Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
50.1
EPISTOLA XLIV.
50.1
Moysen, quae inter Deum ac mundum distinctio sit, recte indicasse; eum illum impassibilem atque invisibilem, hunc corruptibilem corporeumque significavit. Sex dies orbis creationi non eo attribui, quod tempore Deus indigeat, sed ut dispositio exprimeretur. Declaratur septenarii dignitas, cui tamen octonarius antefertur, ut pote qui sit novi testamenti numerus, ut ille veteris. Exponitur in hanc rem Oseae locus, et continuata ejusdem ogdoadis commendatione, in laudes foederis novi desinit epistola.
50.2
AMBROSIUS HORONTIANO.
50.1
Divisionem egregie advertisti propheticam, vel potius divinam; non enim sua Moyses, sed infusa et revelata sibi scripsit, ea praecipue quae sunt de constitutione mundi: quae divisio operatorem atque opera distinxit. Nam cum aliud impassibile esset, aliud passionis receptabile; quod erat impassibile, ad Deum operatorem retulit: quod autem passibile sine anima, sine motu proprio, motum et animam et figuram a creatore accipiens suo, deputavit huic mundo. Quem factum non oportuit sine gubernatore, et quodam patre indefensum relinqui. Et ideo invisibilem Deum visibilis hujus mundi rectorem esse et quasi tutorem, apertissime describit. Quod ergo invisibile, sempiternum: quod autem videtur, temporale.
50.2
Sex itaque diebus factum mundum exprimit, non quod Deus tempore indiguerit ad constitutionem ejus, cui intra momentum suppetit facere, quae velit( dixit enim, et facta sunt); sed quia ea quae fiunt, ordinem quaerunt: ordo autem et tempus et numerum plerumque exigit. Illud quoque praecipue, quoniam nobis ad operandum formam daturus, numerum dierum servavit et tempora: nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius agamus; ne praecipitemus consilia atque opera nostra, ne ordinem praetermittamus. Cum enim Deum legimus, ut Scriptura ostendit, cum sapientia et quodam consilio et dispositione omnia fecisse et ordine; consentaneum est rationi, ut primo coelum faceret, quod est pulcherrimum; oportet ut eo primum oculos erigamus, illo nobis contendendum esse arbitremur, illam sedem terrenis omnibus praeferendam putemus.
50.3
Sex itaque diebus mundum creavit, septimo die requievit ab operibus suis. Bonus septimus numerus, quem non Pythagorico et caeterorum philosophorum more tractamus, sed secundum formam, et divisiones gratiae spiritalis; septem enim virtutes principales sancti Spiritus propheta Esaias complexus est. Haec hebdomas, 977 sicut ipsa Patris et Filii et Spiritus sancti venerabilis Trinitas, sine tempore, sine ordine, auctor numeri, non sub numeri lege devincta. Itaque sicut ad aeternae Trinitatis gratiam coelum, terra, maria formata, sicut sol, luna et stellae: ita etiam ad illum septenarium virtutum spiritalium circuitum atque orbem operationis divinae vigore praestantem, septenarium quoddam ministerium planetarum creatum advertimus, quo hic mundus illuminatur. Quarum concurrere fertur militia ad earum numerum, quas inerrabiles ferunt stellas, et, ut Graeci dicunt, ἀπλανεῖς. Septentrio quoque inde latine nomen accepit, quod septem in eo fulgor stellarum irradiet, in quem maxime gubernatores, quasi ducem feruntur intendere.
50.4
Descendit haec de coelo in terras praerogativa: nam ut transeam septiformem capitis nostri gratiam, in oculis duobus, auribus et naribus binis, ore quoque per quod magnam suavitatem percipimus; quantum istud miraculi, quod septimo mense in plerisque origo legitima formatur, et qui fuerit editus, vitalis generationis curricula sortitur? Octavo autem mense interdicta naturali lege pariendi cernimus tempora, ac si forte lethalis necessitas partus claustra laxaverit, periculum pariter generantis properetur et pignoris.
50.5
Sed tamen ille septimanus, etsi bene nascatur, ad labores nascitur: qui autem octavo die regenerationis sortitur mysteria, consecratur per gratiam, et ad haereditatem regni coelestis vocatur. Magna in virtutibus Spiritus sancti hebdomadis gratia, eadem tamen hebdomadam sonat, ogdoaden consecrat. In illa sonus, in ista fructus est; ideoque octavo die soluta paradiso reddidit Spiritus gratia, quos extorres sua fecerat culpa.
