Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
32.1
898 EPISTOLA XXVII.
32.1
Aegyptiorum abominationes IRENAEUM docet pecora esse: hinc intelligi pietatem atque virtutem improbis displicere; ac proinde viros bonos contrariis instare studiis oportere. Hoc illustratur exemplo uxorum Jacob ad fugiendum patrem sequendumque conjugem consensum praebentium: qua in allegoria quidnam praestare conveniat accedentes ad Ecclesiam declaratur.
32.2
AMBROSIUS IRENAEO salutem.
32.1
Moveri te significasti mihi, eo quod legeris: Abominanda apud Aegyptios immolemus Deo. Sed habuisti quo istud solveres; quia in Genesi scriptum est quod Aegyptii pastorem pecorum abominabantur, non utique propter hominem, sed propter pecora. Illi enim aratro terram invertebant: Abraham autem, et Jacob, et postea Moyses et David pastores fuerunt, regalem quamdam in hoc munere disciplinam induentes.
32.2
Oderant ergo Aegyptii immolata sacrificia, id est, perfecta studia virtutum, et plena disciplinae. Quod ergo vitiosi oderunt, hoc apud bonos sincerum ac pium est. Opus virtutis detestatur luxuriosus, helluo refugit. Aegyptium itaque corpus, quod illecebras diligit, aversatur animae virtutes, abominatur imperium, refugit virtutum disciplinas, et omnia opera, quae hujusmodi sunt.
32.3
Quae ergo Aegyptius refugit, Aegyptius ille et non homo, haec tu amplectere, qui habes humanitatis scientiam. Illa autem declina, quae illi sequuntur atque eligunt; quoniam duo sibi ista congruere non possunt, prudentia et insipientia. Itaque sicut iis quae in quodam censu imprudentiae atque intemperantiae sunt, abdicat se prudentia, abdicat continentia: ita eorum exsors omnis insipiens est atque incontinens, quae in bonis atque in haereditate sapientis viri sunt et continentis.
32.4
Denique sanctae illae tali conjugio Lia et Rachel, una laboriosa, altera aspiratio fortis, refugientes non generis necessitudinem, sed morum discrepantiam; cum viri exerciti Jacob sermone edoctae essent, quod vellet discedere, ut Laban et filiorum ejus invidiam declinaret atque ignaviam, responderunt: Numquid est nobis portio aut haereditas in domo patris nostri? Nonne sicut alienae aestimamur ei? Vendidit enim nos, et devoravit pretium nostrum. Ecce primum, quia ignavus et invidus laboriosam et disciplinae tenacem alienat a se ac defugit, seseque 899 cupit separare; quoniam eas oneri esse cernit sibi, putat se lucrum fecisse, quod alienavit eas, et hoc esse suum pretium judicat, eumque fructum voluptatis suae.
32.5
Nunc audiamus quomodo quae habet virtus, non habeat ignavia; aiunt enim: Omnes divitiae et gloria, quam tulit Deus patri nostro, nobis erit, et filiis nostris. Merito, Deo arbitro, dicunt esse sublata, quia ipse est auctor bonorum, cujus gratia ignavi exuuntur; quia decorem haereditatis divinae capere improbi atque infirmi non queunt: succedit autem intentus, et spiritum in se fortis habens. Quis autem fortis nisi solus Deus, qui omnia coercet et regit?
32.6
His ergo debetur haereditas Dei. Unde et Esaias dicit: Est haereditas credentibus in Domino. Et pulchre ait: Est haereditas; ipsa enim sola haereditas est, alia non est. Neque enim caecus thesaurus haereditas est, neque caduca omnia haereditatis habent commodum: sola est illa haereditas, in quibus est portio Deus. Unde sanctus Domini dicit: Portio mea Dominus; et alibi: Haeres factus sum testimoniorum tuorum. Vides quae possideat justus, mandata Dei, oracula ejus, praecepta ejus. In his dives est, in his pascitur, in his delectatur, quasi in omnibus divitiis.
32.7
Haec ergo possidentes Lia et Rachel, opes patrias non requirebant, in quibus erat pecunia adultera, irrationabilis species, et spiritalis expers vigoris. Denique quasi divites et liberae non eum divitem, sed egentem arbitrabantur. Omnis enim bonarum et liberalium consors disciplinarum neminem insipientium divitem putat, sed inopem atque egenum, abjectum quoque; etsi regalibus divitiis affluat, et superbus auro suam jactet potentiam.
32.8
Fugienda est igitur talium societas, etiamsi qua generis copulentur necessitudine: noxiae sunt enim conversationes cum insipientibus, et inficiunt sobriam mentem ac decolorant; quia sicut adhaerens sancto sanctus eris, ita cum perverso perversus eris. Frequenter enim accidit, ut quis contra propositum suum intemperantem audiens, cum velit ipse continentiae disciplinam tenere, fuco insipientiae coloretur, meritoque contrariae sibi sunt et repugnantes disciplina atque insolentia.
32.9
