Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
46.1
956 EPISTOLA XLI.
46.1
Sororem ut de iis quae synagogae ac fani supra dictorum causa evenerant, certiorem faciat, refert quemadmodum loco Hieremiae de sacerdotum verbis, explicato, Evangelicam lectionem enarraverit, ostenderit illic Domini misericordiam commendari, cujus idem a nobis exigit imitationem, ac docuerit qua ratione evangelicam peccatricem Dominicos pedes lavando, tergendo, ungendo atque osculando referamus; alioqui nos propheticae reprehensioni, fore obnoxios; denique quo modo sermone converso ad Theodosium, tandem ut revocaret edictum, obtinuerit.
46.2
FRATER SORORI.
46.1
Sollicitam sanctitatem tuam esse adhuc scribere dignata es mihi, eo quod sollicitum me esse scripserim; unde miror quod litteras non acceperis meas, quibus refusam mihi scripseram securitatem. Nam cum relatum esset synagogam Judaeorum incensam a christianis, auctore episcopo, et Valentinianorum conventiculum; jussum erat, me Aquileiae posito, ut synagoga ab episcopo reaedificaretur, et in monachos vindicaretur, qui incendissent aedificium Valentinianorum. Tum ego, cum saepius agendo parum proficerem, epistolam dedi imperatori, quam simul misi; et ubi processit ad Ecclesiam, hunc sermonem habui:
46.2
In libro prophetico scriptum est: Sume tibi baculum nucinum; et qua ratione hoc dixerit Dominus prophetae, debemus considerare; non otiose etenim scriptum est; quandoquidem et in Pentateucho legimus quod virga nucina Aaron sacerdotis, cum diu reposita fuisset, effloruit. Nam videtur per virgam significare quod directa esse debeat prophetia vel sacerdotalis auctoritas; ut non tam delectabilia, quam utilia persuadeat.
46.3
Ideoque nucinum baculum sumere jubetur propheta, quia memoratae pomum arboris amarum in cortice, durum in testa, intus est fructuosum; ut ad ejus similitudinem propheta quoque amara et dura praetendat, et denuntiare tristia non reformidet. Similiter etiam sacerdos, quia praeceptio ejus etsi ad tempus aliquibus amara videatur, et tamquam virga Aaron reposita diu in auribus dissimulantium; tamen aliquando cum aestimatur aruisse, florescit.
46.4
Unde et Apostolus ait: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate, spirituque mansuetudinis? Prius enim virgam dixit, et tamquam 957 virga nucina percussit errantes, ut postea consolaretur eos spiritu mansuetndinis. Itaque quem virga sacramentis abdicavit coelestibus, eumdem mansuetudo restituit. Discipulo quoque talia praescripta dedit, dicens: Argue, obsecra, increpa. Duo dura, unum mite: sed ideo dura, ut etiam ipsa molliret; quia sicut aegris redundanti felle corporibus ciborum aut potus amaritudo dulcescit, et contra epularum suavitas amaritudini est: ita ubi animus est saucius, voluptariae fotu adulationis aegrescit, et rursum correctionis temperatur amaritudine.
46.5
Haec de prophetica lectione libata sint: Evangelii quoque lectio quid habeat consideremus: Rogavit quidam pharisaeus Dominum Jesum, ut manducaret cum illo; et ingressus domum Pharisaei, discubuit. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti: et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus. Et reliqua recitavit usque ad locum: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Quam simplex, subjunxi, in verbis, quam profunda in consiliis Evangelii lectio! Itaque quia magni consiliarii sermo est, altitudinem ejus consideremus.
46.6
Dominus noster Jesus Christus judicavit magis homines beneficiis alligari posse, et provocari ad ea quae sunt recta facienda, quam metu: plusque charitatem proficere, quam formidinem ad correctionem. Itaque praemisit gratiam, veniens per Virginis partum; ut in baptismo peccata donaret, quo sibi faceret gratiores. Deinde si competentia gratis viris officia reponeremus, ipsius gratiae remunerationem futuram omnium in hac muliere declaravit. Nam si tantummodo prima debita nobis remisisset, videretur cautior, quam indulgentior; correctionisque providentior quam remunerationis magnificentior. Angusti animi sola astutia est, ut illiciat: Deo autem convenit, ut quos invitaverit per gratiam, eosdem gratiae ipsius incrementis provehat. Ideoque nobis et ante donat per baptismum, et post bene servientibus uberiora largitur. Ita ergo Christi beneficia et incentiva virtutis et praemia sunt.
