciis accusare, alii et urgere usque ad gladium supremamque mortem, alii accusationes hujusmodi et cruentos sacerdotum triumphos probare coeperunt. Quid enim aliud isti dicunt, quam dicebant Judaei reos criminum legibus esse publicis puniendos; et ideo accusari eos etiam a sacerdotibus in publicis judiciis oportuisse, quos asserunt secundum leges oportuisse puniri? Eadem causa est, sed numerus minor, hoc est, non dispar judicii quaestio, sed poenae dispar invidia. Unam Christus puniri ex Lege non passus est, isti minorem numerum asserunt esse punitum.
31.4
At quo loci hoc judicat Christus? Nam plerumque secundum qualitates locorum in quibus docebat famulos suos, disputationes suas formare dignatus est, ut in porticu Salomonis, hoc est, sapientis, deambulans loquebatur: Ego et Pater unum sumus; ut in templo Dei dicebat: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit. Hoc quoque judicium in templo positus exercet, sicut scriptum est in posterioribus; sic enim habes: Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo; et nemo apprehendit eum. Quid est gazophylacium? Collatio fidelium, sumptus pauperum, requies egenorum, juxta quod sedens Christus, ut habes secundum Lucam, duo aera mulieris viduae divitum muneribus censuit praeferenda, divino videlicet testimonio praeferens opimae praemiis largitatis sedulae liberalitatis affectum. 895
31.5
Qui tale habebat judicium, videamus quid ipse juxta gazophylacium positus conferebat; non enim otiose viduam praetulit duo aera mittentem. Pretiosa ista paupertas est fidei opulenta mysterio. Ista sunt duo aera quae Samaritanus ille Evangelicus ad ejus curanda vulnera, qui incidit in latrones, stabulario dereliquit. Ergo et ista specie vidua, in typo Ecclesiae, hoc gazophylacio sacro conferendum putavit, quo pauperum sanarentur vulnera, peregrinorum jejunia sedarentur.
31.6
Unde et nunc quid Christus conferat, spiritaliter te oportet expendere; dividebat enim populis argentum igne examinatum eloquiorum coelestium, et imaginis regiae pecuniam populorum annumerabat affectibus. Nemo plus misit, quam qui totum donavit. Satiabat esurientes, replebat inopes, illuminabat caecos, redimebat captivos, paralyticos erigebat, mortuos resuscitabat, et quod est amplius, conferebat absolutiones reorum, peccata donabat. Haec sunt duo aera, quae misit Ecclesia posteaquam accepit a Christo. Quid enim sunt duo aera, nisi pretium novi et veteris Testamenti? Pretium Scripturae fides nostra est; nam quod legitur, pro intelligentis aestimatur arbitrio. Remissio igitur peccatorum utriusque pretium Testamenti est, quae per agnum in typo annuntiata est, in veritate completa per Christum.
31.7
Ideo habes neque septem dierum purgationem sine trium dierum esse purgatione( Exod. XII, 3). Septem dierum purgatio secundum Legem, quae in specie praesentis sabbati spiritale sabbatum annuntiavit: trium dierum purgatio secundum gratiam, quae Evangelii testificatione signatur; quia tertio die Dominus resurrexit. Ubi poena praescribitur, debet esse poenitentia peccatorum: ubi remissio donatur, gratia est. Praecedit poenitentia, sequitur gratia. Neque poenitentia ergo sine gratia, neque gratia sine poenitentia; debet enim poenitentia prius damnare peccatum, ut gratia possit abolere. Ideo typum Legis accipiens Joannes baptizavit in poenitentiam, Christus ad gratiam.
31.8
Septimus ergo dies Legis mysterium signat, octavus resurrectionis, sicut habes in Ecclesiaste: Da partem illis septem, et illis octo. Nam et in propheta Osee legisti dictum ad eum: Conduc tibi fornicariam quindecim denariis; eo quod gemino aere veteris et novi Testamenti, hoc est, integro fidei pretio, mulier illa vago quodam et meretricio gentium convenarum comitatu fulta conducitur.
31.9
Et conduxi, inquit, eam gomor hordei, et semigomor, et nevel vini. Per hordeum significat quia imperfectos vocaret ad fidem, ut perfectos redderet: per gomor intelligitur plena mensura, per semigomor semiplena mensura. Plena mensura in Evangelio est, semiplena in Lege, cujus plenitudo novum est Testamentum. Siquidem ipse Dominus ait: Non veni Legem solvere, sed implere.
31.10
Nec otiose quindecim anabathmorum 896 psalmos Davidicos legimus, et quindecim gradibus ascendisse solem, cum Ezechias justus rex vitae hujus acciperet commeatum. Significabatur enim esse venturus sol justitiae,, qui gradus quindecim veteris et novi Testamenti illuminaturus esset praesentiae suae lumine, quibus nostra fides ad vitam ascendit aeternam. Unde et hoc quod hodie in Apostolo lectum est, mysticum reor; eo quod quindecim diebus apud Petrum manserit: videtur enim mihi quod apostolis sanctis Scripturae divinae interpretationem sermone secum vario conferentibus pleni luminis refulserit claritudo, ignorantiae umbra decesserit. Sed jam veniamus ad mulieris hujus adulterae absolutionem.
