Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
35.1
EPISTOLA XXX.
35.1
Docet non habitandum in locis depressis more luxuriosorum, sed sanctorum instar in editioribus, ubi aedificandum est templum Domino, scilicet in propriis mentibus. A luxuriosis non aedificari hoc templum, cujus fastigium aequitatis ope metimur. Quinam sepulcra negantur sibi condere, et ascendere in domum Dei; quove pacto ad struendam eam, qua minis, qua promissis excitantur?
35.2
AMBROSIUS IRENAEO salutem.
35.1
Ubi superiorem absolvi epistolam, et perferendam tibi tradidi, venit in mentem illud quod Dominus in manu Aggaei prophetae locutus est dicens: Si tempus vobis est ut habitetis in domibus caelatis? Quid ergo istud est, nisi in superioribus habitandum, non in vallestribus et subterraneis habitaculis? Qui enim infra terram habitant, non possunt aedificare templum Dei, et dicunt: Non venit tempus ut aedificetur domus Domini; simul quia luxuriosorum est hypogaea quaerere, captantium frigus aestivum, eo quod resoluti deliciis aestus aliter ferre ac tolerare non queant, et ideo requirant umbrosa penetralia: vel quod desidiosi ignava sub terris agant otia: deinde quod tenebrosa illos et opaca delectent magis, quibus 911 operiri flagitia sua credant, secundum illud: Tenebrae circumdant me ut parietes, quem vereor? Sed frustra hoc sperant, cum profunda abyssi et abscondita Deus cernat, et omnia deprehendat, antequam fiant.
35.2
At non Elias in hypogaeis, non Elisaeus habitabant. Denique alter mortuum viduae filium tulit ad superiora, in quibus consueverat sedere, et ibi eum resuscitavit: alteri quoque Sunamitis illa magna mulier, ut Scriptura testificatur, in superioribus hospitium paravit, et ibi concipiendae sobolis, quia non habebat, meruit praerogativam, ejusdemque resuscitati pignoris vidit miracula. Quid de Petro dicam, qui ad horam sextam ascendens in superiora, baptizandarum gentium cognovit mysteria. At vero parricida Abessalon in valle Regis sibi titulum statuit, et in fossam projectus est, cum esset peremptus. Ergo sancti ascendunt ad Dominum, flagitiosi ad vitia descendunt; sancti in montibus, criminosi in vallibus; Deus enim montium est, et non Deus vallium.
35.3
Qui ergo illic, id est, in domibus habitabant vallestribus, in quibus non habitat Deus; domum Dei in se habere non poterant; hanc enim Dominus quaerebat ab illis domum, ut semet ipsos aedificarent, atque intra se Dei templum vivis fidei lapidibus attollerent. Neque enim terrenorum parietum constructiones, et silvestrium ligna culminum desiderabat, quae cum fuissent, manus dirueret hostilis: sed illud templum quaerebat, quod in hominum conderetur mentibus, quibus dicendum foret: Vos estis templum Dei; in quo habitaret Dominus Jesus, et unde ad redemptionem universorum procederet, ut in utero Virginis sacra reperiretur aula, in qua Rex habitaret coelestium, et corpus humanum Dei templum fieret; quod etiam, cum solutum esset, in triduo resuscitaretur.
35.4
Sed hanc domum luxuriosi non aedificant, qui caelatas inhabitant domos, et caelato argento delectantur; sordet enim illis purum argentum, ita et istis sordet simplicis habitationis locus. Sinuant spatia domorum, et adjiciendo adjiciunt, conjungentes domum ad domum, et villam ad villam, effodiunt terram; ut elementum quoque eorum cedat habitaculis, et quasi terrae filii intra ejus recondantur uterum, et abscondantur alvo. Isti plane sunt, de quibus dicit Hieremias: O qui aedificant domum suam non cum justitia! Qui enim cum justitia aedificat, non in terrenis aedificat, sed in coelestibus.
35.5
Aedificasti, inquit, domum, metire superiora ejus, perflatilia distincta fenestris, et contignata cedro et illita minio. Metitur autem superiora, qui contemplatus judicium Dei, judicat judicium humilis, et judicium pauperis. Qui autem 912 in avaritiam intendit, et in sanguinem innocentis, non aedificat superiora cum judicio, nec mensuram tenet; quia non habet Christum: nec aspirare sibi divinae flatus explorat gratiae, nec pleni luminis splendorem requirit: nec illita minio habet coenacula, cui non potest dici: Sicut resticula coccinea labia tua.
35.6
Non sepelietur, inquit, hujusmodi; qui enim vivum se sub terram infodit, et tamquam in sepulcro sepelivit, eripuit sibi mortuo requiem sepulturae. Depositus itaque in valle corporalium delectationum, non invenit sepulcrum, de quo possit resurgere. Hujusmodi ergo vir, nec templum Deo aedificat; quia non novit tempus correctionis suae. Quomodo enim possunt tales homines templum aedificare, qui quasi ferae ac bestiae in spelaea ferarum et bestiarum latibula sese receptant, atque in foveas se serpentium more demergunt, et consuetudine fraudulentae vulpis infodiunt?
35.7
Sed nec sepulcrum sibi condit, qui ante tempus moritur; vivens enim, mortuus est: nec audit vocem Aggaei, id est, epulantis, ut interpretatio declarat; quoniam non ingreditur tabernaculum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Quomodo enim vocem ejus audit, qui opera ejus non videt? Nam si videret, audiret verbum, quod in ejus manu factum est, delectatus ejus actibus, quibus pulsavit, et apertum est ei, et descendit in ejus animam; ut epuletur in eo sinceritatis et veritatis cibos.
