Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
51.1
EPISTOLA XLV.
51.1
Sabino sciscitanti an de paradiso scripsisset Ambrosius, quaeve ipsius de illo esset sententia, respondet; leviterque perstricta secundum historiam loci descriptione, ad mysticam transit expositionem. Itaque ubi docuit in principali animae portione paradisum esse, quid per ea quae illic exstiterunt, significetur; quidve in serpente homines imitentur edocet; et quanta sit humana infirmitas, quantave in eum Dei charitas semper fuerit, declarato, nos ad fugiendam sensuum delectationem hortatur.
51.2
AMBROSIUS SABINO.
51.1
Lecto Hexaemero, utrum paradisum subtexuerim, requirendum putasti, et quam de eo haberem sententiam, significandum, idque velle te studiose cognoscere. Ego autem jam dudum de eo scripsi, nondum veteranus sacerdos.
51.2
Sententias autem de eo diversas esse plurimorum comperi. Nam Josephus, ut pote historiographus, locum dicit refertum arboribus virgultisque plurimis, irrigari etiam flumine, quod dividatur in quatuor fluvios. Collecta etenim in unum congregatione aquarum, non se penitus exinanivit terra, et fraudavit irriguis suis: sed hodieque in fontes prorumpit, et deducit meatus fluminum, quibus pignora sua, quasi pia mater, plenis lactat uberibus.
51.3
Alii alias, omnes tamen congruunt in paradiso, et lignum vitae radicatum, et lignum scientiae, quae discernat bonum et malum, caetera quoque ligna plena vigoris, plena vivificationis, spirantia, et rationabilia. Ex quibus colligitur paradisum ipsum non terrenum videri posse, non in solo aliquo, sed in nostro principali, quod animatur et vivificatur animae virtutibus, et infusione Spiritus Dei.
51.4
Denique Salomon in spiritu paradisum in homine esse evidenter declaravit. Et quia mysteria exprimit vel animae et Verbi, vel Christi et Ecclesiae, ideo ait de virgine anima, vel Ecclesia quam volebat virginem castam assignare Christo: Paradisus clausus, soror mea sponsa, paradisus clausus, fons signatus.
51.5
Paradisus Graece, Latine hortus dicitur. Denique Susanna in paradiso erat, et sic legitur Latine. Et Adam in paradiso erat, et sic legimus. 982 Ergo non te moveat quod alii codices Latini hortum habent, alii paradisum.
51.6
Ibi ergo est casta uxor, ubi virgo. Licet virgo excepta habeat claustra et signacula sua, sed utraque in paradiso; ut adversum aestus corporis et carnis flagrantiam refrigeretur virtutum umbraculis.
51.7
Ergo paradisus in principali nostro est, silvescens plurimarum opinionum plantariis: in quo principaliter lignum vitae constituit Deus, id est, pietatis radicem; ea est enim vitae nostrae substantia, si Domino et Deo nostro deditos cultus deferamus.
51.8
Constituit etiam scientiae boni et mali seminarium; homo enim solus in caeteris animantibus terrenis habet scientiam boni et mali. Alia quoque illic plantaria diversa, quorum fructus virtutes sunt.
51.9
Sed quia scientiae capax hominis affectus cognitus est Deo, quod citius ad astutiam inclinaretur, quam ad summum prudentiae( neque enim judicem, qui fines certos in anima nostra constituit, operis sui qualitas latere poterat), eliminare voluit astutiam de paradiso, quasi providus auctor nostrae salutis, et vitae studium, et disciplinam pietatis infundere; ideoque praecepit homini ab omni ligno, quod est in paradiso, esse gustandum, de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum.
51.10
Sed quia creatura omnis passioni obnoxia, ideo delectatio, sicut serpentino illapsu, humanis irrepsit affectibus. Itaque non immerito sanctus Moyses delectationem serpentis figuravit similitudine; prona est enim in ventrem sicut serpens, non pedibus incedens, aut ullis elevata cruribus, sed sinuoso flexu totius velut corporis sui lubrica. Ei terra cibus est sicut serpenti, quoniam escam nescit coelestem; corporalibus enim pascitur, atque in varias mutatur species cupiditatum, et tortuosis angulatur anfractibus. Venenum in dentibus habet, quibus unusquisque se eviscerat luxuriosus, helluo internecat, abliguritor perimit. Quantos ruperunt vina, dissolvit ebrietas, distendit cruditas?
