Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
5.1
EPISTOLA IV.
5.1
Sermone FELICIS recreatum se esse; maxime vero quod venturum ad basilicae consecrationem eum speraret, postquam celebrassent initi abs se episcopatus diem. Suas ad hoc preces ei promittit, mutuasque ab eodem reposcit, dum ingredietur sancta sanctorum. Tum quae illic contineantur, mystice decursis, FELICIS administrationem praedicat, polliceturque adjutores ei non defuturos.
5.2
AMBROSIUS FELICI salutem.
5.1
Etsi habitu corporis minus valebam, tamen ubi sermonem unanimi mihi pectoris tui legi, non mediocrem sumpsi ad convalescendum gratiam, quasi quodam tui alloquii puleio refotus; simul quia celebrem utrique nostrum annuntiasti diem adfore, quo suscepisti gubernacula summi sacerdotii, de quo ante momentum cum fratre nostro Bassiano loquebar. Ortus enim sermo de basilicae, quam condidit Apostolorum nomine, dedicatione, dedit huic sermoni viam; siquidem significabat quod sedulo tuae quaereret sanctitatis praesentiam.
5.2
Tum ego nostris fabulis intexui diem natalis tui, qui foret in exordio ipso kalendarum Novembrium: eumque, si non fallerer, appropinquasse, et crastina celebrandum die; unde posthac non excusaturum. Promisi ergo de te, quoniam et tibi id de me licet: promisi illi, exegi mihi; praesumptum enim habeo quod affuturus sis, quia debes adesse. Non ergo te magis meum promissum tenebit, quam tuum institutum, qui id in animum indueris, ut quod oportet facias. Advertis itaque quia non tam promissi audax, quam tui conscius fratri spopondi. Veni igitur, ne duos sacerdotes redarguas: te, qui non adfueris; et me, qui tam facile promiserim.
5.3
Natalem autem tuum prosequemur nostris orationibus, et tu nostri in tuis votis non obliviscaris. Te noster spiritus comitabitur: tu quoque cum ingredieris secundum tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum: facito nostro more, ut nos quoque tecum inducas. Cum spiritu adoles aureum illud thymiamaterium, nos ne intermiseris; ipsum est enim quod in secundo tabernaculo est, de quo plena sapientiae oratio tua sicut incensum dirigitur ad coelestia.
5.4
Ibi arca Testamenti undique auro tecta, 764 id est, doctrina Christi, doctrina sapientiae Dei. Ibi dolium aureum habens manna; receptaculum scilicet spiritalis alimoniae, et divinae promptuarium cognitionis. Ibi virga Aaron insigne sacerdotalis gratiae. Aruerat ante, sed in Christo refloruit. Ibi Cherubim super tabulas Testamenti, lectionis cognitio sacrae. Ibi propitiatorium, supra quod in excelsis Deus Verbum est, imago invisibilis Dei, quod tibi dicit: Loquar tecum desuper propitiatorium de medio duorum Cherubim; sic enim loquitur nobiscum, ut nos ejus sermonem intelligamus: vel quia non mundana, sed intelligibilia loquitur, sicut ait: Aperiam in parabolis os meum. Ubi enim Christus, ibi omnia, ibi doctrina ejus, ibi peccatorum remissio, ibi gratia, ibi separatio mortuorum ac viventium.
5.5
Et Aaron quidem semel stetit in medio eorum, objiciens se, ne mors transiret ad viventium agmina a funeribus mortuorum. Hic autem quasi Verbum semper stat in singulis, quem nos non videmus, intra nos separans rationabiles virtutes a cadaveribus passionum lethalium, et pestilentium cogitationum. Hic stat, quasi qui in hunc mundum venerit, ut aculeum mortis hebetaret, devoratorium ejus obstrueret, viventibus aeternitatem gratiae daret, defunctis resurrectionem concederet.
5.6
Huic tu militas bonam militiam, hujus depositum custodis, hujus pecuniam feneras, secundum quod scriptum est: Fenerabis gentibus. Bonum fenus spiritalis gratiae, quod veniens Dominus cum usuris exiget; et cum te bene dispensasse invenerit, dabit tibi plura pro paucioribus: eritque mihi fructus dulcissimus, quod meum in te judicium comprobabitur. Ordinatio non reprehendetur, quam accepisti per impositionem manuum mearum, et benedictionem in nomine Domini Jesu. Fac ergo bonum opus, ut in illo die mercedem invenias, et ego in te, et tu in me requiescamus.
5.7
Multa messis Christi, sed pauci operarii; et difficile reperiuntur, qui adjuvent. Verum hoc vetus: sed potens est Dominus, qui mittat operarios in messem suam. Certe in illo ordine Comensium jam plerique coeperunt credere magisterio tuo, et doctrina tua verbum Dei receperunt: sed qui dedit credentes, et adjutores dabit; quo et tibi excusandi auferatur necessitas, quod serius nos inviseris: et mihi 765 crebrior tuae praesentiae refundatur gratia. Vale, et nos dilige, ut facis.

Intertext edge

Open linked passage

Note