Unde cum vir exercitatus earum sententiam quaereret, vocem emittunt probatae jam diuturno exercitio virtutis: Numquid est nobis portio aut haereditas in domo patris nostri? id est, consulis nos utrum velimus ab eo recedere? Quasi vero non cognoveris quod nullam habeamus cupiditatem ejus societatis, neque nos dulcis pluribus saecularium divitiarum cupiditas teneat, aut luxuriae laetitia? Haec sunt quae nos misera, ac nobis aliena duximus: haec sunt 900 quae plena inopiae atque egestatis arbitramur.
32.10
Adjiciunt etiam causam secessionis, quia veram gloriam, et boni thesauri copias amisit Laban, in quibus nascimur. Vigor datus est mentis, et bona moneta imaginis Dei et similitudinis; quia spiritalis moneta. Amisit, quia splendida magis saeculi elegit, quam vera et utilia vitae suae: quorum decor expertem divinorum bonorum praeterit; quoniam ille quae putat pulchra, in iis se fallit ipsum et decipit. Unde audi ejus verba, et judica.
32.11
Secutus sanctum Jacob et filias suas; ne forte apud eas suorum vitiorum reperiret aliquid, et revocandi ad se haberet auctoritatem, coarguens justum, cum ratione esset redargutus, et nihil respondere ac referre posset, quo eum deberet tenere: Si annuntiasses, inquit, mihi, emisissem te. In quo prodidit quid justus fugerit, ne eum prosequeretur, ne deduceret, ne tali comitatu stipatus procederet. Primum quod multorum dominorum mancipio se subjicere non debuit; ut ab eo tamquam servulus dimitteretur. Deinde quia vir exercitio intentus, et quaerens veram viam ad virtutem persequi, non hominem deductorem, sed oracula quaesivit coelestia. Quae me, inquit, hinc praeceperunt abire, et nunc comitantur viantem.
32.12
Sed quomodo me dimisisses? An cum laetitia tua, quae plena est moestitudinis, cum tympanis scilicet atque organis immoderata modulantibus, et sonis tibiarum suavibus insuavia resultantibus, sonis dissonis, crepitibus discrepantibus, vocibus mutis, cymbalis animam ferientibus? His me delectari posse credidisti? his revocari? Haec sunt quae ego fugi: nec vereor verborum tuorum invidiam. Fugi, ne me talia sequerentur, ne quid de tuis accipiens abirem.
32.13
Non enim talibus deductoribus ad Ecclesiam Christi pervenitur, ad quam tendebat Jacob; ut eo deduceret populorum copias, inveheret nationum divitias, posteritatem infunderet, fugiens umbras inanium rerum, praeferens insensibilibus simulacris virtutum spirantem decorem, plausibilibus praeponens seria. Vides enim quemadmodum convivia gentiles adornent, festa annuntient: sed ea piis mentibus infestiora sunt; quia iis plerique decipiuntur, dulcibus capiuntur epulis, capiuntur saltantium choris: dum jejunia nostra fugiunt, dum ea sibi aspera putant, dum corpori noxia et molesta arbitrantur.
32.14
An opinatus es quia aurum tuum desiderarem? Sed non habes aurum igne examinatum, quo justi probantur. An quia argentum cuperem? Sed non habes argentum, qui non habes splendorem alloquii coelestis. Sed fortasse speravi quod adjiceres mihi ad obsequium servulos tuos? 901 Ego vero liberos quaero, fugio servos peccati. Sed forte comites itineris, et duces viarum necessarii fuerunt? Utinam sequi possent! ego illis monstrarem Domini vias. Sed qui Deum nescitis, vias ejus quomodo novistis? Vias ejus ingrediuntur electi Domino: non quicumque intrant eas, sed tamen nemo excluditur.
32.15
Sequatur qui paratus est, ingrediatur viam quae ducit ad Mesopotamiam; ut qui eam petit, per aquas transeat, aquas Tigris atque Euphratae, fortitudinis atque justitiae, per lacrymas poenitentiae, baptismum gratiae. In ea est via exercitus Dei; omnes enim qui sunt in Ecclesia, Deo militant. In ea est grex ille insignis diversarum virtutum, quem Jacob sibi elegit; omnis enim sine signo anima, indocta et inerudita est, disciplinarum nescia: quae autem insignita, eadem dives operum, et gratiarum opima.
32.16
Ad eam qui venit, iratum fratrem reconciliet prius. Ad eam qui venit, Sichimam pretiosam illam et actuosam inhabitet virtutum officinam, ubi laesae castitatis gravis est ultio. Ad eam qui venit, luctetur cum Deo; ut ad imitationem ejus se exerceat, ad humilitatem Christi et passiones ejus congrediatur. Tollat crucem suam, et Christum sequatur,. Denique bonus congressor non aemulatur, non inflatur; immo etiam benedicit congredientem sibi tali munere.
32.17
Sequamur ergo sanctum Jacob, et vias ejus; ut perveniamus ad eas passiones, ad eas congressiones, perveniamus ad humerum, perveniamus ad patientiam matrem fidelium, et ad patrem Isaac, id est jucunditatis capacem, laetitiae redundantem. Ubi jam patientia, ibi laetitia; quia post tribulationes patientia, patientia autem probationem operatur, in qua est spes, de qua non confundimur; quoniam qui non fuerit confusus crucem Christi, nec Christus confundetur in eo. Vale, fili, et non erubescas patrem interrogare, qui non erubescis in passionibus Christi gloriari.

Intertext edge

Open linked passage

Note