Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
60.1
EPISTOLA LIV.
60.1
Remissam apparitori offensam, nec non Faustini tussim recrudescentem Eusebio nuntiat.
60.2
AMBROSIUS EUSEBIO.
60.1
Apparitor praefecturae, qui propter operas Portuenses offensam contraxerat, jam in portu navigat. Opportune autem advenit; nam simul ut accepi litteras tuas, vidi praefectum, rogavi pro eo: ignovit illico, jussit retrahi epistolam, quam de facultatibus ejus publicandis dictaverat. Quod si tardius venisset, nemo magis probasset inexplicabile illud opus esse portus reformandi, quam iste, qui 1004 illic naufragium fecerat, nisi te habuisset gubernatorem; ut aliter non posset inde nisi nudus exire.
60.2
Faustinus parvulus tussi laborat, ad sanctam sororem curatum venit, et venit sponte; expertus enim est melius sibi ventrem curari. Denique et me medicum putat, exspectat prandium. Itaque hic bis ad diem curatur, et coeperat pulchre valere: sed dum eum nimio amore abstinere gestiunt, tussire de ventre plus coepit; et laborabit adhuc, nisi ad medicamenta sua revertatur. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note