50.6
Novit ogdoaden istam, quam octavam Latine dicimus, vetus Testamentum; siquidem ait Ecclesiastes: Da partem illis septem, et illis quidem octo. Hebdomas veteris Testamenti est octava novi, quando Christus resurrexit, et dies omnibus novae salutis illuxit. Ille dies, de quo ait propheta: Hic dies, quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo; quo die se fulgor plenae atque perfectae circumcisionis humanis peccatoribus infudit. Propterea et vetus Testamentum dedit partem octavae in circumcisionis solemnitate. Sed illa adhuc in umbra latebat: venit sol justitiae, et consummatione passionis propriae revelavit sui luminis radios: quos retexit omnibus, et vitae claritatem aperuit aeternae.
50.7
Isti ergo sunt septem et octo, de quibus et Osee dicit quod eo numero conduxerit sibi, et acquisierit fidei plenitudinem; sic enim habes: Et abii, et conduxi mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et semicoro hordei, et nevel vini. 978 Conducendam autem ei meretricem Dominus praeceperat in superioribus: itaque manifestum est quod conduxit eam, qui etiam mercedis quantitatem expressit. Quindecim autem argentei ex septem et octo constant: hebdomadam itaque et octavam significant. Duorum igitur Testamentorum, id est, plenae fidei pretio Prophetia consummationem accepit fidei, Ecclesia plenitudinem; primo enim Testamento Israel acquisitus est populus, secundo nationum et gentium. Fide ergo plena conducitur meretrix, vel ex gentibus copulam sui quaerens, vel ex adultero Judaeorum populo, qui dominum suum et auctorem virginalis fidei dereliquerat, conventus suos totius orbis spatio diffundens.
50.8
Quod autem dixit: In coro et in semicoro hordei; in coro mensurae plenitudo est, in semicoro semiplena mensura. Plenitudo in Evangelio, semiperfectio in lege; sicut legimus, dicente Domino: Non veni legem solvere, sed implere. Et alibi, habemus, dicente Domino per Michaeam prophetam, quia tunc pax erit in terra Israel, cum venerit Assyrius in terram ejus, et insurrexerunt in eum septem pastores, et octo morsus hominum. Tunc enim plena pax est fideli populo ab omnibus tentationibus et vanitatibus absoluto, cum mundi hujus vanitatem excluserint de cordibus nostris pax et gratia: pax veteris, gratia novi Testamenti.
50.9
Septem pastores praecepta legis sunt, quibus grex adhuc quasi irrationabilis in virga Moysi per desertum ductus et gubernatus est. Octo morsus hominum mandata Evangelii et Dominici oris alloquia: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Boni morsus, per quos vitae aeternae munus gustavimus, peccatorum remissionem in Christi corpore devorantes. In veteri Testamento amarus morsus est mortis, propterea dictum est: Devoravit mors praevalens. In novo Testamento suavis morsus est vitae, quae mortem absorbuit, propterea apostulus ait: Devorata est mors in victoria sua. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus?
50.10
Atque ut apostolicis utamur testimoniis, ubi hominem fecit Deus, requievit ab omnibus operibus suis in die septima. Sed quia populus Judaeorum per contumaciam contempsit mandata Dei sui, ait Dominus: Si introibunt in requiem meam. Et ideo altam Deus praefinivit diem, de qua dicit: Hodie si vocem meam audieritis. Duos enim dies comprehendit Scriptura generales, heri et hodie; de quibus dicit: Imitamini fidem Jesu Christi. Heri et hodie ipse est, et in saecula. In superiore die promissio est, in consequenti solutio. Sed quia hesterna die neque Moyses, neque Jesus Nave populum induxit in requiem, hodierna die Christus induxit, cui 979 dixit Pater: Ego hodie genui te; per suam enim resurrectionem Jesus populo requiem comparavit. Requies nostra Dominus est Jesus, qui ait: Hodie mecum eris in paradiso. Requies enim in coelo, non in terra est.
50.11
Quid igitur opus est ut explorem ortus signorum atque obitus, quorum ad exortum duris inaratae vomeribus findantur novales, vel ad occasum laeta messis recumbat? Una mihi stella abundat pro omnibus, stella splendida et matutina: cujus ad exortum seminata est non frugum, sed martyrum seges; quando Rachel ploravit filios suos, ut lacrymis ablutos suis, pro Christo offerret infantulos. Cujus stellae obitus non cremiorum insensibilium, sed spirantium defunctorum triumphales manipulos de tumulis resuscitavit.
