Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
41.1
929 EPISTOLA XXXVI.
41.1
Roganti quemnam spiritum Paulus scripserit postulare pro nobis gemitibus inenarrabilibus, respondetur non alium denotari nisi Spiritum sanctum, qui et orationes nostras dirigit, et gemit pro delictis nostris, gemitu inenarrabili, hoc est, coelesti.
41.2
AMBROSIUS HORONTIANO.
41.1
Concatenantur sibi epistolae nostrae, ut tamquam inter praesentes videamur sermonem caedere: ita ego ex tua interrogatione, tuque ex mea explanatione epistolis scribendis materiam damus.
41.2
Moveri enim te indicasti de quo spiritu dictum sit: Quia postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Superiora igitur repetamus; ut lectio manifestet, quod quaerimus: Similiter, inquit, et Spiritus adjuvat infirmitatem nostrae orationis. Nonne tibi videtur Spiritus sanctus, quia adjutor nobis est, sicut ille cui dicitur: Adjutor meus es tu, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
41.3
Quis enim alius spiritus, qui possit docere Paulum quid oraret? Docet autem Spiritus Christi, sicut et Christus, orare discipulos suos. Quis autem post Christum doceret, nisi Spiritus ejus, quem ipse misit, ut doceret, et dirigeret nostras orationes: oramus enim Spiritu, oramus et mente. Ut bene mens possit orare, praecedit Spiritus, et deducit eam in viam rectam; ne obrepant carnalia, ne minora, ne etiam majora viribus: Unicuique enim datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Denique scriptum est: Petite magna, et parva adjicientur vobis. Petite coelestia, et terrena adjicientur.
41.4
Ergo vult nos majora petere, non in terrenis morari. Ille autem scit quid tribuat, dividens singulis, prout vult. Dicit enim interdum, sciens mensuram, quam nos ignoramus: Non potestis haec modo accipere. Peto mihi passionem martyrii, Spiritus sanctus promptus est: sed videns infirmum carnis meae, ne dum majora cupio, minora amittam, dicit: Non potes haec accipere. Quales occasiones habui: et de ipso prope fine revocatus sum? Novit enim bonus medicus quae esca cui apta sit infirmitati, et cui tempori ad profectum valetudinis. Interdum opportunitas escae sanitatem reddit: quod si importune aliquis accipiat, aut non convenientem, implicatur periculo.
41.5
Ergo quia nos nescimus quid oremus, et quomodo oporteat, postulat pro nobis Spiritus sanctus; est enim Spiritus advocati nostri Jesu: et postulat gemitibus ineffabilibus; dolet enim pro nobis et Christus. Et Deus Pater dicit: 930 Ventrem meum doleo. Et frequenter indignantem eum legimus et dolentem. Gemit autem, ut auferat peccata nostra, doceat nos agere poenitentiam. Est enim pius gemitus, et plenus auctoritatis, de quo dicit Propheta: Et gemitus meus non est absconditus a te. Non enim latebat ut Adam, sed dicebat: Ecce ego pastor, et grex iste quid deliquit? Ego peccavi, in me vindica.
41.6
Ex hoc igitur gemitus Spiritus Dei; et ille Prophetae gemitus, bene ineffabilis; quia coelestis. Ea enim quae in coelo audivit Paulus, ineffabilia audivit; ut fari ea homines non debeant: sed quae occulta hominibus, Deo nota sunt. Novit enim omnia, qui scrutator est cordis: sed illa scrutur, quae mundavit Spiritus. Novit ergo Deus quid postulet Spiritus et quae Spiritus sapientia sit; quae interpellat pro sanctis, sicut habes: Quia et Spiritus interpellat pro nobis; pro quibus enim Christus passus est, et quos sanguine mundavit suo, pro iis interpellat et Spiritus. Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note