Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
54.1
990 EPISTOLA XLVIII.
54.1
SABINUM, ut libros suos severo expendat examine, obsecrat, et quae commoda hinc oriantur, exponit; subjungens tamen duritiem verborum tolerandam esse, dum fidei professio integra sit, suas variis haeresibus fidei professiones opponit: ac demum se in posterum scribendis epistolis maxime operam daturum spondet.
54.2
AMBROSIUS SABINO.
54.1
Remisisti mihi libellos, quos tuo judicio probatiores habebo. Ideo misi alios non judicii favore delectatus, sed promissa a te, et petita a me veritate illectus: malo enim tuo corrigatur judicio, si quid movet, priusquam foras prodeat, unde jam revocandi nulla facultas sit; quam laudari a te, quod ab aliis reprehendatur. Itaque arbitrum te eorum quae postulas rogavi; neque enim legi a te mea, quae nonnumquam tribuo in vulgus, sed in tuae calculum venire sententiae desideravi. Non erit longi subsellii ista judicatio et mora, ut dictum est antiquitus. Facile est tibi de nostris judicare.
54.2
Ego certe huc invitatu tuo prodeundum putavi: tuum est liquido decernere, et scrutanter discutere, quae corrigas; ne tibi vitio vertant ea, quae nobis potuerunt obrepere. Nescio quo enim modo praeter imprudentiae calginem, quae me circumfundit, unumquemque fallunt sua scripta, et aurem praetereunt; atque ut filii etiam deformes delectant, sic etiam scriptorem indecores sermones sui palpant. Incautius plerumque aliquid promitur, aliquid accipitur malevolentius, aliquid exit ambiguum: tum quia alieno examinanda judicio, non pro nostra debemus magis, quam pro aliena opinione trutinare, et discutere omnes scrupulos malevolentiae.
54.3
Assume igitur benevolenti animo aurem versutiae, et pertracta omnia, sermones vellica; si in iis non forenses blanditiae, et suasoria verba, sed fidei sinceritas est, et confessionis sobrietas. Notam appone ad verbum dubii ponderis, et fallacis staterae; ne quid pro se esse adversarius interpretetur. Esto ut revincatur, si congredi coeperit: male se habet liber, qui sine assertore non defenditur. Ipse igitur pro se loquutur, qui procedit sine interprete: noster hic tamen non egredietur a nobis, nisi a te acceperit auctoritatem. Itaque cum eum fide tua prodire jusseris, committetur sibi.
54.4
Tamen quoniam non in sermone est regnum Dei, sed in virtute; verbum si offenderit, virtutem professionis interrogato. Professio autem fidei sententia est, quam adversum Sabellianos et Arianos ita a majoribus traditam tenemus, 991 ut Patrem Deum, et Filium ejus unigenitum, et Spiritum sanctum veneremur: hanc Trinitatem unius esse substantiae, majestatis, divinitatis: in hoc nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare nos, quemadmodum scriptum est: Filium itaque coaeternum Patri suscepisse carnem, natum de Spiritu sancto et Virgine Maria, aequalem Patri secundum divinitatem in Dei forma, id est, in omni plenitudine divinitatis, quae in illo habitat, ut dixit Apostolus, corporaliter; qui in persona hominis formam servi accepit, et se humiliavit usque ad mortem.
54.5
Ergo et adversus Photinum haec nobis sententia est: adversus Apollinarem autem legitima circumspectio; ut confiteamur sicut in Dei forma nihil ei defuit divinae naturae et plenitudinis, sic in illa forma hominis nihil ei defuisse, quo imperfectus homo judicaretur: qui ideo venit, ut totum hominem salvum faceret. Neque enim decebat, ut qui perfectum opus in aliis comsummaverat, hoc imperfectum in se esse pateretur; si enim aliquid ei defuit, non totum redemit: si non totum redemit, fefellit igitur, qui dixit ideo se venisse, ut totum hominem salvum faceret. Sed quia impossibile est mentiri Deo, non fefellit: ergo quia ita venit, ut totum redimeret, et salvum faceret, totum utique suscepit, quod erat humanae perfectionis.
54.6
Nostra sententia hujusmodi est, ut meministi. Si verba alicubi movent, non praejudicant fidei; etenim sermonem dubium mens non dubia obumbrat, et defendit a lapsu.
54.7
Haec tecum prolusimus, quae in libros nostrarum epistolarum referam, si placet, atque in numerum reponam; ut tuo commendentur nomine, et tuis ad nos, et nostris ad vos litteris augeatur mutuus amor per Dominum: ut ita legas, quod judices; et quod moverit, scribas ad me: amor enim verus constantia probatur. Placet jam quod senibus usu facilius est, quotidiano et familiari sermone epistolas texere; et si quid de Scripturis divinis obvium inciderit, attexere. Vale, frater, et dilige amantem tui; quia plurimum te diligo.

Intertext edge

Open linked passage

Note