51.11
Nunc intelligo qua causa Dominus Deus insufflavit in faciem hominis: ibi enim sensus omnis, ibi sedes atque illecebra delectationis, in oculis, auribus, naribus, atque in ore; ut sensus nostros adversus delectationem fortiores faceret. Haec ergo nobis, sicut serpens astutiam infudit; non enim delectatio, sed labor et diuturna meditatio cum Dei gratia dat perfectam prudentiam.
51.12
Tamen quia serpentis fraudibus involuta est humani generis haereditas, in eo astutiam serpentis sequamur; ut caput nostrum non projiciamus in pericula, sed prae caeteris integrum custodiamus: Caput autem nostrum Christus est. Hoc maneat incolume, ut serpentis venena 983 nobis non possint nocere: Bona est enim sapientia cum haereditate, id est, cum fide; quoniam est haereditas credentibus in Domino.
51.13
Quod si primus ille homo, qui cum Deo loquebatur in paradiso positus, labi tam facile potuit, ex terra creatus virgine, quae ad verbum Dei formata et creata recenti fuerat exortu, nondum ea parricidali caediumque concreta sanguine, flagitiis et dedecore polluta, nondum carne nostra damnata maledicto obnoxiae haereditatis; quanto facilius postea lubrica ad peccandum via majus advexit humano generi praecipitium, cum deterior tolerabiliori per vices generationis successerit?
51.14
Etenim si magnetis lapis tantam naturae vim habet, ut ferrum ad se trahat, et transfundat se in illius speciem, ita ut plerisque experiri volentibus cum plures annulos ferreos ad cum lapidem admoverint, omnes pari teneat modo: deinde si ei annulo cui adhaeserit lapis, alium admoveas annulum, et rursus per ordinem singulis substituas; licet in omnes penetret per ordinem, ex illo lapide vis naturae, tamen priores nexu vehementiore constringit, posteriores remissiore: quanto magis humani generis conditio atque natura ex puriore statu in deteriorem lapsa est, quando nequiorem attigit!
51.15
Nam si per eas species minuitur natura, quae non sunt culpae capaces; quanto magis per animos atque artus labe pollutos scelerum virtus ejus hebetatur! Unde quia excreverat malitia, abolita innocentia fuerat, non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum: venit Dominus, qui reformaret naturae gratiam, immo augeret; ut ubi superabundavit peccatum, superabundaret gratia. Ergo liquet et quia auctor hominis Deus, et quod Deus unus, non multi dii: sed unus qui mundum operatus est; et unum, non multos mundos, ut dicunt philosophi.
51.16
Primum igitur mundum creavit, deinde habitatorem mundi, cui totus mundus patria foret. Nam si hodie quocumque accesserit sapiens, ubique civis est, ubique sua intelligit, nusquam se peregrinum, nusquam hospitem judicat; quanto magis ille primus homo totius erat mundi incola, et, ut Graeci dicunt, κοσμοπολίτης, opus Dei recens, confabulator assiduus, civis sanctorum, complantatus virtutibus, praepositus omnibus terrenis animantibus, marinis, volatilibus, totum mundum suam possessionem putabat: quem Dominus tuebatur, ut opus suum, neque ut bonus parens atque auctor deserebat! Denique eo usque creatum fovit, 984 ut abdicatum redimeret, eliminatum reciperet, mortuum passione Filii sui unigeniti resuscitaret. Est ergo hominis auctor Deus, et diligit opus suum operator bonus, nec derelinquit bonus Pater, quem etiam, sicut dives paterfamilias, censu propriae haereditatis redemit.
51.17
Caveamus ergo ne hominem istum, id est, νοῦν, mulier illa, id est, passio sensuum nostrorum delectatione et ipsa decepta atque illusa effeminet, et circumscriptum in leges suas et sententiam trahat. Fugiamus delectationem sicut serpentem: multas artes habet, et maxime in homine. Nam alia animantia cibi aviditate capiuntur? homo quanto plures sensus oculorum auriumque habet, tanto majora pericula. Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note