Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
40.1
259 EPISTOLA XXXV.
40.1
In hac epistola quaeritur primo, cur cum in verbis Apostoli non omnis creatura dicatur corruptioni obnoxia, congemiscere tamen omnis dicatur: postea ex iis quae ibidem sequuntur, de Spiritu adoptionis, de magnitudine praemiorum coelestium, de sanctorum gemitu, primitiis Spiritus, adoptione filiorum, ac spe salvante disseritur.
40.2
AMBROSIUS HORONTIANO.
40.1
Superior epistola tuae inquisitioni respondit; haec meae responsionis portio est, quae non solvat, sed impleat superiorem. Nam dum ulteriora recenseo, movit me, fateor, quia addidit: Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit; cum in priori capitulo sine adjectione dixerit: Quia creatura vanitati subjecta est. Non enim omnem creaturam, sed creaturam subjectam dixit. Et iterum ait: Quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis. Tertio autem addidit quod omnis creatura congemiscat.
40.2
Quid sibi igitur vult ista adjectio; nisi forte quia non omnis creatura subjecta vanitati est: et quia non omnis vanitati subjecta est, non omnis a servitute corruptionis liberabitur? Quid enim liberetur, quae a subjectione vanitatis et a servitute corruptionis ejus expers atque immunis sit? Omnis autem congemiscat non in suo, sed in nostro labore, et comparturiat illum fortasse spiritum salutis, spiritum jucunditatis, exspectans adoptionem filiorum Dei; ut communem de redemptione humani generis consequatur laetitiam et exsultationem. Aut propter charitatem igitur suam omnis ingemiscit nostrum laborem, aut propter membrum sui corporis, cujus caput Christus est. Sed sive ita ut diximus, sive simpliciter subjectam creaturam omnem dixerit congemiscere et comparturire, ut voles intellige.
40.3
Nunc illud consideremus quod adjecit: Non solum autem illa, sed etiam nos primitias spiritus habentes, ipsi intra nos ingemiscimus, adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. Quid sit adoptio filiorum superior pagina docet; et ideo exponendi sensus gratia ad superiorem recurrendum est paginam.
40.4
Qui spiritu, inquit, facta carnis mortificat, vivet. Nec mirum si vivat, cum Filius Dei fiat, qui habet Spiritum Dei. Adeo est Filius Dei, ut non accipiat spiritum servitutis, sed spiritum adoptionis filiorum; eousque ut testimonium spiritui nostro sanctus Spiritus reddat quod sumus filii Dei. Testimonium autem hoc est Spiritus sancti, quod ipse est qui clamat in cordibus nostris: Abba pater, sicut ad Galatas scriptum est. Sed et illud grande testimonium quod filii sumus Dei; quia sumus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi: cohaeres autem est ejus, qui conglorificatur ei: conglorificatur vero illi, qui patiendo pro ipso, compatitur ei. 926
40.5
Et ut nos hortetur ad passionem, adjungit quia omnia quae patimur, minora sunt et indigna quorum pro laboribus tanta rependatur futurorum merces bonorum, quae revelabitur in nobis; cum ad Dei imaginem reformati gloriam ejus facie ad faciem aspicere meruerimus.
40.6
Et ut magnitudinem revelationis futurae extolleret, addidit quod et creatura hanc revelationem exspectet filiorum Dei, quae nunc vanitati subjecta est non sponte, sed in spe; quia sperat de Christo gratiam ministerii sui: vel quia et ipsa liberabitur a servitute corruptionis; ut assumatur in libertatem gloriae filiorum Dei, ut sit una libertas creaturae, et filiorum Dei, cum revelata fuerit eorum gloria. Verum nunc dum revelatio procrastinatur, congemiscit omnis creatura exspectans adoptionis et redemptionis nostrae gloriam, parturiens jam illum spiritum salutis, et volens liberari a vanitatis servitio.
40.7
Cui conjunxit Apostolus etiam sanctorum gemitum, qui habent primitias Spiritus; nam et ipsi ingemiscunt. Quamvis enim de suo merito securi sint, tamen quia futura est adhuc redemptio totius corporis Ecclesiae, compatiuntur. Cum enim adhuc membra patiuntur corporis sui, quomodo alia membra, licet superiora, non compatiuntur membris unius corporis laborantibus?
40.8
Unde puto dixisse Apostolum, quia tunc et ipse Filius subjectus erit, qui ei subjecit omnia: qui enim adhuc laborant, nondum subjecti sunt, in quibus fortasse adhuc sitit Christus, adhuc esurit, in quibus nudus est; eo quod non impleant verbum Dei, non induant Christum, qui est indumentum credentium, amictus fidelium. Sed et illi in quibus aeger est, adhuc medicina indigent; et ideo nondum subditi; subjectio enim ista virtutis est, non infirmitatis: denique in fortibus et facientibus mandatum Dei, subjectus est Dei Filius. Nunc autem magis in iis laborat, qui non subveniunt laborantibus, quam in illis, qui sibi postulant subveniri. Haec est pia interpretatio et vera subjectionis Domini Jesu, qui ideo se subjiciet, ut sit Deus omnibus in omnia.
40.9
