Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
36.1
EPISTOLA XXXI.
36.1
Quaerenti IRAENEO num eos qui statim a pueritia, et eos qui jam aetate provectiores crediderint, diversa charitate Deus diligat; respondet sanctus Praesul in Scriptura Deum Synagogae, quae prius fidelis fuerat, lapsum doluisse; postea tamen charitatem suam transtulisse ad Ecclesiam, ut per duas uxores David, nec non Moysis de muliere captiva locum significatur.
36.2
AMBROSIUS IRENAEO salutem.
36.1
Differentia charitatis utrum sit aliqua apud Deum, eorum qui a pueritia crediderint, et eorum qui juventutis aut posterioris aetatis processu, prudenter requirendum putasti; nam hoc quoque Scriptura divina non praetermisit, neque intactum reliquit. Siquidem Dominus Deus noster ad Joel prophetam non otiose ait: Lamentare ad me super Sponsam praecinctam sacco in virum ejus virginalem( Joel I, 9), dolens Synagogam, quae antea virginitate sua desponsata Dei Verbo foret, vel animam certe quae de bonis meritis decidisset; ita offendiculum incidisse peccatorum flagitiis, ut odia contraheret, et inquinamento impietatis, ac perfidiae obsoleta sordibus, miserabili esset despectui, longe mutata ab illius Sponsae gratia, quae ante meruerat audire: Sponsabo te mihi in fide et justitia et misericordia.
36.2
Nec immerito lamentabilis pronuntiatur, quae tantorum munerum amiserat pretium, et virtutum dotalium tam grave subierat dispendium, ut ei virginalis Sponsus eriperetur. Nostris enim meritis Verbum Dei nobis aut vivit, aut moritur; nam si bona studia atque opera nostra sint, vivit atque operatur in nobis Dei Verbum: si tenebrosae cogitationes operationesque nostrae sint, occidit nobis sol justitiae. 915 Et ideo lamentandum praecepit pro ea anima. Nam sicut illis gratulandum et epulandum est, cum quibus Sponsus est; ita illi animae lugendum, cui Sponsus fuerit ereptus, sicut de apostolis scriptum est in Evangelio: quoniam cum auferetur ab eis Sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus.
36.3
Ergo et haec anima habebat ante laetitiam et exsultationem, cum haberet παρθενικὸν λόγον. Et ideo non jejunabat, quia dies erant epularum et refectionis; cum adesset Sponsus, invehens quibus aderat, ubertatis affluentias, coelestis alimenti copias, vini rigatus, quo corda hominum laetificantur: sed posteaquam Sponsum factis suis amisit, jubetur in cilicio agere poenitentiam peccatorum suorum, et deflere semetipsam; quia mortuus est et crucifixus pro ea Christus, qui est παρθενικὸς λόγος.
36.4
Si a prima aetate convenit, nec alterius anima haec videtur experta copulam; sed a principio virginalem fidei suae florem Christo dicavit, atque ipsi primis foederata pietatis mysteriis sacros juvencula cultus recepit; ipsa est Israelitica anima veteris prosapiae ex genere patriarcharum, quae si inoffensum fidei servasset curriculum, magni meriti foret Sponsa Verbi virginalis, tamquam illa quae apprehendit justitiam, et obviabit illi quasi mater, et quasi mulier a virginitate suscipiet illam.
36.5
Altera quoque est acquisita ex gentibus, et utraque Sponsa unius Verbi, quod est magnum mysterium. Idque tibi demonstratur in libro Regnorum; si quidem David duas uxores habuit Achinaam Jezrahelitem, et Abigaeam acquisitam sibi postea: illam rigidiorem, istam misericordiae plenam et gratiae, hospitalem ac liberalem animam, quae revelata facie Patrem vidit, speculata ejus gloriam; quae suscepit divinum illum paternae gratiae rorem, ut habet nominis interpretatio. Quid autem ros Patris, nisi Dei Verbum, quod humore fidei atque justitiae infudit corda universorum?
36.6
Pulchre igitur huic animae verus dicit David, quod illi Abigaeae dictum est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit te hodie huc obviam mihi, et benedicti mores tui. Et iterum dicit ei: Ascende in pace in domum tuam. Vide, jam audivi vocem tuam, et reveritus sum faciem tuam. Denique in Canticis etiam haec verba sunt Sponsi ad Sponsam: Ostende mihi faciem tuam, et insinua mihi vocem tuam.