50.12
Celebretur itaque hebdomas, eo quod per septem aetatum cursus vita hominum usque ad senectutem transcurritur, sicut Hippocrates, medicinae magister, scriptis explicuit suis. Prima aetas infantia est, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta virilis aetas, sexta aevi maturitas, septima senectus. Est ergo infans, puer, adolescens, juvenis, vir, veteranus, senex.
50.13
Solon autem decem fecit aetatum ordines per annos septenos; ita ut prima aetas infantiae usque ad emissionem sit dentium, quibus conficiat cibum, sermonemque distinguat, ut possit effabilis videri: pueritia quoque usque ad annos pubertatis procedit, et genitalia tentamenta: adolescentia usque ad barbae lanuginem: juventus usque ad perfectae virtutis processum: quinta aetas virilis est, apta copulis conjugalibus per totam hebdomadam: sexta quoque hebdomas virili deputatur aetati, et ad prudentiae processum habili, et ad agendum strenuae: septima quoque hebdomas, et octava aevi maturum, et sensu vigentem, et sermonem item non insuavis alloquii gratia praeditum produnt: nona hebdomas reliquias adhuc habet aliquas virium, lingua ac sapientia mollior: decima vero hebdomas mensuram implet, ad quam is qui pervenire potuerit, non immaturo temporum cursu pulsabit mortis sera vestibula.
50.14
Ergo Hippocrates et Solon vel septem aetates, vel hebdomadas aetatum norunt. In illis se hebdomas praeferat: octava autem unam et 980 perpetuam aetatem invehit, qua excrescimus in virum perfectum, in agnitione Dei, fidei plenitudine, in qua legitimae aetatis mensura impletur.
50.15
Est etiam in visceribus nostris hebdomadis explorata gratia; ferunt enim septem quoque esse in nobis interiora viscera, stomachum, cor, pulmonem, lien, hepar, renes duos. Septem quoque exteriora, caput, posteriora, ventrem, binas manus, et binos pedes.
50.16
Praestantissima haec, sed obnoxia dolori. Quis autem dubitet majus esse octavae munus, quae totum renovavit hominem, ut jam nihil possit dolere? Itaque septima mundi aetas conclusa est; octava illuxit gratia, quae fecit hominem jam non hujus mundi esse, sed supra mundum. Jam enim non vitam nostram, sed Christum vivimus: Nobis enim vivere Christus, et mori lucrum. Itaque jam non in carne, sed in fide vivimus Christi. Apostolus dicit: Unde colligimus quia conclusus est mundi dies. Denique novissima hora venit Dominus Jesus, et pro nobis mortuus est, et omnes in illo mortui sumus, ut vivamus Deo. Non ergo nos qui eramus, vivimus: sed vivit Christus in nobis.
50.17
Abiit ergo hebdomas, venit octava. Abiit heri, venit hodie: illud hodie quod promissum est, quo admoniti sumus vocem Dei audiendam et sequendam. Abiit ergo ille dies Testamenti veteris, venit dies novus, quo Testamentum consummatum est novum, de quo dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum: non secundum Testamentum, quod feci patribus illorum in die, qua apprehendi manum ipsorum educere illos de terra Aegypti. Et qua ratione mutatum sit Testamentum adjicit: Quoniam ipsi non manserunt, inquit, in Testamento meo. et ego neglexi eos, dicit Dominus.
50.18
Abierunt sacerdotes Legis, Legis tribunalia: accedamus ad sacerdotem novum, ad sedem gratiae, visitatorem animarum nostrarum, sacerdotem non secundum Legem mandati carnalis creatum, sed secundum virtutem infatigabilis electum. Non enim ipse sibi honorem praeripuit, sed electus a Patre est, sicut ipse Pater ait: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Novus ergo sacerdos videmus quid obtulerit. Alii sacerdotes pro se offerebant, 981 et pro populo suo: hic quia non habuit peccatum, ut pro se offerret, pro universo mundo se obtulit, et per sanguinem suum intravit in sancta.
50.19
Hic est ergo sacerdos novus, et nova hostia non ex Lege, sed supra Legem; advocatus mundi, lux saeculi, qui dixit: Ecce venio, et venit. Ad quem accedamus in abundantia fidei adorantes et obsecrantes et sperantes in eum, quem non videmus oculis, sed affectu tenemus: cui est omnis honor semper et gloria. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note