Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
37.1
EPISTOLA XXXII.
37.1
Perdicis fallacia et libidine adumbrari Satanam tradit. Quomodo hic clamando sibi congregaverit populos, et eos Christus etiam clamando ad se revocaverit? quonamve pacto id cum perdicis natura conveniat? Sub quae colligit non incassum Christum clamasse, ac postquam diabolus omnino spoliatus fuerit, tunc stultum illum, quem Deus elegit, salvum futurum.
37.2
AMBROSIUS IRENAEO salutem.
37.1
Clamavit perdix, congregavit quae non peperit. Licet enim mihi de superioris fine epistolae, sequentis mutuari exordium. Celeberrima quaestio; et ideo ut possimus eam absolvere, quid de natura avis istius habeat historia, consideremus. Nam et hoc considerare non mediocris prudentiae est, siquidem et Salomon cognovit naturas animalium, et locutus est de pecoribus, et volatilibus, et de reptilibus, et de piscibus.
37.2
Dicitur itaque avis ista plena esse doli, fraudis, fallaciae, quae decipiendi venatoris vias calleat, atque artes noverit, ut eum a pullis avertat suis; omniaque tentamenta versutiae 918 non praetermittere, quo possit venantem abducere a nido et cubilibus suis. Certe si insistere adverterit, tamdiu illudit, quamdiu soboli fugiendi signum tribuat et potestatem. Quam ubi evasisse senserit, tunc se et ipsa subtrahit, et lubrica arte deceptum insidiantem relinquit.
37.3.1
Fertur etiam promiscuae esse permixtionis, ut in feminas cum summo certamine mares irruant, et vaga calescant libidine. Unde impurum et malevolum et fraudulentum animal adversario et circumscriptori generis humani, fallacissimoque, et impuritatis auctori conferendum putatur.
37.3.2
3*. Clamavit ergo perdix, qui a perdendo nomen accepit, Satanas ille, qui Latine Contrarius dicitur, Clamavit in Eva primum, clamavit in Cain, clamavit in Pharao, Dathan, Abiron, Core. Clamavit in Judaeis, quando petierunt sibi fieri deos, cum Moyses Legem acciperet. Clamavit iterum, quando de Salvatore dixerunt: Crucifigatur, crucifigatur; et: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros( Matth. XXVII, 23, 25). Clamavit, quando sibi regem fieri postulaverunt; ut recederent a Domino Deo rege. Clamavit in omni vano et perfido.
37.4
His vocibus congregavit sibi populos, quos non creaverat; Deus enim hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit, et diabolus sibi hominem vocis suae fraude sociaverat. Congregavit sibi nationum populos, faciens divitias non cum judicio. Unde in proverbio est de divite avaro, quia perdix iste congregat divitias non cum judicio. At vero meus Jesus quasi judex bonus cum judicio omnia agit, qui venit, sicut scriptum est, dicens: Ego loquor justitiam et judicium salutis.
37.5
Ea igitur gratia depraedatus est perdicem illum diabolum, abstulit ei male congregatas divitias multitudinis, revocavit ab errore animas gentium, mentesque nationum deviantium. Et quia diaboli voce deceptos sciebat, et ipse ut vincula nexusque veteris erroris solveret, clamavit primum in Abel, cujus clamavit vox sanguinis. Clamavit in Moyse, cui dixit: Quid clamas ad me? Clamavit in Jesu Nave. Clamavit in David, qui ait: Clamavi ad te, salva me. Clamavit et in omnibus prophetis. Unde et ad Esaiam dicit: Clama; et ille ait: Quid clamabo? Clamavit in Salomone, convocans cum altissima praedicatione sapientia: Venite, edite de 919 meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis. Clamavit etiam in corpore suo, sicut scarabaeus in ligno. Clamavit ut insidiatorem falleret et circumveniret, dicens: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Clamavit ut dispoliaret, respondens latroni: Amen, amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Itaque ubi clamavit Jesus, continuo perdix ille a congregatis in dimidio dierum suorum derelictus est.
37.6
Unde et quidam naturae perdicis etiam istud aptandum putarunt, eo quod aliena diripiat ova, et foveat suo corpore, atque hac sua fraude partus alienos studeat acquirere. Sed( quod aiunt, cornici oculum; habent enim et volatilia suas artes) ubi istud adverterit, cujus aut singula ova direpta, aut cubile fuerit invasum, aut sollicitata soboles errore similitudinis, speciei simulatione decepta, etsi infirmior viribus, induit se atque armat versutia; et cum labor omnis impensus nutrimentorum educantem exhauserit, atque adolescere pulli coeperint, tunc vocem emittit, et quadam pietatis tuba prolem advocat. Quae naturali quodam auditu excitata agnoscit parentem, et simulantem deserit. Ita cum vult congregare quae non peperit, amittit quos nutriendos putavit.
37.7
Non superfluo igitur et Jesus clamavit; ut quia totius mundi populus voce perdicis, blanditiis, arte, specie deceptus ab auctore proprio deviaverat, lubricas artes secutus, veri parentis voce revocatus fallacem relinqueret, atque in dimidio dierum ejus fraudulentum desereret, id est, ante hujus finem saeculi, cui nos eripuit Dominus Jesus, et ad vitam aeternam vocavit. Itaque nunc mortui mundo, vivimus Deo.
37.8
Cum igitur perdix iste penitus a falsis filiis derelictus fuerit, tunc erit stultus ille, quem elegit Deus, et sapientem confudit, salvus; quoniam quae stulta sunt mundi, elegit Deus. Ideoque si quis videtur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Vale, fili, et nos dilige, ut facis; quoniam nos te diligimus.