Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
38.1
EPISTOLA XXXIII.
38.1
IRENAEO vereri se ne quis ex loco Scripturae de duabus uxoribus duas in eodem homine animas esse arbitretur, significanti; scribit varias ibidem indicari animae qualitates; in amabili enim animam voluptati deditam adumbrari, in odibili vero severiores virtutes consectantem: hujus autem unius primogenitos esse cum ex altero loco, tum ex eo etiam qui fuit propositus, intelligi.
38.2
AMBROSIUS IRENAEO salutem.
38.1
Superiore epistola scripsimus liberandam ab adversariis animam nostram, et cum ea indissociabilis vitae subeundum consortium. Et quia sermo iste nobis de Deuteronomio exemplum assumpsit assertionis suae, quo loci subjectum est 920 de viro, qui duas uxores habebat, unam odibilem, alteram amabilem; non perfunctorie motus videris, ne forte duas animas istum sibi adscivisse aliquis intelligat: quod fieri nequaquam potest.
38.2
Verum ipse non ignoras quod interdum Scriptura cum allegoriam dicit, alia ad speciem Synagogae, alia ad Ecclesiae refert: alia ad animam, alia ad Verbi mysterium, alia ad diversas species et qualitates animarum: quae discernit, qui dijudicat spiritu. Unde sequenti capitulo Legis non duas animas, sed diversas qualitates unius animae comprehensas esse arbitror. Est enim amabilis animae species, quae concupiscit voluptaria, quae laborem fugit, compunctionem declinat, judicium Dei negligit. Ideo amabilis, quia dulcis et suavis ad tempus videtur, quae mentem non afficiat, sed oblectet. At illa altera tristior, quae zelo Dei conficiatur, sicut uxor severa scortari comparem suum nolit, non patiatur, non sinat, nihil indulgeat corpori, nihil voluptati et delectationi relaxet, abdicet occulta dedecoris, dura laborum sequatur, gravia periculorum.
38.3
Si igitur pepererint ei ambae, non poterit, inquit, primitivum filium amabilis in haereditatis institutione praeponere primitivo filio odibilis; cum sciat odibilis filium primitivum esse. In quo non tam praelationem simpliciter significari puto, quasi inter primitivos duos, quam expressionem solum odibilis filium primitivi habere praerogativam. Primitivus enim primogenitus est, sancti autem primogeniti sunt; quia omnis masculus adaperiens vulvam, sanctus Domino vocabitur. Non tamen omnis primogenitus sanctus; non enim sanctus Esau, qui utique primogenitus.
38.4
Sancti autem primogeniti sunt; denique habes in Numeris: Ecce tuli levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam, a filiis Israel. Mihi enim in quo die percussi omne primogenitum Aegypti, sanctificavi omne primogenitum Israel. Ergo levitas pro primogenitis accepit, quasi sanctos; sanctos enim primogenitos esse cognoscimus ex epistola ad Hebraeos scripta, in qua habemus: Sed appropinquastis Sion monti, et civitati Hierusalem, et decem millibus angelorum; et Ecclesiae primitivorum. Ergo sicut primogeniti Ecclesiae sancti, sic et levitae; quoniam ipsi quoque primogeniti. Non enim nascendi ordine sancti, sed sanctificationis munere; Levi enim tertius filius fuit Liae, non primus utique.
38.5
Qui autem sanctificatur, ipse aperit vulvam. Quam vulvam? Audi dicentem: Erraverunt peccatores ab utero. Quia intellexisti primogenitum, qui aperit vulvam; intellige uterum bonae matris, a quo non errant sancti, sed peccatores. Levitae autem auferuntur de medio 921 Israel; quia nihil habent commune cum populo, cujus primogenita saecularia destruuntur. Primogenita enim saeculi alterius matris sunt, a cujus utero segregatus Paulus est, cum ad gratiam vocaretur Dei. Et ideo de medio populi segregatus, Verbum recepit, quod est medium in corde nostro. Unde et illud dictum est: Medius autem vestrum stat, quem vos non videtis.
38.6
Non otiosus itaque nobis a Lege in Legem excursus fuit, ut primogenitum non esse amabilis illius, id est, remissioris et voluptariae filium doceremus; quamvis propositi capituli verba hoc exprimant, dicente Scriptura: Non poterit filium amabilis primitivum praeponere, cum sciat filium odibilis primitivum esse. Ille est vere primitivus, qui sanctae matris sanctus est partus; sicut illa vera mater, a cujus utero non errant veri filii, sed peccatores. Ergo ille non verae matris filius, non primitivus verus, sed quasi primitivus juvatur sumptu, ne egeat; non ut dives sit, honoratur: hic autem dupla ex omnibus accepit, ut abundet; sicut etiam in Genesi habes patriarchas a fratre suo Joseph geminae singulos stolae donatos munere, cum remitterentur ad patrem, ut significarent patri repertum Joseph, quem defunctum esse crediderat pater.
38.7
Primogenitus itaque haereditatis accepit praerogativam, dicente Scriptura: Hic est initium filiorum ejus, et huic debentur primogenitalia. A primogenito igitur Dei Filio primogeniti sancti, et ab illo initio( quia ipse est initium et finis) initium sanctus nuncupatur, initium filius, cui debetur primitiarum praerogativa, secundum illud ad Abraham dictum: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.
38.8
Quod magis ad haereditatem virtutum, quam pecuniae spectare divino oraculo docetur, dicente Domino: Omnia quaecumque tibi dixerit Sarra, audi vocem ejus; quoniam in Isaac vocabitur tibi semen. Quae erat alia in Isaac, nisi sanctitatis haereditas, quae nobilitaret patrem? Et filium quidem ancillae super nationes praefecit, quasi simpla conferens patrimonii: filio autem Sarrae dupla dedit, cui non solum temporalia, sed etiam superna et perpetua collata sunt. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note