Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
39.1
EPISTOLA XXXIV.
39.1
HORONTIANUM an anima, de qua prave sentiunt philosophi, coelestis substantiae sit, quaerentem primo remittit ad libros Esdrae; tum dignitatem ejus ostendens Pauli testimonio, qua ratione ibidem omnis creatura ingemiscere, ac rursus liberanda esse dicatur, explicat.
39.2
AMBROSIUS HORONTIANO salutem.
39.1
Quaesisti a me utrum anima coelestis esse videatur substantiae; non enim aut 922 sanguinem, aut ignem, aut nervorum harmoniam animam putas, ut vulgus philosophorum interpretatur: aut, ut illa patricia quaedam eorum prosapia Platonis disputat, quod ipsum se movet, et non movetur ab alio, ipsa tibi anima videtur: vel certe ut Aristoteles acri ingenio quintum quoddam elementi genus induxit, probasti, id est ἐντελέχειαν, ex quo componeres et velut fingeres animae substantiam.
39.2
De quo tibi Esdrae librum legendum suadeo, qui et illas philosophorum nugas despexerit; et abditiore prudentia, quam collegerat ex revelatione, perstrinxerit eas substantiae esse superioris.
39.3
Apostolus quoque etsi non expresse, tamen intelligendum nobis reliquit, quasi bonus magister, et spiritalis agricola, occultis doctrinae seminibus excitans discipulorum ingenia, quod animae nostrae potioris creaturae sint, et cujusdam praestantissimae naturae. Cum enim dicit, quia vanitati creatura subjecta est non sponte, sed propter eum qui subjecit in spe; quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei; ostendit non mediocrem animarum esse gratiam, quarum vigore et virtute in adoptionem filiorum Dei assurgit humanum genus, habens in se quod ad similitudinem et imaginem Dei tributum est sibi. Animae enim neque tactu aliquo comprehenduntur, neque visu corporeo videntur; et ideo praeferunt illius incorporeae et invisibilis naturae similitudinem, et supergrediuntur substantia sua corpoream et sensibilem qualitatem. Quae enim videntur, temporalia sunt, temporalia significant, temporalibus agglutinantur; illa autem quae non videntur, aeterno illi et summo adhaerent bono, atque in ipso vivunt, et sunt, et moventur; nec ab eo, si boni consulunt, se patiuntur separari ac dividi.
39.4
Unaquaeque ergo anima videns se corporeo isto clausam gurgustio, quae tamen terrenae hujus habitationis consortio non degeneraverit, ingemiscit gravata corporis hujus conjunctione; quia corruptibile corpus gravat animam, et inclinat terrenum habitaculum mentem multarum cogitationum: simulque cognoscens quia per fidem ambulat, non per speciem, peregrinari vult de corpore, et adesse ad Dominum.
39.5
Advertamus igitur quomodo vanitati creatura subjecta sit, non ex voluntate sua, sed ex divino arbitrio, quo dispositum est animas corporibus conjungi oportere propter spem earum; ut dum sperant bona, dignas se praestent coelesti remuneratione: Omnes enim nos oportet adesse ad tribunal Christi; ut referat unusquisque propria corporis. Ideo uniuscujusque anima praevideat rependenda sibi merita conversationis suae. Et pulchre ait, propria corporis, id est, quod suscepit regendum; ut si bene rexit, praemium referat, propter quod in spe subjecta est: et si 923 male, supplicium; quia non speravit in Deum, nec ad illam adoptionem filiorum, et ad verae libertatem affectavit gloriae.
39.6
Docuit igitur Apostolus quod humani generis creatura subjecta vanitati sit. Quid enim tam homo, quam anima ejus? De consortibus ejus dicit: Cum sumus in corpore isto, ingemiscimus gravati. Sed et David dicit: Homo vanitati similis factus est; et: Universa vanitas, omnis homo vivens. Vita itaque hominis in hoc saeculo vanitas est. Huic vanitati subjecta est anima. Itaque sanctus cum facit quae sunt corporis, non sponte facit, non volens, sed propter eum qui subjecit in spe, facit ut ei pareat. Ab hoc igitur exemplo animae progrediamur ad creaturas reliquas.
39.7
Propone tibi solem, lunam, et stellas, quae coeli lumina etsi praeclaro fulgent nitore, creaturae sunt tamen, et ad quotidianum ministerium vel suae gunt, vel accidunt, servientes dispositioni creatoris aeterni, ministrantes splendorem, quo vestiuntur, atque die nocteque emicant. Quoties sol iste obtexitur nubibus, quoties objectu aufertur terrae, vel cum e regione ejus luminis sui radius fuerit repercussus, oriuntur eclipses, et ut ait Scriptura: Luna novit occasus suos. Novit quando pleno orbe suo luceat, quando exinanito. Stellae quoque nebulis obductae vanescunt, quae sustinent ministerii hujus mundani usus, non sponte utique, sed in spe; quia sperant etiam hujus laboris gratiam ab eo, qui subjecit eas. Ideoque propter eum sustinent, id est, propter ejus voluntatem.
39.8
Nec mirum si patienter sustinent, cum sciant dominum suum, et creatorem omnium sive quae in coelo, sive quae in terra sunt, suscepisse nostri corporis fragilitatem, nostrae conditionis servitutem. Cur ergo illa servitutem corruptionis suae non patienter sustineant; cum Dominus omnium pro toto mundo se humiliaverit usque ad mortem, servi formam susceperit, peccatum mundi, maledictum etiam pro nobis factus sit? Illius ergo imitantes bonitatem coelestes creaturae licet ingemiscant, quod mundi hujus vanitati subjectae sint, consolantur se tamen quod liberabuntur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae; cum filiorum 924 Dei adoptio venerit, quae est universorum redemptio: Cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Cui enim non ignoscet populo, qui ignoscit etiam illi persecutori suo, qui dixit: Crucifige, crucifige eum; et: Sanguis ejus super nos et super filios nostros? Sed quia vanitati etiam coelestis subjecta creatura est, licet istud in spe, etiam horum perfidiam et temulentiam, vanitate hujus mundi lapsam, pertinere ad veniam patietur veritatis pietas, et redemptio universitatis.
39.9
Ergo ut concludamus, et ille tantus ac talis sol, et illa luna quam noctis tenebrae non operiunt, et illae stellae quae sunt ornamenta coeli, servitutem corruptionis nunc sustinent; quia corruptibile omne corpus: siquidem et coeli peribunt, et coelum et terra praeteribunt. Postea autem et sol et luna et caetera stellarum lumina requiescent in gloria filiorum Dei; quando erit Deus in omnia in omnibus: qui et in te et in nobis sit per suam plenitudinem et misericordiam.
39.10
An ipsos quoque angelos, qui in istius mundi laboribus diversa sustinent ministeria, sicut in Apocalypsi legimus Joannis, non ingemiscere credimus; cum adhibentur poenarum et excidiorum ministri? Qui habentes vitam beatam, mallent utique eam in illo superiore tranquillitatis suae statu recurrere, quam nostrorum peccatorum poenis ultricibus interpolari. Etenim qui gaudent unius peccatoris redemptione, utique tantorum peccatorum aerumnis ingemiscunt.
39.11
Si igitur etiam coelestes creaturae et Potestates servitutem corruptionis sustinent, sed in spe, ut pro nobis postea et nobiscum laetentur; etiam nos passiones hujus temporis futurae spe et exspectatione consolemur gloriae. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.