Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
58.1
EPISTOLA LII.
58.1
TATIANO causam cur in judicio cum nepte subeundo timeat, sublatam gratulatus, ei ut facilem se ad componendum praebeat, suadet.
58.2
AMBROSIUS TITIANO.
58.1
Venit tibi innocens victoria, ut sine voti amaritudine potiaris victoriae securitate; Rufinus enim ex magistro officiorum factus est in consulatu praefectus praetorio: ac per hoc plus posse coepit, sed tibi jam nihil obesse; est enim aliarum praefectus partium. Quam gaudeo vel illi, ut amico; quia honore auctus, invidia levatus est: vel tibi, ut filio; quia liberatus es ab eo, quem tibi graviorem judicem arbitrabare; ut si de negotio definiveris cum tua nepte, pietatis tuae sit, non formidinis.
58.2
Ideoque promptior esto decisioni, cujus et spes potior, et fructus est. Spes, quia pater neptis tuae, qui de illius sententia sibi plurimum blandiebatur, jam quod de eo speret, non habet; ille enim alia curat, praeterita negligit, vel cum illo, quod tunc gerebat, deposuit officio: iste negotii sui meritum, non sententiae patronum considerat. Et fructus jucundior est, ut tibi referatur decisionis gratia, qui potueris jam spernere, et non spreveris, pietatem spectans necessitudinis, non stimulum offensionis. Vale, et nos dilige, ut filius; quia nos te, ut parentes, diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note