Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
61.1
EPISTOLA LV.
61.1
EUSEBII sobolem partim apud se remansisse, partim ad illum profectam esse commemorans, duos Faustinos accommodatis familiae Noachi benedictionibus exornat; et salutanti Valentiniano Chanaan et Nembrot personas aptat.
61.2
AMBROSIUS EUSEBIO.
61.1
Faustinus uterque tibi redditus est, nobis utrumque Ambrosium pignus resedit. Ipse habes quod primum in patre, et quod jucundissimum est in filio minore; quia et virtutis apicem tenes, et humilitatis exhibes gratiam: nos quod medium inter patrem et juniorem filium. Tecum summa totius domus, et perpetuati vocabuli jugis successio: apud nos parca mediocritas, quae et de summo pendeat, et in posteriore subsistat. Tecum igitur requies utriusque nostrum, quae cum invicem nobis refunditur, omnem animi abstergit sollicitudinem. Tecum is qui et moribus et operibus suis et sobole tali invenit gratiam apud Dominum nostrum. Tecum is qui inter mundi hujus procellas spiritalem nutrivit columbam, quae ei fructus afferat pacis, uncta olivo integritatis. Tecum is qui aedificavit aram Deo, quem benedixit Deus et filios ejus, dicens: Crescite, et multiplicamini; cum quo testamentum pacis statuit suae; ut sit ei et filiis ejus in progeniem aeternam.
61.2
Habes igitur haeredem divinae benedictionis, consortem gratiae, participem justitiae. Sed vide, quaeso, ne iste noster Noe agricola, bonus plantator feracis vineae, cum fuerit amoris 1005 et gratiae tuae inebriatus poculo, tamquam crapulatus a vino, diutius quieti indulgeat: ac si forte indormierit, excitet eum Sem nostri desiderium.
61.3
Est et ibi Japhet junior ex fratribus, qui pietatis reverentia patrem induat, quem pater et dormiens videat, nec umquam de pectore dimittat suo, quin semper oculis et complexu teneat, atque evigilans intelligat, quae ei fecerit filius suus junior. Qui latitudo Latine dicitur, eo quod in labiis ejus diffusa gratia sit, et in moribus; propter quod benedixit eum Dominus, quia ipse tamquam Bononiam retrorsum rediens patrem texit pio charitatis velamine, et detulit pietati honorem, de quo et pater ait: Laetificet Deus Japhet in domibus Sem. Unde et in enumeratione generationum praefertur seniori fratri, in benedictione substituitur: praefertur propter honorem nominis, substituitur propter praerogativam senioris aetatis, et honorificentiam naturae debitam.
61.4
Sem autem dicitur latine nomen. Et bene hic noster Ambrosius bonum nomen, in cujus domibus dilatetur Japhet; quia potius est nomen bonum super multas divitiarum copias. Sit ergo et iste benedictus, et gratia ejus super aurum et argentum, sit in portione ejus semen Abrahae, sit benedictio omnis in posteritate et omni familia justi viri. Sed maledictus nemo, benedicti omnes; benedictus enim Sarae fructus.
61.5
Salutant te Ambrosii, salutat Parthenius dulcissimus, salutat Valentinianus paratus ad humilitatem; quod Hebraice Chanaan dicitur, quasi puer fratris sui, cui et nomine suo cessit. Et ideo tamquam Nembroth gemini gigas nominis, venator egregius super terram, de quo dictum est: Tamquam Nembroth gigas venator ante Dominum. Namque ingenio subrusticus, viribus validus, quos ingenio aequare non potest, viribus superat; ut Comacinas rupes gestare secum, et faciem, tauro propior, vultu videatur exprimere, posthabitum se indignatus, et paterno exutum vocabulo, metropolitanum virum Bononiensi subditum; quia infantiae nescit blanditias, et de nutricis gremio se illaesus excussit. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.