Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
44.1
944 EPISTOLA XXXIX.
44.1
Faustinum propter sororis mortem hominum consortium fugientem arguit, hoc ipsi sorori injurium, ac interitum non hominibus solum, sed et civitatibus communem esse monens. Nihil ergo illi jam deberi nisi preces; vetare siquidem Apostolum, ne quem secundum carnem jam cognoscamus, at novam creaturam. Quaenam illa sit, et quomodo illum solari Ambrosius ipse teneatur, expenditur.
44.2
AMBROSIUS FAUSTINO salutem.
44.1
Acerbo te doliturum dolore obitum germanae tuae non ignorabam; non tamen ut a nobis te ablegares, sed ut nobis te redderes: nam et si minus jucunda solatia moerentibus, tamen nonnumquam necessaria sunt. Tu autem abiisti in secreta montium, et inter ferarum diversaris spelaea, omni humanae conversationis usu abdicato, et quod gravius est, judicio tuo.
44.2
Tantumne de te commeruit germana tua, ut propter quam excellere apud te debuit conditio humana, quae tam egregiam feminam tulit, propter eam apud te minoris praerogativae sit? Illa certe vita excedens, hoc se mulcebat solatio, quod te sibi superstitem derelinqueret, parentem nepotibus, praesulem parvulis, auxiliatorem destitutis: tu ita te et nepotibus et nobis abnegas, ut consolationis illius fructum non sentiamus. Illa te chara pignora vocant non ad dolendum, sed ad consolandum; ut cum te vident, matrem sibi non credant obiisse: in te eam recognoscant, in te ejus praesentiam teneant, in te vitam ejus sibi manere arbitrentur.
44.3
Sed doles quod dudum florentissima repente occiderit. Verum hoc nobis commune non solum cum hominibus, sed etiam cum civitatibus, terrisque ipsis est. Nempe de Bononiensi veniens urbe a tergo Claternam, ipsam Bononiam, Mutinam, Rhegium derelinquebas, in dextera erat Brixillum, a fronte occurrebat Placentia, veterem nobilitatem ipso adhuc nomine sonans, ad laevam Apennini inculta miseratus, et florentissimorum quondam populorum castella considerabas, atque affectu relegebas dolenti. Tot igitur semirutarum urbium cadavera, terrarumque sub eodem conspectu exposita funera non te admonent unius, sanctae licet et admirabilis feminae, decessionem consolabiliorem habendam; praesertim cum illa in perpetuum prostrata ac diruta sint: haec autem ad tempus quidem erepta nobis, meliorem illic vitam exigat?
44.4
Itaque non tam deplorandam, quam prosequendam orationibus reor: nec moestificandam lacrymis tuis, sed magis oblationibus 945 animam ejus Domino commendandam arbitror.
44.5
Verum forte asseras securum te de meritis ejus ac fide; nequire tamen ferre desiderium, quod eam jam non videas secundum carnem, idque tibi summo dolori sit. Nec illud te movet Apostolicum, quod ait: Quia neminem novimus ex hoc secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus? Caro enim nostra perpetua esse ac diuturna non potest; necesse est occidat, ut resurgat: necesse est resolvatur, ut requiescat, ut fiat quidam finis peccati. Et ideo multos cognovimus secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Ipsum Dominum Jesum cognovimus, inquit Apostolus, secundum carnem: sed nunc jam non novimus. Jam enim carnis deposuerat exuvias, jam specie hominis non videbatur, jam pro omnibus mortuus erat, et omnes in illo mortui; sed ut per ipsum renovati, et vivificati spiritu, jam non sibi, sed Christo vivant. Unde et alibi ait idem Apostolus: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus.
44.6
Meritoque qui ante cognoverat secundum carnem Christum, jam operationes ejus invisibiliter agnoscens, jam non carnem ejus, sed potentiam scrutans, qui ante persecutor discipulos hominis, et pedissequos carnis infestis odiis urgebat, postea doctor gentium factus, veneratores majestatis ejus ad praedicationem Evangelii instruere atque informare coeperat. Et ideo addidit: Si quis in Christo nova creatura, id est, qui perfectus in Christo, nova creatura est; quoniam qui caro est, imperfectus est. Denique ipse Dominus ait: Non permanebit spiritus meus in istis hominibus, quoniam carnes sunt. Carnalis itaque non est in Christo: sed si quis in Christo est; nova creatura est, non naturae novitate formatus, sed gratiae. Vetera itaque quae secundum carnem erant, transierunt: facta sunt nova omnia. Quae illa, nisi quae Scriba doctus in regno coelorum novit, similis illius patrisfamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera, neque vetera sine novis, neque nova sine veteribus? Ideo et Ecclesia dicit, quia nova et vetera servavi tibi. Sed transierunt vetera, id est, Legis mysteria abscondita, in Christo facta sunt omnia nova.
44.7
Haec est nova creatura, de qua Apostolus ad Galatas ait: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed nova creatura, per quam jam renovata caro floret, et fructum invenit gratiae, quae ante inveterati flagitii spinas habebat. Quid ergo est quod moereamus, si jam ad animam dicitur: Renovabitur sicut aquilae juventus tua? Quid est quod ingemiscamus pro mortuis, cum jam reconciliatio mundi apud Deum Patrem facta sit per Dominum Jesum?
44.8
Quoniam ergo Christi beneficia tenemus, 946 cum apud omnes, tum apud te pro Christo legatione fungimur; ut noveris irrevocabilia ejus esse dona, ut credas, quod semper credidisti: nec nimio moerore tuam in dubium adducas sententiam; quia ideo peccatum factus est Dominus Jesus, ut tolleret peccatum mundi; et essemus in illo omnes justitia Dei: jam non culpae obnoxii, sed justitiae remuneratione securi. Vale et nos dilige; quia nos te diligimus.