46.7
Sed nemo vocabulum feneratoris horrescat. Fuimus ante sub feneratore duro, qui nisi morte debitoris expleri ac satiari nequiret. Venit Dominus Jesus, vidit gravi nos obligatos fenore. Nemo fenus suum patrimonio innocentiae suae poterat exsolvere: de meo, unde me liberarem, habere non poteram, novum genus absolutionis mihi detulit; ut creditorem mutarem, quia fenus unde solverem, non habebam. Debitores autem nos non natura, sed culpa fecerat; peccatis enim nostris aera gravia contraximus, 958 ut essemus obnoxii, qui eramus liberi; debitor enim est, qui aliquid accepit de feneratoris pecunia. Peccatum vero a diabolo est: tamquam in ejus patrimonio has habet impius opes; sicut enim Christi divitiae virtutes sunt, ita diaboli opes crimina sunt. Redegerat humanum genus in perpetuam captivitatem obnoxiae haereditatis gravi fenore, quod obaeratus auctor ad posteros de fenerata successione transmiserat. Venit Dominus Jesus, mortem suam pro morte omnium obtulit, sanguinem suum pro sanguine fudit universorum.
46.8
Mutavimus ergo creditorem, non evasimus; immo evasimus, manet enim debitum, fenus intercidit, dicente Domino Jesu qui in vinculis sunt: Exite; et his qui in carcere sunt: Procedite; dimissa sunt ergo peccata vestra. Omnibus igitur dimisit, nec quisquam est, cui non relaxarit. Sic enim scriptum est, quia donavit omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti. Cur nos aliorum tenemus chirographa, et volumus exigere aliena, qui nostrorum utimur indulgentia? Qui donavit omnibus, ab omnibus exigit; ut quod unusquisque sibi dimissum meminit, alii ipse dimittat.
46.9
Vide ne graviorem causam incipias habere fenerator, quam debitor: sicut ille in Evangelio, cui Dominus suus dimisit omne debitum, ille postea a conservo suo coepit exigere, quod ipse non solverat; unde iratus dominus ejus de ipso summis exegit injuriis, quod ei ante donaverat. Caveamus ergo ne nobis hoc accidat, ut non remittendo, quae nobis debentur, incipiamus et illa solvere quae remissa sunt nobis; ita enim scriptum est, dicente Domino Jesu: Sic et vobis faciet Pater meus, qui in coelis est, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Dimittamus ergo pauca, quibus plura donata sunt: et intelligamus eo nos Deo acceptiores fore, quo etiam plura donamus; quia hoc gratiores Deo sumus, quo nobis dimissa sunt.
46.10
Denique interrogatus a Domino pharisaeus: Quis, inquit, eum plus diligit? Respondit: Aestimo quia is cui plus donavit. Cui Dominus dixit: Recte judicasti. Laudatur Pharisaei judicium, sed arguitur affectus. De aliis bene judicat: sed quod de aliis opinatur, ipse non credit. Audis laudantem Judaeum Ecclesiae disciplinam, ejusque veram gratiam praedicantem, honorantem sacerdotes Ecclesiae, hortaris ut credat, renuit; ita quod in nobis laudat, ipse non sequitur. Non ergo plena ejus laudatio est, quia audivit a Christo: Recte judicasti; nam et Cain recte obtulit, sed non recte divisit: ideoque dixit illi Deus: Si recte offeras, non recte autem dividas: peccasti, quiesce. Ergo et hic recte 959 obtulit, quia judicat Christum a christianis amplius diligendum; quia multa nobis peccata donavit: sed non recte divisit, quia putavit quod peccata hominum posset ignorare, qui hominibus peccata dimitteret.
