Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
33.1
902 EPISTOLA XXVIII.
33.1
Pythagoricum adagium, communem viam esse declinandam, petitum fuisse ex sacris paginis, indeque colligi a plebeia vita abhorrere debere sacerdotalem. Hinc Ambrosius Irenaeum ut populares opiniones et cupiditates fugiat, ingrediatur Domini portas et viam arctam, atque ducentem ad superiora, calcet, excitat.
33.2
AMBROSIUS IRENAEO salutem.
33.1
Pythagoricum mandatum in aliquorum scriptis praedicari invenimus, quod ille discipulos suos communem atque usitatam populo prohibuerit ingredi viam. Sed hoc unde assumpserit, non est incognitum. Nam cum ex populo Judaeorum, ut plerique arbitrantur, genus duxerit, ex ejus disciplina derivavit etiam magisterii praecepta: meritoque magnus apud philosophos habitus; aequalem, ut aiunt, vix reperit. Legerat itaque in Exodo Moysi divino praeceptum esse oraculo: Solve calceamentum pedum tuorum Id etiam praeceptum Jesu Nave, videlicet ut detritae et popularis viae deponerent pulverem, qui viam Domini ambulare desiderarent. Legerat praeceptum eidem Moysi, ut montem cum sacerdotibus ascenderet, populus autem seorsum staret. Separavit igitur sacerdotes a populo, et postea ipsum Moysen intra nubem introire praecepit.
33.2
Vides divisiones? Nihil in sacerdotibus plebeium requiri, nihil populare, nihil commune cum studio atque usu et moribus inconditae multitudinis? Sobriam a turbis gravitatem, seriam vitam, singulare pondus dignitas sibi vindicat sacerdotalis. Quomodo enim potest observari a populo, qui nihil habet secretum a populo, dispar a multitudine? Quid enim in te miretur, si sua in te recognoscat, si nihil in te aspiciat, quod ultra se inveniat, si quae in se erubescit, in te quem reverendum arbitratur, offendat?
33.3
Supergrediamur igitur plebeias opiniones, et strata quaedam gregalis conversationis, ac detritae viae orbitas declinemus, ac vulgaris semitae solum, quam currit ille, cujus vita levior cursore, de quo dicitur: Transivit, et non vidit. Sed quaeramus nobis viam inaccessam sermonibus insolentium, inviam operibus imperitorum, quam nullus maculosus deterat, maculosus scilicet ignaviae suae sordibus, et fumo iniquitatis oblitus, tenebrisque et parietinis quibusdam animae ruinosus, qui nullam virtutis 903 suavitatem gustaverit, aut certe limis eam spectandam magis quam directo affectu, et aperto sinu mentis suscipiendam arbitratus sit: et( quod plerique amant, qui sibi faceti atque urbani videntur, pulchritudinem sapientiae in dedecus versutiae transfigurantes) veram non intuens gratiam, tamquam in nocte positus, non credit in die viventibus; quia de numero Themanorum et Sabaeorum est deficientium et avertentium se a veritate de quibus dicit Job: Videte vias Themanorum, et semitas Sabaeorum; quia confusionem incident, qui in civitatibus et divitiis spem habent. Ita et vos insurrexistis in me sine misericordia; unde viso vulnere meo, timete.
33.4
Has igitur devias semitas declinantium, et illum deficientium pulverem, qui propter suam appetentiam ceciderunt saepe in deserto, derelinquamus. Convertamur autem, et sequamur sapientiae viam, quam non calcaverunt filii glorificantium se et jactantium, quam interitio ignorat, mors nescit; quia Deus direxit eam: Abyssus dixit: Non est in me: mare dixit: Non est mecum. Sed si quaeris viam sapientiae et disciplinae, colere Deum, atque ei subditum esse sapientia est: abstinere autem a peccatis disciplina est.
33.5
Quid igitur nobis cum istius saeculi via, in qua est tentatio, immo ipsa vita hominis tentatio est, et exilior quam sermo fabularum, habitare in luteis domibus, dies et noctes in lucris ponere, et de lucris semper cogitare, et sicut mercenarios diurnam mercedem quaerere, atque, ut cicadas aiunt, aura quadam pasci cupiditatum? Vere sicut cicadas, quia de die in diem vivunt, questu rumpuntur suo. Quid enim aliud sunt homines nullius ponderis, nullius disciplinae, nisi ut videantur sicut cicadae, ad mortem nati diurnam, strepentes magis quam loquentes? Qui sub ardore ferventium cupiditatum se mulceant cantu sibi noxio, statimque occidant, nullum fructum ferentes, nihil habentes gratiae. Horum igitur viae noxiae tortuosaeque serpentium, qui venenato lapsu corporis sese trahunt, atque in spiram nequitiae sese colligunt, et erigere non queunt ad coelestia
33.6
Ingrediamur autem portas Domini, portas justitiae; quas justus qui fuerit ingressus, confitetur Domino. Sed haec paucorum ingressio, unde Dominus ait, quia angusta porta, et arcta est via, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam. Lata autem porta et spatiosa via, qua multi gradiuntur, ad mortem dirigit, et viatores suos eo ducit. 904
33.7
Sit ergo via nostra angustior, virus exuberantior, trames pressior, fides sublimior, callis arctior, vigor mentis exundans, semitae rectae; quia inflexibilia sunt virtutum vestigia. Unde Salomon: O qui dereliquerunt semitas rectas!
33.8
Sit gressus ad superiora; quia melius est ascendere. Denique, sicut lectum est hodie: Vae iis, qui descendunt in Aegyptum! Non utique transire in Aegyptum criminosum est: sed transire in mores Aegyptiorum, transire in eorum perfidiae saevitatem, et luxuriae deformitatem. Qui eo transit, descendit: qui descendit, cadit. Declinemus itaque Aegyptium hominem, et non Deum. Vitiis enim suis etiam ipse rex Aegyptiorum in potestatem est datus, cujus comparatione Moyses Deus aestimatus est, imperans regnis, subjiciens sibi potestates. Unde ei dictum legimus: Faciam te in Deum regi Pharaoni. Vale, et nos, ut facis, quasi filius dilige.