Sensum Apostolicum percurrimus: nunc consideremus qui sunt primitias Spiritus habentes.. Et ideo Legem interrogemus quid sit quod primitiarum vel initii nomine declaraverit. Initia, inquit, areae et lacus tui non fraudabis; et infra: Initia primitiarum tuarum inferes in domum Domini Dei tui. Aliae sunt primitiae, aliae decimae: primitiae majoris gratiae, sanctificationis observantissimae. Ideo placuit Abel, quia non est suum munus moratus, qui de primitivis ovium obtulit. Licet aliqui distantiam velint esse inter primitias et primogenita, id est, quae primo nascuntur; eo quod collectis seminibus, quasi ex omnibus initia offerantur areae: tamen de messe quod primum tollitur, id offertur 927 Domino, sed de hoc alias. Sanctificari autem videtur primitiarum munere tota areae messis, sed ipsae sanctiores primitiae sunt.
40.10
Similiter sancti primitiae sunt Domini, praecipue apostoli; primum enim Deus posuit in Ecclesia apostolos, qui et pleraque prophetarunt, et evangelizarunt Dominum Jesum; quia primi receperunt eum. Recepit eum Simeon propheta, Zacharias propheta, Joannes filius ejus, Nathanael, in quo dolus non erat; et ideo sub ficu requiescebat: Joseph, qui dicebatur justus, qui sepelivit eum. Isti sunt primitiae fidei nostrae; sed tamen eadem caeterorum natura seminum, quae primitiarum, licet in aliquibus minor gratia: Potens est enim Deus ex lapidibus filios Abrahae excitare.
40.11
En tibi exemplum de ipso Domino Jesu. In resurrectione mortuorum primogenitus ex mortuis dicitur. Eumdem ipse Apostolus primitias significavit dicens: In Christo omnes vivificantur, unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde ii qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt. Eadem in illo corporis veritas, quae in nobis: sed tamen et primogenitus ex mortuis dicitur, quia primus resurrexit: et primitiae; quia sanctior omnibus fructibus, qui etiam caeteros consortii sui fructus sanctificavit. Ipse etiam initium eorum qui ad imaginem, quasi imago invisibilis Dei, in quo secundum divinitatem nihil corporeum, nihil temporale; quia splendor est gloriae paternae, et imago substantiae ejus.. Produximus sermonem epistolarem, dum volumus quid sint primitiae significare.
40.12
Primitiae ergo nostrae apostoli, electi ex omnibus praesentis scilicet tunc temporis fructibus, quibus dictum est: Et majora his facietis; fudit enim se in eos gratia Dei. Isti, inquam, ingemiscebant, exspectantes redemptionem totius corporis, et adhuc ingemiscunt; quia multorum est labor, qui adhuc fluctuant. Ut si aliquis ad superiora se littoris subsistat et adhuc medio corpore caedatur fluctibus, ingemiscit et comparturit, donec totus evadat. Ingemiscit utique, qui adhuc nobis dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor?
40.13
Non ergo nos moveat, quod ita scriptum est: Qui primitias Spiritus habentes, ipsi intra nos ingemiscimus, adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri; sensus enim apertus est, eo quod primitias Spiritus habentes ingemiscunt, adoptionem filiorum exspectantes: quae adoptio filiorum, redemptio totius corporis est, quando facie ad faciem quasi Dei filius per adoptionem videbit illud divinum et aeternum bonum; est enim adoptio filiorum in Ecclesia 928 Domini, quando clamat Spiritus, Abba pater; sicut habes ad Galatas. Sed illa erit perfecta, quando resurgent omnes in incorruptione, honore, gloria, qui mereantur Dei faciem videre; tunc enim vere redemptam se humana judicabit conditio. Unde Apostolus gloriatur dicens: Quia spe salvi facti sumus. Solvat enim spes, sicut et fides, de qua dicitur: Fides tua te salvum fecit.
40.14
Ergo creatura quae non sponte, sed in spe vanitati subjecta est, spe salvatur, sicut et Paulus, cum sciret lucrum sibi esse mori, ut cum Christo esset solutus corpore, permanebat in carne propter eos quos Christo acquireret. Spes autem quid est, nisi futurorum exspectatio? Unde ait: Spes autem quae videtur, non est spes. Non enim quae videntur, sed quae non videntur aeterna sunt: Nam quod videt quis, quid sperat? Videmur enim tenere ea, quae videmus: quomodo ergo quae tenemus, speramus? nihil igitur eorum quae sperantur, videtur: Oculus enim non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus eum.
40.15
Ergo si sperari non potest quod videtur, non bene habent aliqui: Nam quod videt quis quid, et sperat. Nisi forte sic: Nam quod videt quis, quid et sperat, vel quid exspectat? Quia illud verum est, quia id speramus, quod non videmus; et ideo quamvis abesse videatur a nobis, exspectamus illud per patientiam: Exspectans enim exspectavi Dominum, et respexit me. Ideo ergo exspectamus patienter, quia bonus est Dominus sustinentibus eum. Et videtur convenire, quia reddidit per patientiam: Exspectamus quae speramus, et non videmus. Multum enim facit, qui sperat ea et exspectat, quae non videntur; et propterea quod intendat mentem ad illud omne quod est, sustinet.
40.16
Pulchre autem dicitur: Spes autem quae videtur, non est spes; de potestatibus istius saeculi, de dignitatibus, de divitiis. Vides nescio quem fascibus praeeminentem et curribus, nihil habet spei in curribus, qui videntur. Nec in ipso coeli elemento spes est, sed in Domino coeli. Nec Chaldaeus in stellis spem habet, quas observat; nec dives in possessionibus, nec avarus in usuris: sed ille spem habet, qui in eum spem suam ponit, quem non videt, id est, in Domino Jesu, qui medius nostrum stat, et non videtur. Denique oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Dominus diligentibus eum.

Intertext edge

Open linked passage

Note