46.11
Ideoque ait Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos. Omnes unum corpus Christi sumus, cui caput Deus, membra autem nos sumus: alii fortasse oculi, ut prophetae: dentes: ut apostoli, qui Evangelicae praedicationis cibum nostris infudere pectoribus; meritoque scriptum est: Oculi ejus hilares a vino, et dentes candidiores lacte. Sunt et manus ejus illi, qui videntur exsecutores bonorum operum. Sunt et venter ejus, qui vires alimoniae pauperibus largiuntur. Sunt ergo et pedes ejus aliqui: atque utinam merear ejus esse calcaneum! Aquam igitur mittit in pedes Christi, qui etiam ultimis quibusque peccata concedit; et dum plebeios liberat, Christi tamen lavat vestigium.
46.12
Mittit et ille aquam in pedes Christi, qui a peccatorum colluvione mundat conscientiam suam; ambulat enim Christus in pectoribus singulorum. Cave igitur ne pollutam habeas conscientiam, et pedes Christi incipias inquinare. Cave ne spinam in te improbitatis offendat, qua ejus in te deambulantis calcaneum saucietur. Nam ideo aquam pedibus Christi non dedit pharisaeus, quia mundum a colluvione perfidiae animum non habebat. Unde enim suam mundaret conscientiam, qui aquam non susceperat Christi? Ecclesia autem et aquam habet, et lacrymas habet: aquam baptismatis, lacrymas poenitentiae. Fides namque, quae superiora peccata deplorat, nova cavere consuevit. Ergo Simon pharisaeus, qui aquam non habebat, utique et lacrymas non habebat. Quomodo enim haberet lacrymas, qui poenitentiam non gerebat; quoniam vero non credebat in Christum, nec habebat lacrymas? Nam si habuisset, lavisset oculos suos; ut Christum videret quem adhuc, cum simul accumberet, non videbat. Nam si vidisset, non utique de ejus potestate dubitasset.
46.13
Non habebat capillos pharisaeus, qui Nazaraeum scire non poterat: habebat Ecclesia, quae Nazaraeum quaerebat. Capilli veluti in superfluis corporis aestimantur; iidem tamen si ungantur, bonum reddunt odorem, et ornamento sunt capiti: si non ungantur oleo, ingravant; ita et divitiae oneri sunt, si his uti nescias, si non aspergas iis Christi odorem. Si vero alas pauperes, laves eorum vulnera, illuviemque detergas; tersisti utique pedes Christi.
46.14
Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. Osculum utique insigne est charitatis. Unde ergo Judaeo osculum, qui pacem non recognovit, qui pacem a Christo non accepit dicente: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis? Non habet Synagoga osculum; habet Ecclesia, 960 quae exspectavit, quae dilexit, quae dixit: Osculetur me ab osculis oris sui; diuturnae enim cupiditatis ardorem, quem adventus Dominici exspectatione adoleverat, osculo ejus volebat stillanter exstinguere, hoc explere sitim suam munere. Ideoque sanctus Propheta ait: Os meum aperies, et annuntiabit laudem tuam. Qui ergo laudat Dominum Jesum, osculatur eum: qui laudat, credit utique. Denique ipse David ait: Credidi, propter quod locutus sum; et supra: Repleatur os meum laude tua, et cantem gloriam tuam.
46.15
De specialis quoque gratiae infusione eadem te Scriptura docet, quod osculetur Christum, qui accipit Spiritum, dicente propheta sancto: Os meum aperui, et attraxi Spiritum. Osculatur ergo Christum, qui confitetur illum: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Osculatur vero pedes Christi, qui Evangelium legens, Domini Jesu gesta cognoscit et pio miratur affectu; ideoque religioso osculo velut quaedam deambulantis Domini lambit vestigia. Osculamur ergo Christum communionis osculo: Qui legit, intelligat.
46.16
Unde hoc Judaeo osculum? Qui enim non credidit in adventum ejus, nec in passionem credidit. Quomodo enim credit passum, quem venisse non credidit? Non ergo habebat osculum pharisaeus, nisi forte Judae proditoris. Sed nec Judas habebat, ideoque cum Judaeis promissum osculum, tamquam signum proditionis vellet ostendere, dicit ei Dominus: Juda, osculo Filium hominis tradis: hoc est, osculum offers, qui non habes osculi charitatem: osculum offers, qui nescis osculi sacramentum. Osculum non labiorum quaeritur, sed cordis et mentis.
46.17
Sed dicis: Osculatus est Dominum. Verum osculatus est labiis. Hoc habet osculum populus Judaeorum, ideoque dictum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Ergo non habet osculum, qui fidem et charitatem non habet; osculo enim vis amoris imprimitur. Ubi non est amor, non est fides, non est dilectio; quae potest esse suavitas osculorum?