36.7
Et tunc quidem dimissa est, quoniam alterum habebat virum, qui dicebatur Hebraice Nabal, Latine insipiens, durus, inhospitalis, inhumanus, ingratus qui officia nesciret referre: sed posteaquam defunctus est vir ejus, solutam a lege viri accepit eam sibi in uxorem propheta David. Per cujus copulam Ecclesiae crediturae ex gentibus significantur mysteria, quae amisso viro, cui ante juncta fuerat, transivit 916 ad Christum, censu pio dives, humilitatis et fidei, misericordiae quoque dotata patrimonio.
36.8
Sed hoc loco non ista deploratur, sed illa Achinaam, quae fuit male fortis in fratrem; et ideo illi frater factus est in commotionem. Unde ex persona eorum dictum est: Posuisti nos in parabolam in gentibus, commotionem capitis in populis. Quam nutantem inveniens diabolus, sicut leo diruit, et jucunditatem ejus abstulit: vineam ejus et ficum evertit, sub quibus solebat ante requiescere, et arescere fecit fructus ejus.
36.9
Quos aridos miseratus, atque albentes siccitate nimia, dicit ad prophetam Deus: Lamentare ad me super Sponsam praecinctam cilicio, et super virum ejus virginalem( Joel I, 9), id est, super animae hujusmodi vel Synagogae virum mortuum. Cui loco alio expostulans dicit, eo quod oblita propositi sui, oblita charitatis, immemor gratiae, devia disciplinae, superiorem uxoris affectum amiserit. Meritoque suis eam sermonibus redarguit, memorans et retexens ejusdem blanditias, et pietatis vocabula: Non sicut domesticum me vocabas, et patrem et initiatorem virginitatis tuae.
36.10
Ergo huic animae cui per intemperantiam ejus mortuum est Dei Verbum, et ille παρθενικὸς λόγος occidit, luctum incidit, intercessorem adhibet; ut vocetur ad poenitentiam, quo possit mereri misericordiam. Illa autem quae bona intellectu, et decora in aspectu valde, sicut Abigaea acquisita sibi erat in praelio; devictis adversariis, et mortuo viro, qui vallatus nequitiis spiritalibus repugnabat ac resistebat, ne sibi speciosa uxor adimeretur: quasi victor et diligens Sponsus jucunditatem confert et gratiam, emundans eam ab omnibus pulchritudinis ejus impedimentis, et exuens vestimentis captivitatis; ut depositis omnibus capitis sui capillis, id est, peccatorum criniculis, qui quasi superflui nostro in corpore videntur: Quoniam si vir comam nutriat, ignominia est illi; in unitate fidei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi studeat occurrere; ut omnem deponat animi perturbationem, et charitate fundata augeatur in Domino Jesu, et universo acquirat incrementum corpori.
36.11
Haec est anima illa, quam Lex demonstrat tibi in specie mulieris bonae, quam si videris in praeda, et concupieris accipere in uxorem tibi: Induces, inquit, eam in domum tuam; ut tota ei committas interiora domus tuae, omnium tuorum viscerum possessionem, auferas ejus superflua, tondeas lapsus; et novacula non satis acuta, ne faciat dolum, tuarum exuvias passionum, atque inanes sensus recidas. Ideo ait: Rades ejus caput; quo nulla obstacula patiantur oculi sapientis, qui sunt in capite ejus. Et sedebit, inquit, triginta diebus in domo tua, peccata propriae deplorans nativitatis, et commenta 917 nequissimi patris diaboli, qui vult congregare, quae non generavit; ut hujus mystici numeri purificatione mundata, conjugii claves adipiscatur.
36.12
Et pulchre ait: Postea intrabis ad eam; ut totus ingrediaris in animam tuam, atque intra ipsam te colligas, et in ea habites, apud eam commoreris, in ipsa tibi sit omnis conversatio; ut sis non in carne, sed in spiritu, et proponas adjungere eam tibi ad consortium vitae, sciens quoniam communicabit tecum de bonis; et perfunctus ejus gratia dicas: Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. Et illa tibi respondeat: Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus, quae me concepit. Bona mater animarum Hierusalem illa, quae in coelo est.
36.13
Erit ergo uxor tua, et inveniens te osculabitur te. Et si postea displicuerit tibi; quod castiget corpus suum, et servituti redigat, non patieris eam servire, id est, voluptatibus corporis, nec subjicies eam carni, sed liberam permanere patieris: nec alienabis eam, hoc est enim vendere: nec contemnes eam, sed permittes servire eam Deo suo in castitate fidei, et bonorum operum sobrietate. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.