Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
53.1
EPISTOLA XLVII.
53.1
SABINO cur librum apertius perscriptum ipsi miserit, causam reddens, quamobrem scribere quam dictare malit, explicat. Hinc illum ad mutuum epistolarum usum invitat, quanta inde redeat utilitas, patefaciens.
53.2
AMBROSIUS SABINO.
53.1
Transmisi petitum codicem scriptum apertius atque enodatius, quam ea scriptura est, quam dudum direxi; ut legendi facilitate nullum judicio tuo afferatur impedimentum. Nam exemplaris liber non ad speciem, sed ad necessitatem scriptus est; non enim dictamus omnia, et maxime noctibus, quibus nolumus aliis graves esse ac molesti; tum quia ea quae dictantur, impetu quodam proruunt, et profluo cursu feruntur.
53.2
Nobis autem quibus curae est senilem sermonem familiari usu ad unguem distinguere, et lento quodam figere gradu, aptius videtur propriam manum nostro affigere stylo; ut non tam deflare aliquid videamur, quam abscondere: neque alterum scribentem erubescamus, sed ipsi nobis conscii sine ulle arbitro, non solum auribus, sed etiam oculis ea ponderemus, quae scribimus. Velocior est enim linqua quam 989 manus, dicente Scriptura: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.
53.3
Sed forte dicas, quia velocitatem ad scribentem retulit. Non te fallit tamen id significari, quod scribae velociter scribentis celeritas sola possit linguae propheticae excipere sermones. Apostolus quoque Paulus sua scribebat manu, sicut ipse ait: Mea manu scripsi vobis; ille propter honorificentiam, nos propter verecundiam.
53.4
Tamen dum adhuc habes de libris judicium, interludamus epistolis, quarum ejusmodi usus est, ut disjuncti locorum intervallis, affectu adhaereamus: in quibus inter absentes imago refulget praesentiae, et collocutio scripta separatos copulat: in quibus etiam cum amico miscemus animum, et mentem ei nostram infundimus.
53.5
Jam si, ut hortaris, aliquid et de veteribus scripturis redoleat in epistolis, non solum animi conglutinari videntur per verae doctrinae profectum, sed etiam plenioris colloquii species et forma exprimi, ut inter quaerendi et respondendi mutuas vices assumpta concertatio in unum conducere, et coram videatur amicos locare, qui tali se lacessunt et complectuntur munere.
53.6
Quid autem majorum nostrorum exempla proferam, qui epistolis suis fidem infuderunt populorum mentibus, atque ad integros et confertos scripserunt populos: et praesentes se esse, cum absentes scriberent, significarunt, dicente sancto Apostolo, quia absens erat corpore, sed praesens spiritu; non solum cum scriberet, sed etiam cum judicaret? Denique absens per epistolam condemnabat, et idem absolvebat per epistolam; epistola enim Pauli quaedam effigies erat ejus praesentiae, et forma operis.
53.7
Non enim ut aliorum epistolae, graves, inquit, et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis; talis et Apostoli: sed talis hujus epistola, ut talis esset forma praecepti, qualis esset operationis substantia: quia quales sumus, inquit, verbo per epistolam absentes, tales et praesentes sumus in opere. Imaginem praesentiae suae in epistolis expressit, fructum et testimonium in opere significavit. Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos et te diligimus.