Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
48.1
EPISTOLA XLII.
48.1
Synodus Mediolanensis laudat Syricium, quod Ecclesiam a lupis defenderet. Hos adversus virginitatem, simulata conjugii defensione, saevire; cum huic illam praeferri jubeat Paulus. Iidem haeretici e Virgine Christum negantes nasci potuisse, scripturae testimoniis refelluntur. Paucis additis de laude viduitatis et abstinentiae, quibus isti infesti erant, ipsos utpote Manichaeos anathemate ab se confixos testantur Patres.
48.2
Domino dilectissimo fratri SYRICIO papae, AMBROSIUS, SABINUS, BASSIANUS, et caeteri.
48.1
Recognovimus litteris Sanctitatis tuae boni pastoris excubias, qui fideliter commissam 966 tibi januam serves, et pia sollicitudine Christi ovile custodias, dignus quem oves Domini audiant et sequantur: et ideo quia nosti oviculas Christi, lupos facile deprehendes, et occurres quasi providus pastor, ne isti moribus perfidiae suae feralique ululatu Dominicum ovile dispergant.
48.2
Laudamus hoc, Domine frater nobis dilectissime, et toto concelebramus affectu. Nec miramur si luporum rabiem grex Domini perhorruerit, in quibus Christi vocem non recognovit. Agrestis enim ululatus est nullam virginitatis gratiam, nullum castitatis ordinem servare, promiscue omnia velle confundere, diversorum gradus abrogare meritorum, et paupertatem quamdam coelestium remunerationum inducere: quasi Christo una sit palma, quam tribuit; ac non plurimi abundent tituli praemiorum.
48.3
Simulant se isti donare conjugio. Sed quae potest laus esse conjugii, si nulla virginitatis est gloria? Neque vero nos negamus sanctificatum a Christo esse conjugium, divina voce dicente: Erunt ambo in carne una, et in uno spiritu: sed prius est quod nati sumus, quam quod effecti; multoque praestantius divini operis mysterium, quam humanae fragilitatis remedium. Jure laudatur bona uxor, sed melius pia virgo praefertur, dicente Apostolo: Qui jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit; haec enim cogitat quae Dei sunt, illa quae mundi. Illa conjugalibus vinculis colligata est, haec libera vinculorum: illa sub lege, ista sub gratia. Bonum conjugium, per quod est inventa posteritas successionis humanae: sed melior virginitas, per quam regni coelestis haereditas acquisita, et coelestium meritorum reperta successio. Per mulierem cura successit, per virginem salus evenit. Denique speciale sibi donum virginitatis Christus elegit, et integritatis munus exhibuit, atque in se repraesentavit, quod elegit in matre.
48.4
Quanta dementia funestorum latratuum, ut iidem dicerent Christum ex Virgine non potuisse generari, qui asserunt ex muliere, editis humanorum pignorum partubus, virgines permanere? Aliis ergo praestat Christus, quod sibi, ut dicunt, praestare non potuit? Ille vero 967 etsi carnem suscepit, etsi homo factus est, ut hominem redimeret, atque a morte revocaret; inusitato tamen, quasi Deus, itinere venit in terras, ut quemadmodum dixerat: Ecce facio omnia nova; partu etiam immaculatae Virginis nasceretur, et sicut scriptum est, ut crederetur nobiscum Deus. Sed de via perversitatis produntur dicere: Virgo concepit, sed non virgo generavit. Potuit ergo virgo concipere, non potuit virgo generare; cum semper conceptus praecedat, partus sequatur?
48.5
Sed si doctrinis non creditur sacerdotum, credatur oraculis Christi, credatur monitis Angelorum dicentium: Quia non est impossibile Deo omne verbum. Credatur Symbolo apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit et servat. Audivit Maria vocem angeli, et quae ante dixerat: Quomodo fiet istud? non de fide generationis interrogans, respondit postea: Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. Haec est Virgo, quae in utero concepit: virgo, quae peperit filium. Sic enim scriptum est: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium; non enim concepturam tantummodo virginem, sed et parituram virginem dixit.
48.6
Quae autem est illa porta sanctuarii, porta illa exterior ad Orientem, quae manet clausa; et nemo, inquit, pertransibit per eam, nisi solus Deus Israel? Nonne haec porta Maria est, per quam in hunc mundum redemptor intravit? Haec porta justitiae, sicut ipse dixit: Sine nos implere omnem justitiam. Haec porta est beata Maria, de qua scriptum est quia Dominus pertransibit per eam, et erit clausa post partum; quia virgo concepit et genuit.
