Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
55.1
EPISTOLA XLIX.
55.1
Numquam minus se solum esse, quam cum solus sit amico scribens; solitudinis bona exemplis docet; maxime quod tunc liceat praesentem scripturis habere Deum, et ei mentem nostram patefacere.
55.2
AMBROSIUS SABINO.
55.1
Quoniam tibi quoque complacuit nostrarum usus epistolarum, in quibus quidam inter absentes praesentium sermo est, pergam frequentius te in meis scriptis et cum 992 solus sum, alloqui. Numquam enim minus solus sum, quam cum solus esse videor: nec minus otiosus, quam cum otiosus. Certe pro arbitrio accerso, quos volo, atque adjungo mihi, quos magis diligo, aut quos aptiores arbitror: nemo interpellat, nemo interpolat. Tunc ergo te magis teneo, et de Scripturis confero, et prolixiorem simul sermonem caedimus.
55.2
Sola erat Maria, et loquebatur cum angelo. Sola erat quando supervenit in eam Spiritus sanctus, et virtus Altissimi obumbravit eam. Sola erat, et operata est mundi salutem, et concepit redemptionem universorum. Solus erat Petrus, et totum per orbem consecrandarum gentium cognovit mysteria. Solus erat Adam, et non est praevaricatus; quia mens ejus adhaerebat Deo. Postquam vero ei mulier adjuncta est, non potuit inhaerere mandatis coelestibus; et ideo se abscondebat, quando Deus deambulabat in paradiso.
55.3
Et nunc deambulat in paradiso Deus, quando divinas Scripturas lego. Paradisus est Genesis liber, in quo virtutes pullulant patriarcharum: paradisus Deuteronomium, in quo germinant Legis praecepta; paradisus Evangelium, in quo arbor vitae bonos fructus facit; et aeternae spei mandata diffundit per universos populos.
55.4
Audiens itaque: Diligite inimicos; audiens: Dimitte omnia tua, et sequere me; audiens: Qui te percutit in maxilla, praebe ei et alteram; et haec non faciens, et vix diligens eum, qui me diligat, non dimittens quae habeo, injuriam acceptam ulcisci volens, et sublatum mihi extorquere; cum Scriptura dicat etiam aliud, id est, plus quam petitum aut ereptum est, concedendum, video me contra mandata Dei facere. Et aperiens oculos conscientiae, deambulare mihi Deum praesentem recognosco: cupio me abdere, cupio velare, sed nudus sum Deo, apud quem nuda et intecta sunt omnia. Erubescens itaque tegere pudenda facinorum desidero, quasi membra mei corporis: sed quia Deus omnia videt, quia foliis obumbratus, latebris tectus appareo, puto me abscondi; quia corpore amictus sum. Ipsa est tunica pellicea, cum qua Adam de paradiso ejectus est, nec a frigore tutus, nec tectus ab opprobrio, sed et injuriae et culpae patens.
55.5
Liquet igitur ex his, quia soli cum sumus, tunc nos offerimus Deo, tunc mentem ei nostram aperimus, tunc amictum fraudis exuimus. Solus erat Adam, quando in paradiso constitutus est, solus erat et quando ad imaginem Dei factus est: sed non erat solus, quando de paradiso ejectus est. Solus erat Dominus Jesus, quando mundum redemit; non enim legatus neque nuntius, sed ipse Dominus solus 993 salvum fecit populum suum: etsi numquam solus est ille, in quo Pater est semper. Unde et nos soli simus, ut Dominus nobiscum sit. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note