35.8
Ergo quia non audivit, fit iterum in manu Aggaei verbum, et dicit: Surgite de caelatis et depressis malitia domibus, et ascendite in montem Scripturarum coelestium, et caedite lignum sapientiae, lignum vitae, lignum cognitionis: et dirigite vias vestras, ordinate actus vestros; ut habeant ordinem suum debitum, qui necessarius et utilis est ad aedificandam Domini domum.
35.9
Nam si non feceritis, nec coelum dabit rorem suum, id est, sermo coelestis, qui sicut ros descendit super fenum, non temperabit fervidos corporalium motus passionum; nec ignita restinguet diversarum spicula cupiditatum: nec terra ejus, id est, anima, fructus dabit; eo quod arescat, nisi repleatur irriguo verbi Dei, et perfundatur rore coelesti, spiritalis ubertate gratiae.
35.10
Et quia sciebat desides esse habitantes in hypogaeis, et voluptatum gurgustiis: Excitabo, inquit, illis spiritum Zorobabel de tribu Juda, et Jesum Josedech sacerdotem magnum; ut incitentur ad aedificationem divinae domus. Nisi enim Dominus aedificaverit sibi domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Ipse est Zorobabel jugis redundantia, ut pote fons vitae, et Verbum 913 Dei, per quod omnia, et ex quo omnia, et omnia in ipso. Haec dicit redundantia: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat( Joan. VII, 37), hoc est, profluvium indeficientis meatus. Profluvium quoque nocturnum legimus Zabulon, quod est propheticum: sed jam et ipsum hujus fluenti infusione resplenduit, per quod evanuit illud profluvium vanitatis in Jesabel, quae inimica veritati, et adversaria prophetarum eloquiis, ita dilacerata est canum morsibus; ut nullum ejus superesset vestigium, sed toto corpore suo cum omnibus posteritatis suae insignibus exstingueretur. Ipse igitur Zorobabel ex tribu Juda, ipse Jesus magnus sacerdos, et tribu designatus et nomine: duo significari videntur, et unus exprimitur; quia idem quasi potens natus ex potente, quasi redemptor ortus ex virgine, in utriusque idem naturae diversitate dividuae, unius Filii Dei veritatem gigas salutaris implevit.
35.11
Excitaturus itaque a mortuis Zorobabel sanctum, ait: Adhuc semel ego movebo coelum, et terram, et maria, et desertum. Moverat ante haec, cum de Aegypto liberaret populum suum, quando in coelo columna erat ignis, terra inter fluctus, murus in mari, via in aqua, in deserto messis quotidiana frugum coelestium multiplicabatur, petra solvebatur in fontes aquarum: sed movit et postea in passione Domini Jesu; quando coelum tenebris obductum, sol refugit, petrae scissae, tumuli aperti, mortui resuscitati, draco victus in fluctibus suis vidit piscatores hominum, non solum navigantes in mari, sed etiam ambulantes sine periculo.
35.12
Desertum quoque motum, quando infructuosus nationum populus messe coepit devotionis et fidei flavescere; et eousque deserti, et gentium commotio facta est ut apostolorum quos direxit ad gentes vocandas, tanta esset et tam vehemens praedicatio; ut in omnem terram exiret sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Tanta, inquam, commotio deserti, ut plures filii fierent desertae, quam ejus quae habebat virum; et floreret desertum, ut lilium: introirent electa gentium ad residuos populi; quo reliquiae salvae fierent per electionem gratiae.
35.13
Et replebo, inquit, domum hanc argento meo et auro; eloquiis coelestibus, quae sunt sicut argentum igne examinatum, et veri claritate luminis, sicut auro spiritali in sanctorum occultis mentibus refulgente. Has divitias confert Ecclesiae suae, quibus intelligibiles thesauri replentur, et gloria augetur domus super priorem gloriam, quam populus habuit electus.
35.14
Pax enim et tranquillitas animae super omnem domus gloriam est; quia pax superat omnem sensum( Aggaei II, 10). Haec est pax super pacem, quae dabitur post tertiam commotionem coeli, maris, terrae, deserti; quando destruet omnes Potestates et Principatus. Coelum enim et terra transibunt, et omnis istius mundi figura: et unusquisque in romphaea insurget ad fratrem suum, id est, 914 verbo penetrante medullas animae; ut destruatur quidquid est contrarium, currus ex Ephraem, et equus ex Hierusalem, ut Zacharias dixit. Et sic erit pax per omnia, nullis obsistentibus corporis passionibus, aut incredulae mentis impedimentis; ut fiat in omnibus omnia Christus, subdita Patri exhibens corda universorum.
35.15
Unde et ad ipsum solum mystice dicitur: Sumam te, Zorobabel, et ponam te sicut signaculum; quia te elegi( Aggaei II, 24). Etenim cum fuerit anima nostra pacifica, ut dicatur ei: Convertere, convertere Sunamitis: quod pacificam significat, et ut tuo nomine utar εἰρηνικὴν; tunc accipiet in se sicut signaculum Christum; id est, imaginem Dei, ut sit ad imaginem; quoniam qualis coelestis, tales et coelestes. Et oportet nos portare imaginem coelestis, id est, pacem.
35.16
Atque ut sciamus verum esse, habes in Canticis, in ultimo jam perfectae animae dici, quod et tibi dicat Dominus Jesus: Pone me ut signaculum in brachium tuum; ut luceat pax in corde tuo, et in operibus tuis Christus, et formetur in te sapientia, et justitia, et redemptio. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note