Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
43.1
EPISTOLA XXXVIII.
43.1
Sapientem esse divitem, neque hic ullum sexum excipi se didicisse ex Petri epistola, cujus locus enucleatur. Pacem aliasque virtutes divites esse, divitumque ordini Enoch atque Eliam annumerandos. Post quae Achab et Nabuthe inter se comparatis, propositum problema confirmatur.
43.2
AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem.
43.1
Videbamur proxime in disceptationes incidisse philosophiae, cum de apostoli Pauli epistola sumentes exordium, tractaremus quod omnis sapiens liber. Verum postea, cum Petri apostoli epistolam legerem, adverti quod omnis sapiens etiam dives: nec sexum exceperit, qui feminas ornatum omnem non in pretiosis monilibus, sed in bonis moribus habere scripserit: Non enim, inquit, extrinsecus capillorum implicatio, aut auri circumpositio, aut habitus vestimentorum ornamentum, sed ille absconditus cordis homo.
43.2
Duo sunt igitur et esse hominem in homine, et illum esse divitem, qui sibi nullarum divitiarum usum requirat. Pulchre autem cordis hominem dixit, eo quod totus sapientiae sit absconditus, sicut ipsa sapientia, quae non videtur, sed intelligitur. Nemo ante Petrum tali expressione usus est, ut diceret cordis hominem; exterior enim homo plurima in se membra habet: interior autem cordis homo totus plenus sapientiae est, plenus gratiae, plenus decoris.
43.3
In incorruptione, inquit, quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum dives. Et vere dives, qui in conspectu Dei potest dives videri, in cujus conspectu terra exigua, mundus ipse angustus est: sed solum illum Deus divitem novit, qui sit dives aeternitate, qui non opum, sed virtutum fructus recondat. Quis autem ante Deum dives, nisi quietus et modestus spiritus, 942 qui numquam corrumpitur? Nonne tibi videtur dives, qui habet pacem animi, tranquillitatem quietis; ut nihil concupiscat, nullis exagitetur cupiditatum procellis, nec vetera fastidiat, et nova quaerat, et semper desiderando, fiat in summis divitiis inops?
43.4
Ea est pax vere dives, quae superat omnem mentem. Dives pax, dives modestia, dives fides; Fideli enim totus mundus possessio est: dives simplicitas; sunt enim et divitiae simplicitatis, quae nihil discutit, nihil contractum, nihil suspectum, aut frudulentum putat, sed puro se fundit affectu.
43.5
Dives bonitas, quam si quis servaverit, pascitur in divitiis coelestis haereditatis; et ut antiquioribus exemplis Scripturae utamur: Beatus, inquit, vir, quem arguit Dominus. Admonitionem autem Dei ne recusaveris..... In fame liberabit te a morte, in praelio de manu ferri liberabit te, et a flagello linguae te abscondet..... Ferae bestiae pacificae erunt tibi, et scies quod in pace erit domus tua. Mitigatis enim carnis hujus vitiis, et passionibus, quae militare adversus animam solent, tabernacula tua sine perturbatione erunt, domus sine offensione, semen sine defectu, posteritas sicut odor agri pleni, sepultura sicut messis. Siquidem quando alii suum defectum arbitrantur, tunc acervus tritici tui supernis maturus infertur apothecis.
43.6
Merito justus semper fenerat, iniquus indiget. Ille justitias fenerat, fenerat mandatum Dei pauperibus et egenis: at vero insipiens et quod putat se habere, nequaquam possidet. An putas illum possidere, qui thesauro suo die ac nocte incubans, avara et misera torquetur sollicitudine? Ille vero eget, et si aliis dives videtur, sibi pauper est; quia non utitur eo quod habet, qui adhuc alia rapit, alia desiderat: ubi enim nullus cupiditati modus, qui fructus divitiarum? Nemo est dives, qui quod habet, secum hinc auferre non potest: quod enim hic relinquitur, non nostrum, sed alienum est.
43.7
Dives Enoch, qui quod habuit secum transtulit, et omnem illum bonitatis suae censum coelestibus intulit receptaculis: qui ideo raptus est, ne cor ejus malitia mutaret. Dives Elias, qui virtutum suarum thesauros curru igneo sublimis sedibus aethereis invexit. Et tamen iste non mediocres divitias haeredi reliquit, quas ipse non amitteret. Quis hunc pauperem vel tunc dixerit, cum victus quotidiani indigens alimonia, mitteretur ad viduam, ut pasceretur ab ea; quando ad ejus vocem coelum claudebatur et aperiebatur, quando ad ejus verbum hydria farinae et vas olei non deficiebat per triennium, sed abundabat: nec minuebatur usu, sed replebatur? Quis illum pauperem dixerit, ad cujus voluntatem descendebat ignis, quem invia aliis flumina non concludebant, sed in 943 suum fontem recurrebant; ut sicco propheta transiret pede?
43.8
Duos finitimos vetus historia describit, regem Achab, et pauperem Nabuthen; quem horum pauperiorem, quem ditiorem credimus? Alter regali fulcro divitiarum praeditus, inexplebilis insatiabilisque opibus suis, exiguam pauperis vineam desideravit: alter despiciens animo βασιλέων τὰς πολυ χρύσους τύχας, imperialesque gazas, suo erat contentus palmite. Nonne videtur hic magis dives, hic magis rex, qui sibi abundabat, suas regebat cupiditates; ut nihil alienum concupisceret? ille autem egentissimus, cui aurum suum vile, alienus palmes pretiosissimus aestimabatur? Sed qua ratione egentissimus, cognosce: quia divitiae injuste congregatae evomuntur; radix autem justorum manet, et ut palma floret.
43.9
An non egentior paupere is, qui tamquam umbra praeterit? Hodie impius exaltatur, cras non erit, nec invenietur aliquis locus ejus. Quid est itaque divitem esse, nisi abundare? Quis autem abundat, qui sit animo contractior? Qui autem animo contractior, utique angustior: quae igitur in angustiis abundantia? Non ergo dives, qui non abundat. Unde pulchre David: Divites, inquit, eguerunt, et esurierunt; quoniam cum haberent Scripturarum thesauros coelestium, eguerunt qui non intellexerunt, et esurierunt qui nullum spiritalis gratiae gustarunt cibum.
43.10
Nihil igitur affectu sapientis ditius, nihil insipientis egentius. Nam cum regnum Dei pauperum sit, quid esse locupletius potest? Et ideo praeclare Apostolus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Praeclare etiam David, qui in via testimoniorum coelestium, quasi in omnibus divitiis, delectabatur( Psal. CXVIII, 14). Expresse Moyses, qui ait: Nephthalim satietas accipientium. Nephthalim, abundantia significatur Latina interpretatione, vel dilatatio. Ibi ergo abundantia, ubi satietas: ubi autem fames cupiditatum, ubi inexplebilis appetentia; ibi utique paupertas. Sed quia vix ulla rei pecuniariae vel mundi hujus cupiditas satietatem habet; ideo addidit: Et replebitur benedictione.
43.11
Secundum haec Petrus apostolus definivit non in auro et argento et indumentis feminarum esse ornamentum, sed in occulto cordis homine atque abscondito; unde nulla se exuat cultum pietatis, ornatum gratiae, vitae aeternae haereditatem. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note