Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
56.1
EPISTOLA L.
56.1
Quod mentiri Deus non possit, non esse infirmitatis; Dei tamen esse aliquod infirmum, sed quod fortius sit hominibus, crucem nimirum. Quod Deus prophetiam Balaam infuderit mirum non esse; cum illud nec sacerdoti negaverit Christum persequenti; ut nempe sibi ex inimicis exprimeret testimonium. Quanta infidelitate atque avaritia prophetias suas corruperit Balaam: sed potissimum quae fuerit illius in persuadendo scelere perfidia. Unde efficitur Deum mutabilem non fuisse erga eum, ut pote cujus nequitiam perspexerat.
56.2
AMBROSIUS CHROMATIO.
56.1
Numquidnam mentitur Deus? Sed non mentitur, quia impossibile est mentiri Deum. Impossibile quoque istud numquidnam infirmitatis est? Non utique; nam quomodo omnia potest, si aliquid efficere non potest? Quid ergo ei impossibile? Non quod virtuti arduum, sed quod naturae ejus contrarium. Impossibile, inquit, est ei mentiri. Impossibile, istud non infirmitatis est, sed virtutis et majestatis; quia veritas non recipit mendacium, nec Dei virtus levitatis errorem. Ideoque sit Deus verax, omnis autem homo mendax.
56.2
Veritas itaque semper in eo est, fidelis manet, mutare se et negare non potest. Si enim verum se negat, mentitur: mentiri autem non virtutis, sed infirmitatis est. Nec mutare se potest, quia natura ejus non recipit infirmitatem. Hoc igitur impossibile ejus plenitudinis est, quae minuere se et augere non potest: non infirmitatis, quae in eo quod se auget, imbecilla est. Ex quo colligitur impossibile Dei potentissimum esse. Quid enim potentius, quam nescire quidquid infirmitatis est?
56.3
Est tamen et aliud infirmum Dei, quod fortius est hominibus; et stultum Dei, quod sapientius est hominibus: sed hoc crucis, illud divinitatis. Si ergo quod infirmum est ejus, potentia est: quod potentiae, quomodo infirmum est? Sit igitur nobis positum, quia non mentitur Deus.
56.4
Sed nec augurator augurii in Israel, secundum legem Dei. Quomodo ergo Balaam prohibitum se oraculo Dei dicit, ut vadat ad maledicendum populo Israel, et ivit, et occurrit ei angelus Domini, qui eum prohibuerat pergere, ita ut obsisteret asinae ejus, quae vehebat eum; et nihilominus et ipse dixit ei ut iret, 994 sed hoc diceret, quod sibi infunderetur? Si augurator non est in Israel, unde isti oraculum Dei, quod futura manifestavit, qui augur erat? Si oraculum Dei loquebatur, unde meritum divinae aspirationis assumpserat?
56.5
Sed non mireris infusum auguri a Domino, quod loqueretur; quando infusum legis in Evangelio etiam principi Synagogae uni ex persequentibus Christum, quia oportet unum hominem mori pro populo. In quo non prophetiae meritum, sed assertio veritatis est; ut adversariorum testimonio manifestaretur, quo perfidia non credentium vocibus suorum augurum redargueretur. Ideo Abraham ille Chaldaeus adscitur ad fidem, ut Chaldaeorum superstitio conticesceret. Non igitur confitentis meritum, sed vocantis oraculum est, revelantis Dei gratia.
56.6
Quid igitur Balaam contraxit offensionis, nisi quia aliud loquebatur, aliud machinabatur? Deus enim vas mundum requirit, non immunditia inquinatum et sordibus. Tentabatur igitur Balaam, non probabatur; erat enim plenus fallaciae ac doli. Denique cum primo consuluisset utrum ad illum vanitatis populum deberet pergere, et prohibitus esset, excusavit: postea missis legatis honoratioribus, promissis uberioribus, muneribus cumulatioribus illectus, qui renuntiare debuerat, iterum consulendum putavit: quasi Deus aut pretio aut muneribus inflecteretur.
56.7
Responsum est quasi avaro, non quasi ei, qui verum quaereret; ut illuderetur potius, quam informaretur. Coepit ire, occurrit ei angelus in augusto, demonstravit se asinae, non demonstravit auguri. Illi se revelavit, istum obtrivit; tamen ut aliquando et ipse cognosceret, aperuit oculos ejus: vidit, et adhuc tamen non credidit evidenti oraculo; et qui vel oculis credere debuisset, involuta et ambigua respondit.
56.8
Tunc indignatus Dominus per Angelum dixit: Vade; sed quaecumque tibi inspiravero, haec dices, id est, non quae vis, sed quae cogeris loqui. Quasi organum inane sonum meis praebebis sermonibus. Ego sum, qui loquar, non tu qui ea quae audieris, resultabis, et quae non intelliges. Nihil proficies eundo; quia sine mercede remeabis pecuniae, et sine profectu gratiae. Denique ea prima vox ejus est: Quid maledicam, cui non maledicit Dominus? ut ostenderet non in sua voluntate esse benedictionem Hebraei populi, sed in Dei gratia. 995
56.9
A summis, inquit, montibus conspiciam eum; quoniam non oculis comprehendere possum hunc populum, qui habitabit solus, fines suos non locorum possessione disterminans, sed virtutis incolatu, et morum singularium proprietate in aeterna diffundens saecula. Quis enim annumerabitur ei de nationibus aliis, qui finitimorum populorum excedit consortia justitiae sublimitate? Quis constitutionem generationis ejus colliget? Corpora quidem eorum humanis seminibus concreta et figurata advertimus, sed de superioribus, et mirabilibus seminariis animae eorum pullularunt.