48.7
Quid autem incredibile si contra usum originis naturalis peperit Maria, et virgo permanet; quando contra usum naturae mare vidit et fugit, atque in fontem suum Jordanis fluenta remearunt? Non ergo excedit fidem quod virgo peperit, quando legimus quod petra vomuit aquas, et in muri speciem maris unda solidata est. Non ergo excedit fidem quod homo exivit de virgine, quando petra fontem profluum scaturivit, ferrum super aquas natavit, ambulavit 968 homo super aquas. Ergo si hominem unda portavit, non potuit hominem virgo generare? At quem hominem? De quo legimus: Et mittet illis Dominus hominem, qui salvos faciet eos, et notus erit Dominus Aegyptiis. In veteri itaque Testamento virgo Hebraeorum per mare duxit exercitum: in novo Testamento virgo regis, aula coelestis electa est ad salutem.
48.8
Quid autem? etiam viduitatis attexamus praeconia, cum in Evangelio post Virginis celeberrimum partum Anna vidua subrogetur, quae vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua annorum octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte.
48.9
Et merito ab illis viduitas despicitur, quae solet observare jejunia, quibus se dolent isti aliquo tempore esse maceratos, et propriam ulciscuntur injuriam, quotidianis quoque conviviis usuque luxuriae laborem abstinentiae propulsare desiderant. Qui nihil rectius faciunt, quam quod ipsi suo se ore condemnant.
48.10
Sed et metuunt ne in istis illud jejunium reputetur. Eligant quod volunt: si aliquando jejunaverint, gerant ergo boni facti sui poenitentiam: si numquam, suam ergo ipsi intemperantiam et luxuriam confiteantur. Et ideo dicunt Paulum luxuriae magistrum fuisse. At quis erit sobrietatis magister, si fuit ille luxuriae, qui castigavit corpus suum, et servituti redegit, atque jejuniis multis se debitam Christo observantiam detulisse memoravit; non ut se suaque laudaret, sed ut nos quid sequeremur, edoceret? Ille ergo luxuriam docuit, qui ait: Quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia in corruptelam? Qui etiam ait: Non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis, non in desideriis erroris: sed in Spiritu, quo renovamur, esse vivendum.
48.11
Si parum est quod Apostolus dixit, audiant Prophetam dicentem: Et cooperui in jejunio animam meam. Ergo qui non jejunat, intectus est, et nudus, et patet vulneri. Denique si Adam se texisset in jejunio, non fuisset 969 nudus effectus. Ninive se a morte jejunio liberavit. Et ipse Dominus ait: Non ejicietur hoc genus daemoniorum, nisi per orationem et jejunium.
48.12
Sed quid plura apud magistrum atque doctorem? cum jam dignum praemium retulerint illi perfidiae suae, qui ideo usque huc venerunt, ne superesset locus, in quo non damnarentur; qui vere se Manichaeos probaverunt, non credentes quia ex Virgine utique venisset. Quaenam haec est suppar novorum Judaeorum amentia? Si venisse non creditur, nec carnem creditur suscepisse: ergo in phantasmate visus est, in phantasmate crucifixus est. Sed nobis in veritate crucifixus est, in veritate redemptor noster est.
48.13
Manichaeus est qui abnegat veritatem, qui carnem Christi negat; et ideo non est illis remissio peccatorum: sed est impietas Manichaeorum, quam et clementissimus exsecratus est imperator, et omnes qui illos viderunt quasi quaedam contagia refugerunt; sicut testes sunt fratres et compresbyteri nostri Crescens, Leopardus, et Alexander, sancto ferventes Spiritu, qui eos omnium exsecratione damnatos, Mediolanensi ex urbe quasi profugos repulerunt.
48.14.1
Itaque Jovinianum, Auxentium, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Genialem, Martianum, Januarium, et Ingeniosum, quos sanctitas tua damnavit, scias apud nos quoque secundum judicium tuum esse damnatos. Incolumem te et florentissimum Deus noster tueatur omnipotens, domine dilectissime frater.
48.14.2
Item subscriptio.
48.14.3
Eventius episcopus saluto Sanctitatem tuam in Domino, et huic epistolae subscripsi.
48.14.4
Maximus episcopus.
48.14.5
Felix episcopus.
48.14.6
Bassianus episcopus.
48.14.7
Theodorus episcopus.
48.14.8
Constantius episcopus.
48.14.9
Ex jussu domini episcopi Geminiani, ipso praesente. Aper presbyter subscripsi.
48.14.10
970 Eustasius episcopus, et omnes ordines subscripserunt.