31.11
Oblata erat a Scribis et Pharisaeis Domino Jesu adulterii rea. et hac oblata fraude, ut si eam absolveret, Legem solvere videretur: sin vero damnaret, propositum sui mutaret adventus; quia peccata omnium remissurus advenit. Denique supra ait: Ego non judico quemquam. Offerentes ergo eam, dixerunt: Hanc mulierem invenimus publice maechantem. Scriptum est enim in lege Moysis omnem maecham lapidari. Tu vero quid dicis de ea?
31.12
Quae cum dicerent, Jesus inclinato capite, digito scribebat in terra. Et cum exspectarent, ut audirent eum, erigens caput dixit: Qui sine peccato est, prior lapidet eam. Quid tam divinum, quam ista sententia; ut is peccata puniat, qui exsors ipse peccati sit? Quomodo enim feras alieni ultorem, et proprii criminis defensorem? Nonne se magis ipse condemnat, qui in alio damnat, quod ipse committit?
31.13
Hoc autem dixit, et scribebat in terra. Quid? Utique dicens: Festucam, quae in oculo est fratris tui, vides: trabem autem, quae in oculo tuo est, non vides. Libido enim velut festuca est, cito accenditur, propere consumitur: sacrilegium perfidiae, quo Judaei negabant propriae salutis auctorem, sceleris magnitudinem personabat.
31.14
Scribebat autem in terra digito, quo Legem scripserat. Peccatores in terra scribuntur, justi in coelo, sicut habes dictum ad discipulos: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelis. Secundo autem scripsit, ut gemino Testamento Judaeos scias esse damnatos.
31.15
Audientes autem hoc verbum, exierunt foras unus post unum, incipientes a senioribus, et sedebant cogitantes de se. Et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. Bene ait quod exierunt foras, qui nolebant esse cum Christo. Foris littera est, intus mysteria. Sequebantur enim divinarum lectionum quaedam velut arborum folia, non fructum; qui vivebant in umbra Legis, et solem justitiae videre non poterant.
31.16
Denique discedentibus illis, remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. Donaturus peccatum, solus remanet Jesus, sicut ipse ait: Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis; 897 non enim legatus, neque nuntius, sed ipse Dominus salvum fecit populum suum. Solus remanet; quia non potest hoc cuiquam hominum cum Christo esse commune, ut peccata condonet. Solius hoc munus est Christi, qui tulit peccatum mundi. Meruit et mulier absolvi, quae recedentibus Judaeis, remansit sola cum Jesu.
31.17
Elevans autem caput Jesus dixit mulieri: Ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te lapidavit? Et illa respondit: Nemo, Domine. Et ait ad illam Jesus: Nec ego te damnabo; vade, et amodo vide ne pecces. Vide, lector, divina mysteria, et clementiam Christi. Cum accusatur mulier, caput Christus inclinat: elevat autem, ubi deficit accusator; ita nullum damnari vult, absolvi omnes.
31.18
Breviter autem omnes haereticorum interimit quaestiones, dicendo: Nemo te lapidavit? qui dicunt Christum diem nescire judicii, vel qui ait: Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis; ecce et hic ait: Nemo te lapidavit? Quomodo utique interrogat, quod videbat? Sed interrogat nobis, ut cognosceremus non esse lapidatam. Est etiam humani affectus haec consuetudo, ut interrogemus saepissime, quod videmus. Et ideo mulier respondit: Nemo, Domine; hoc est dicere: Quis potest lapidare, quam ipse non damnas? Quis potest alium sub tali sententiae conditione punire?
31.19
Cui respondit Dominus: Nec ego te damnabo. Adverte quomodo propriam sententiam temperavit; ut Judaei de absolutione mulieris calumniari nihil possent, sed in se magis calumniam retorquerent, si queri vellent: dimittitur enim mulier, non absolvitur: quia deerat accusator, non quia innocentia probabatur. Quid ergo quererentur, qui priores a persecutione criminis et ab exsecutione supplicii destiterunt?
31.20
Addidit autem deviae: Vade, et amodo vide ne pecces. Emendavit ream, non crimen absolvit. Etenim severiore sententia culpa damnatur, si unusquisque crimen suum oderit, et in se incipiat condemnare delictum. Etenim cum reus occiditur, persona magis, quam culpa punitur: ubi vero culpa deponitur, absolutio personae est poena peccati. Quid est ergo: Vade, et amodo vide ne pecces? hoc est: Ex quo te Christus redemit, corrigat gratia, quam poena non emendaret, sed plecteret. Vale, fili, et nos dilige, ut filius; quia nos te, ut parentes, diligimus.