56.10
Moriatur anima mea in animis eorum, moriatur hanc corporalem vitam, ut in animis justorum illius aeternae vitae adipiscatur gratiam. In quo jam tunc sacramenti hujus coelestis, et sacri baptismatis revelata est magnificentia, per cujus operationem moriuntur homines culpae veteri, et iniquorum operibus; ut novitate vitae in consortia justorum transfigurati, in eorum mores resurgant. Et quid mirum de hominibus, cum moriantur peccato, ut Deo vivant?
56.11
Haec audiens Balac, indignatus est dicens: Ad maledicendum te adduxi, et tu benedicis. Respondit ille: Calumniam patior de eo, quod nescio; ego enim nihil meum loquor, sed quasi cymhalum tinniens sonum reddo. Iterum alio atque alio transductus, cum vellet maledicere, benedicebat: Non est labor in Jacob, neque dolor. Dominus illum protegit. Et infra jubet parari aras septem et sacrificia. Utique debuit discedere, sed per infirmitatem mentis, et mutabilitatem sententiae putabat quod avertere posset Dei voluntatem: ipse autem per excessum mentis aliud cupiebat, et aliud loquebatur.
56.12
Quam speciosa, inquit, habitacula tua, o Hebraeorum militia! Tabernacula tua sicut nemora obumbrantia, sicut paradisus super fluvium, et sicut cedrus secus aquas. Exiet homo ex Jacob et obtinebit multas gentes, et attolletur regnum ejus in altum: in terris quoque extendet principatum suum in Aegyptum. Qui benedicent eum, benedicentur: et qui maledixerint ei, maledicti erunt. Quem igitur nisi Christi populum significat? Eum benedicit Deus, in cujus medullas Verbum Dei descendit usque ad divisionem animae, artuum quoque et medullarum: in quo habuisset Balaam gratiam Domini, si id ex sententia et affectus sui proposito fecisset. Sed quia revincitur mala mens consiliis suis, et occulta animi produntur exitu; ideo sequentibus insidiis animus ejus aperitur.
56.13
Unde et dignam mercedem suae invenit malevolentiae. Nam cum adverteret quod non posset in excessu mentis positus maledicere, dat 996 consilium regi, dicens: Illa sint oracula horum quae Deus praecepit, accipe consilium adversus oracula Dei. Populus iste justus est, habet protectionem Dei: quia non divinationibus et auguriis sese dedit, sed soli aeterno Deo; ideo caeteris fide praestat. Interdum tamen et fideles mentes corporis labuntur illecebra, et formae lenocinio. Sunt tibi mulieres plurimae, et pleraeque non indecores pulchritudine: virilis autem sexus nullo magis lubricus, quam muliebri decore cito capitur; et maxime si ardor mentium alloquiis inflammetur frequentibus, et quasi facibus inardescat; si spem potiundi hauriat, affectum differat. Jaciant igitur mulieres tuae vocibus suis hamos, nec difficiles primos congressus suos praebeant, sed et visu faciles, et dictu affabiles circumerrent, et toto se circumfundant exercitui; atque hos arte tractent viros, ut concubitu non indulgeant, nisi amoris mutui fidem consortio sacrilegii comprobaverint. Sic enim poterunt coelesti protectione destitui, si ipsi a Domino Deo suo sacrilegiis deviaverint.
56.14
Non igitur justus Balaam, ut pote consiliarius fornicationis et sacrilegii, sicut evidenter etiam in Apocalypsi scriptum est Johannis evangelistae, dicente Domino Jesu ad Angelum Ecclesiae Pergami: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, manducare immolata, et fornicari; ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Quo apparet inde Manichaeorum sacrilegia Manasse, qui miscent atque adjungunt sacrilegium turpitudini.
56.15
Ergo nec Deus injustus nec mutabilis ejus sententia: deprehendit enim mentem ejus et occulta cordis; et ideo tentavit eum quasi divinum, non elegit quasi prophetam. Et utique vel tantorum oraculorum gratia et revelationum sublimitate converti debuit: sed animus nequitiae plenus verba prompsit, non fidem detulit, consiliis infirmare cupiens, quod annuntiarat futurum. Et quia oracula fraudare non poterat, consilia fraudulenta subministrabat, quibus levis populus Judaeorum tentati quidem sunt, sed non expugnati; unius enim viri sacerdotis justitia solutum est omne facinorosi hominis consilium, multoque mirabilius per unum hominem potuisse liberari exercitum patrum, quam potuisse decipi.
56.16
Hoc munusculum sanctae menti tuae transmisi; quia vis me aliquid de veterum scriptorum interpretationibus paginare. Ego autem assumpsi epistolas familiari sermone attexere, redolentes aliquid de patrum moribus; quarum gustum si probaveris, post haec hujusmodi mittere non verecundabor. Malo enim senilibus verbis de supernis rebus hallucinari tecum; 997 quod Graece dicunt ἀδολεσχῆσαι: Ἐξῆλθεν ἄρ' Ἰσαὰκ εἰς τὸ πεδίον ἀδολεσχῆσαι, veniente Rebecca futurae Ecclesiae animo videns mysteria: malo, inquam, hallucinari tecum verbis senilibus, ne videar artem deseruisse, quam concitatioribus deflare aliquid jam nec studiis nostris aptum nec viribus. Vale, et nos dilige; quia ego te diligo.