46.18
Ecclesia autem non cessat osculari pedes Christi; et ideo non unum, sed multa in Canticis canticorum exigit oscula, quae velut sancta Maria ad omnes ejus est intenta sermones, omnia ejus verba excipit; cum legitur Evangelium, vel propheta, et omnia ejus dicta conservat in corde suo. Sola ergo Ecclesia habet oscula quasi sponsa; osculum enim quasi pignus est nuptiarum, et praerogativa conjugii. Unde Judaeo oscula, qui non credit in Sponsum? Unde Judaeo oscula, qui Sponsum adhuc venisse non novit?
46.19
Nec solum oscula non habet, sed nec oleum habet, quo ungat pedes Christi; nam si haberet oleum, cervicem utique suam ante molliret. Denique Moyses dicit: Populus hic dura cervice est; et Dominus ait quod levita et sacerdos praeterierunt, nec quisquam eorum 961 oleum aut vinum illius a latronibus percussi vulneribus infudit: non enim habebant quod infunderent; nam si habuissent oleum, suis quoque vulneribus infudissent. Sed clamat Esaias: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam.
46.20
Ecclesia autem habet oleum, quo suorum vulnera fovet; ne duritia vulneris alte serpat: habet oleum, quod accepit absconse. Hoc oleo Aser pedem suum lavit, sicut scriptum est: Benedictus filius Aser; et erit acceptus fratribus suis, et intinget in oleo pedum suum. Hoc ergo oleo ungit Ecclesia eervices suorum, ut suscipiant jugum Christi: hoc oleo unxit martyres, ut saecularem ab eis pulverem detergeret: hoc oleo confessores unxit; ne labori cederent, ne succumberent fatigati, ne aestu mundi istius vincerentur: ideo unxit eos, ut spiritali ipsos oleo refrigeraret.
46.21
Synagoga hoc oleum non habet, quae olivam non habet, quae non intellexit illam columbam, quae ramum oleae detulit post diluvium. Illa enim columba postea descendit, cum Christus baptizaretur, et mansit super eum, sicut in Evangelio testatur Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem de coelo quasi columbam, et mansit super eum. Quomodo ergo vidit columbam, qui non vidit eum, super quem Spiritus quasi columba descendit?
46.22
Ecclesia igitur et lavat pedes Christi, et capillis suis tergit, et oleo ungit, et perfundit unguento; quia non solum saucios curat, et lassos fovet; verum etiam suavi gratiae odore respergit: nec divitibus tantum ac potentioribus, sed etiam plebeiae familiae viris eamdem transfundit gratiam, aequa omnes lance examinat, omnes eodem sinu suscipit; eodem gremio fovet.
46.23
Semel mortuus Christus est, semel sepultus est: et nihilominus quotidie vult in pedes suos mitti unguentum. In quos ergo Christi pedes mittimus unguentum? Pedes Christi illi sunt, de quibus ipse dicit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis. Hos pedes illa mulier Evangelica refrigerat, hos lacrymis suis irrigat; quando infimis peccatum remittitur, culpa lavatur, donatur indulgentia. Hos pedes osculatur ille, qui etiam infimos plebis sacrae diligit. Hos pedes unguento ungit ille, qui etiam tenuioribus mansuetudinis suae gratiam impertit. In his se martyres, in his apostoli, in his ipse Dominus Jesus honorari indicat.
46.24
Vides quam moralis Dominus sit, ut exemplo sui te ad pietatem provocet: moralis est etiam, cum arguit. Denique accusans Judaeos ait: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Quia e duxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te? Et addidit: Et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. In mente habeto quid cogitaverit in te Balac, hoc est, ille magicae artis opem quaerens; sed tamen eum tibi non permisi nocere. Deprimebaris utique in peregrinis exsulans terris, gravibus 962 urgebaris oneribus: misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam, et primum ille, qui spoliaverat exsulem, spoliatus ipse est. Tu, qui amiseras tua, acquisisti aliena, liberatus ab hostibus circumvallantibus, atque inter aquas medias tutus stragem vidisti inimicorum tuorum, cum eadem unda, quae te circumfusa provexerat, hostem refusa demergeret. Nonne cum tibi per desertum venienti alimenta deessent, altricem tibi pluviam, et commeatus, quocumque pergeres, circumfluos ministravi? Nonne te, debellatis inimicis omnibus, in regionem Botryonis induxi? Nonne ipsum Sehon Amorrhaeorum regem, hoc est, superbum, exasperantium ducem: nonne regem Hai viventem tibi tradidi, quem suffixum ligno ac sublatum in cruce maledicto vetere condemnasti? Quid dicam caesa quinque regum agmina, quae debitas tibi terras negare contendebant? Et nunc pro his omnibus quid aliud a te quaeritur, homo, nisi ut facias judicium et justitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino Deo tuo?
