Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
52.1
EPISTOLA XLVI.
52.1
Ambrosius Sabino scribit maledicum Apollinaristam publice fuisse confutatum: sese cum eo, etsi servilem in Christum formam non admitteret, humaniter egisse: at illa verba, Deum scilicet Patrem Filii esse et Dominum creaturae, quae illi comprimis displicebant, cum verbis Davidicis convenire. Post quae eumdem Filium sine injuria divinitatis factum non modo servum, verum etiam maledictum, opprobrium atque peccatum multiplici Scripturae testimonio demonstrat.
52.2
AMBROSIUS SABINO.
52.1
Quem scripsisti maledici sermonis seminatorem, levissimus est, qui jam veneni sui mercedem recepit. Siquidem responsum est ei publice; et quod privatim severat, palam messuit. Ego autem vanum ante et invisorem tantum habebam: at ubi iste sermo ad aures pervenit meas, statim respondi quod eum virus infecerit Apollinaris, qui non potest audire quod Dominus noster Jesus pro nobis servitutem susceperit in istius corporis susceptione; cum Apostolus clamet quod formam servi acceperit. Hoc munimentum, haec sepes est fidei nostrae; qui hanc destruit, destruetur ipse, sicut scriptum est: Quia destruentem sepem mordebit serpens.
52.2
Equidem primo leniter mandavi ei: Qua ratione bonam rem malo animo facis? Ego enim beneficio annumero, si quis mea legens scripta, dicat mihi quo videatur moveri. Primum quia et in iis quae scio, falli possum. Multa aurem praetereunt, multa quibusdam aliter sonant: pulchrum est, si fieri potest, cavere omnia. Deinde quia non debeo moleste ferre, cum de apostolicis et ipsis Evangelicis Dominicisque verbis plerique multas quaestiones serant; 985 si etiam in meis scriptis reperiant, de quo disputandum putent: plerique enim studio indulgent suo, ut iste qui propterea orbem circuivit, ut quaereret quem reprehenderet, non quem sibi imitandum arbitraretur.
52.3
Hic igitur ut arroderet aliquid de meis scriptis, eam sibi amplam viam reperit, quoniam eo loci ubi dixit Dominus Jesus: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae; diximus ideo dictum, ut nos intelligamus patrem filii esse, et dominum creaturae. Quamquam in psalmo evidenter Dominum dixerit Patrem Filius: Viderunt me, et moverunt capita sua: adjuva me, Domine, Deus meus. Etenim secundum formam servi locutus, dominum vocavit, quem Patrem noverat, aequalis in Dei forma, servum secundum carnis substantiam se praedicans; servitus enim carnis, dominatus autem divinitatis est.
52.4
Advertis igitur primum pro tua admirabili prudentia ea quae in Evangelio dicuntur, ad Evangelii tempus referri, quo Dominus Jesus inter homines humana specie conversabatur; nunc enim secundum hominem jam non novimus Christum. Sit ita visus et cognitus veteribus, jam transierunt vetera, et omnia nova facta sunt. Omnia tamen ex Deo, qui nos sibi per Christum reconciliavit; eramus enim mortui, et ideo unus pro omnibus servus factus est. Quid dicam, servus? Peccatum, opprobrium, maledictum factus est. Dixit enim Apostolus: Quia pro nobis peccatum factus est, quia maledictum factus est Dominus Jesus. Dixit quia cum sibi subjecerit omnia, tunc et ipse subjectus erit. Dixit et Petrus: In nomine Jesu Nazareni surge, et ambula, in Actibus apostolorum. Dixit ibi quia glorificavit puerum suum Jesum, et nemo calumniatur de tempore. In Apocalypsi autem et agnus dictus est a Joanne; dictus est in psalmo vermis, et non homo. Haec omnia factus est, ut nostrae obtunderet mortis aculeum, nostram servitutem tolleret, maledicta, peccata, opprobria deleret.
52.5
Haec et alia, quae consulenti cuidam, et multo plura a te scripsisti relata, cum Scriptura divina habeat, quemadmodum quisquam dubitabit dicere quae pie scripta sunt, quoniam ad gloriam Christi spectant, non ad imminutionem? Nam cum de dono ejus, hoc est manna, dictum sit quia et qui minus collegit, non diminuit: et qui plurimum, non ampliavit; num potuit ipse vel minui vel augeri? Quid enim in eo imminutum est, quod nostram servitutem, nostras infirmitates susceperat? Erat humiliatus, erat in servi forma, sed idem in gloria Dei Patris. Erat vermis in cruce, sed idem dimittebat peccata etiam persecutorum suorum. Erat opprobrium, 986 sed idem majestas Domini, sicut scriptum est: Et videbitur majestas Domini, et videbit omnis caro salutare Dei. Quid amisit, cui nihil minus est? Non habebat quidem speciem neque decorem, sed habebat plenitudinem divinitatis. Infirmus aestimabatur, sed non destiterat esse Dei virtus. Videbatur, ut homo, sed fulgebat in terris majestas divina et Patris gloria.
52.6
Unde pulchre Apostolus ejusdem verbi repetitione usus est, dicens de Domino Jesu: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quid est in Dei forma, nisi in plenitudine divinitatis, in illa perfectionis divinae expressione? Ergo cum esset in plenitudine divinitatis, exinanivit se, et accepit plenitudinem naturae et perfectionis humanae: sicut Deo nihil deerat, ita nec hominis consummationi, ut esset perfectus in utraque forma. Unde et David dicit: Speciosus forma prae filiis hominum.
