Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
62.1
1006 EPISTOLA LVI.
62.1
Dolet AMBROSIUS contentionibus Evagrii ac Flaviani Capuanum concilium finem afferre non potuisse. Flavianum, quod imperatori preces obtulerit, incusat: sed ita tamen ut hoc ipsius juri nolit officere. Postremo Theophilum quomodo judicium hoc a Capuana synodo illi commissum exerceat, monet; ut ea de re imprimis ad Romanum pontificem referat suadens.
62.2
AMBROSIUS THEOPHILO.
62.1
Non habet quod urgeat Evagrius, et habet quod metuat Flavianus, ideoque refugit examen. Dent fratres veniam dolori justo; quia propter ipsos universus orbis concutitur, et illi tamen nostro non compatiuntur dolori. Perstringi saltem se aequanimiter ferant ab iis, quos vident sua per tantorum curricula temporum vexari intentione. Inter hos etenim duos nihil, quod ad Christi pacem pertineat, eligentes gravis toto orbe stabat discordia.
62.2
Cui bonae pacis naufragio sancta synodus Capuensis tandem obtulerat portum tranquillitatis; ut omnibus per totum Orientem daretur communio catholicam confitentibus fidem, et duobus istis tuae sanctitatis examen impertiretur, fratribus et consacerdotibus nostris Aegyptiis pariter considentibus; quia hoc verum judicium futurum arbitrati sumus, quod neutri parti sociata communione, aliquo favore propenderet.
62.3
Cum ex his igitur aequissimis synodi constitutis speraremus jam remedium datum, finemque allatum discordiae, scribit sanctitas tua iterum fratrem nostrum Flavianum ad precum auxilia, et imperialium rescriptorum suffragia remeavisse. Frustra ergo tantorum sacerdotum fusus labor, iterum ad hujus saeculi judicia revertendum, iterum ad rescripta, iterum vexabuntur sacerdotes senes, transfretabunt maria, iterum invalidi corpore patriam peregrino mutabunt solo, iterum sacrosancta altaria deserentur, ut in longinqua proficiscamur, iterum pauperum turbae episcoporum, quibus ante onerosa paupertas non erat, externae opis egentes, compellentur inopiam gemere, aut certe victum inopum itineris usurpare. 1007
62.4
Interea solus exlex Flavianus, ut illi videtur, non venit, quando omnes convenimus. Fenerator et debitor invicem sibi occurrunt, isti sibi non possunt occurrere: solus exsors Flavianus, ut ipse vult, sacerdotalis consortii, qui nec imperialibus decretis, nec sacerdotum conventui praesentiam faciat sui.
62.5
Nec tamen etiam hoc moti dolore, fratri Evagrio donamus speciem bonae causae, qui eo defensabilior sibi videtur, quod eum refugit Flavianus, aut quod habere se alterum arbitratur aequalem, uterque alienae magis ordinationis vitiis, quam suis fretus. Quos tamen nos in meliorem vocamus viam; ut malimus eos suis potius bonis, quam alieno vitio defendi.
62.6
Qua de re quoniam propriis texuisti litteris posse typum reperiri aliquem, quo possit auferri fratrum discordia, cum sancta Synodus cognitionis jus unanimitati tuae, caeterisque ex Aegypto consacerdotibus nostris commiserit: iterum oportet fratrem nostrum Flavianum convenias; ut si in eo perseveraverit, quo veniendum non putet, salvis concilii Nicaeni, sed etiam synodi Capuensis statutis, illibata pace universorum ita consulas, ut non videamur destruere quod aedificatum est: Si enim quod aedificavi, destruo, praevaricatorem me ipse constituo; ac si quae destruxi, iterum aedificem. Servetur ergo impertitae pacis gratia inter universos, et nihilominus declinatio partis alterius frustrandi effectum habere non possit.
62.7
Sane referendum arbitramur ad sanctum fratrem nostrum Romanae sacerdotem Ecclesiae; quoniam praesumimus ea te judicaturum, quae etiam illi displicere nequeant. Ita enim utile erit consultum sententiae, ita pacis et quietis securitas; si id vestro statuatur consilio, quod communioni nostrae dissensionem non afferat; 1008 ut nos quoque, accepta vestrorum serie statutorum, cum id gestum esse cognoverimus, quod Ecclesia Romana haud dubie comprobaverit, laeti fructum hujusmodi examinis adipiscamur.