46.25
Ad ipsum regem David, illum pium atque mansuetum, qualis per Nathan prophetam expostulatio? Ego, inquit, te minorem elegi de fratribus tuis: ego te mansuetudinis replevi spiritu: ego te per Samuelem, in quo ego eram, et meum nomen, unxi in regem. Ego te, sublato illo rege superiore, quem malus spiritus exagitabat, ut persequeretur sacerdotes Domini, de exsule feci triumphatorem. Ego de semine tuo in throno tuo non prius haeredem quam consortem locavi. Ego tibi feci etiam alienigenas subditos, ut tibi serviant, qui te impugnabant: et tu servientes mihi in potestatem deduces inimicorum meorum: et tu auferes quod erat servuli mei, in quo et tibi peccatum inuritur, et habebunt de quo mei adversarii glorientur?
46.26
Ergo imperator, ut jam non solum de te, sed etiam ad te verba convertam; quoniam advertis quam graviter Dominus convenire soleat, quo gloriosior factus es, eo amplius auctori tuo deferendum noveris. Scriptum est enim: Cum te induxerit Dominus Deus tuus in terram alienam et manducaveris fructus alienos, non dicas: Virtus mea et justitia mea hoc mihi dedit; sed Dominus donavit Deus, sed Christus misericordia sua contulit; et ideo corpus ejus, hoc est, Ecclesiam diligendo, aquam da pedibus ejus, osculare pedes ejus; ut non solum absolvas eos, qui in peccatis deprehensi sunt, verum etiam pace tua dones concordiae, et quieti relaxes. Mitte unguentum in pedes ejus, ut tota domus in qua Christus recumbit, tuo repleatur unguento, omnes recumbentes cum eo gaudeant tuis odoribus, hoc est, sic honora ultimos, ut eorum absolutione gaudeant angeli, sicut super uno peccatore poenitentiam agente; laetentur apostoli, delectentur prophetae. Non enim possunt dicere oculi manui: Operam tuam non desideramus; aut caput pedibus: 963 Non estis mihi necessarii. Ergo quia omnes necessarii sunt, tuere omne corpus Domini Jesu; ut ipse quoque regnum tuum coelesti sua dignatione custodiat.
46.27
Ubi descendi, ait mihi: De nobis proposuisti. Respondi: Hoc tractavi, quod ad utilitatem tuam pertineret. Tunc ait: Re vera de synagoga reparanda ab episcopo durius statueram, sed emendatum est. Monachi multa scelera faciunt. Tunc Timasius magister equitum et peditum coepit adversum monachos esse vehementior. Respondi ei: Ego cum imperatore ago, ut oportet; quia novi quod habeat Domini timorem: tecum autem aliter agendum, qui tam dura loqueris.
46.28
Deinde cum aliquamdiu starem, dico imperatori: Fac me securum pro te offerre, absolve animum meum. Cum assideret, annueretque, non tamen aperte polliceretur, atque ego starem, dixit se emendaturum rescriptum. Statim dicere coepi, ut omnem cognitionem tolleret; ne occasione cognitionis comes aliqua christianos attereret injuria. Promisit futurum. Aio illi: Ago fide tua; et repetivi: Ago fide tua. Age, inquit, fide mea. Et ita ad altare accessi, non aliter accessurus, nisi mihi plene promisisset. Et vere tanta oblationis fuit gratia, ut sentirem etiam ipse eam Deo nostro commendatiorem fuisse gratiam, et divinam praesentiam non defuisse. Omnia itaque ex sententia gesta sunt.