52.7
Concluditur Apollinarista, nec quo se vertat, habet, suis clauditur retibus. Ipse enim dixerat: Formam servi accepit, non servus lectus est. Iterum ergo interrogo, quid est in forma Dei? Respondet: In natura Dei. Sunt enim, ait Apostolus, qui non sunt natura dii. Quaero quid sit, formam servi accipiens? Sine dubio perfectionem naturae et conditionis, ut dixi, humanae, ut esset in hominum similitudine. Et pulchre non carnis, sed hominum dixit similitudinem; quia in carne eadem. Sed quia sine peccato erat solus, omnis autem homo in peccato, in specie hominis videbatur. Unde et propheta ait: Et homo est, et quis cognoscet eum? Homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum divinam operationem. Denique cum leprosum tangeret, homo videbatur: sed ultra hominem, cum emundaret. Et cum Lazarum fleret mortuum, quasi homo flebat: sed supra hominem erat, cum mortuum juberet vinctis pedibus exire. Homo videbatur, cum penderet in cruce: sed supra hominem, cum reseratis tumulis, mortuos resuscitaret.
52.8
Nec sibi blandiatur virus Apollinaris, quia ita legitur: Et specie inventus est ut homo; non enim negatus est homo Jesus, cum alibi ipse Paulus de eo dicat: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, sed confirmatus est. Id enim est usus et moris Scripturae sic significare, sicut et in Evangelio legimus: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Sicut ergo quasi unigenitus dicitur, et non abnuitur unigenitus Dei Filius; ita ut homo dicitur, et perfectio fuisse in eo hominis non negatur. 987
52.9
Cum esset igitur in forma servi, humiliatus usque ad mortem, erat tamen in Dei gloria. Quid ei igitur obfuit servitus? Servus autem factus legitur, quia legitur factus ex Virgine, et creatus in carne; omnis enim creatura servit, dicente Propheta: Quia universa serviunt tibi. Unde et Deus Pater ait: Inveni David servum meum, in oleo sancto unxi eum. Ipse vocabit me: Pater meus es tu, Deus salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum; et in alio psalmo: Custodi animam meam; quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum; et infra in eodem psalmo: Da potestatem puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae. Congessi enim Patris et Filii voces; ut ei non argumenta humana, sed divina responderent oracula.
52.10
Alibi inquit: In manus tuas commendo spiritum meum; et: Statuisti in loco spatioso pedes meos; et: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium. Et in eodem psalmo: Illustra faciem tuam super servum tuum. Per Esaiam quoque dicit ipse Filius Dei: Ex utero matris meae vocavit Dominus nomen meum, et posuit os meum ut gladium acutum, et sub tegumento manus suae protexit me. Posuit me sicut sagittam electam, et pharetra sua texit me; et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel. Dicitur enim Dei Filius et Israel, sicut alibi: Jacob puer meus, Israel dilectus meus. Solus enim vere Deum Patrem non solum vidit, sed etiam enarravit.
52.11
Et sequitur: In te glorificabor. Et ego dixi: In vacuum laboravi, et in nihilum dedi vires meas; ideo judicium meum ante Dominum, et dolor meus ante Deum meum. Et nunc sic dicit Dominus, qui finxit me servum ex utero sibi ad congregandum Jacob et Israel. Quis congregavit Dei populum, nisi Christus? Quis glorificatus est ante Dominum? Quis est Dei virtus? Cui dixit Pater: Magnum tibi est vocari te puerum meum? Et cui dicit: Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae? De quo etiam per os Ezechiel locutus est, dicens: Suscitabo super eos pastorem unum, et reget eos servus meus David, et erit eorum pastor: et ego Dominus ero illis in Deum, et David in medio eorum princeps. David utique rex jam defunctus erat, et ideo verus David, verus humilis, verus mansuetus, verus manu fortis Dei Filius, hoc annuntiatur nomine: qui etiam in Zachariae prophetae libro significatur, dicente Deo Patre: Ecce ego mittam servum meum, Oriens nomen est ei. Numquid quia habebat vestimenta sordida, ideo fulgorem divinitatis suae sol justitiae non habebat?
52.12
Et quid plura? An infirmius putamus servitium esse quam peccatum, quam maledictum, 988 quam opprobrium, quam infirmitates, quas pro nobis suscepit, ut a nobis averterentur? Factus est enim haec omnia; ut universa vacuaret. Sed haec ideo non recipiunt, quod servus, opprobrium, peccatum, maledictum factus sit; quia Verbum et carnem unius asserunt esse substantiae, et dicunt: Ergo quia nos redemit, servus dictus est, et peccatum debuit dici. Nec advertunt quod haec Christi gloria sit, quia servitutem suscepit in corpore suo, ut libertatem omnibus redderet: peccata nostra portavit, ut mundi peccatum tolleret.
52.13
Servus, peccatum, maledictum factus est, ut tu peccati servus esse desisteres, et te divinae sententiae maledicto absolveret. Ille ergo maledictum suscepit tuum: Maledictus enim omnis, qui pendet in ligno. Ille maledictum in cruce factus est, ut tu benedictus esses in Dei regno. Ille dehonestatus et depretiatus est, nec aliquid aestimatus. Ille dicebat: In vacuum laboravi; per quem meruit Paulus dicere: Non in vacuum laboravi; ut boni operis fructum, et Evangelicae praedicationis gloriam suis conferret servulis, per quam universi sarcina laboris absolverentur.
52.14
His igitur auditis, derelictus est in dimidio dierum suorum perdix, qui clamavit ut congregaret quae non peperit, et oppressus est voce Domini Jesu. Denique adornat fugam. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.