Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
4.1
EPISTOLA III.
4.1
FELICIS munusculum praedicat, sed eum quod se a longo tempore non inviserit, arguens; ut non tamdiu procrastinetur, petit.
4.2
AMBROSIUS FELICI.
4.1
Misisti mihi tubera, et quidem mirae magnitudinis, ut stupori forent ea tam grandia. Nolui in sinu, ut aiunt, abscondere: sed aliis quoque demonstrare malui. Itaque partem direxi amicis, partem mihi reservavi.
4.2
Suave munus, non tamen ita praepollens, ut comprimeret querelam meam jure excitatam, quod nos tamdiu amantes tui nequaquam revisas. Et cave posthac ne majora invenias doloris tubera. Nam hujus nominis diversa ratio; ut enim grata in munere, ita in corpore atque in affectu molesta sunt. De te impetra, quominus te abesse doleam; nam causa commotionis meae, desiderium est tui. Effice, si potes, ut minus gratus sis.
4.3
Rem exposui, causam probavi. Intorquenda est amentata illa non manipularis sententia. Metuisti certe: sed vide quam movear, ut delectet jocari. Postea tamen ne excusaveris: etenim quamvis tua haec vectigalis mihi sit excusatio; male tamen de te judicat, nec de me 763 melius, si aut tuam absentiam muneribus compensandam, aut me muneribus redimendum putes. Vale, et nos amantes tui dilige.