Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
63.1
EPISTOLA DE CAUSA BONOSI EX CAPUANAE SYNODI DECRETO JUDICANDA.
63.1
Sciscitantibus quid in BONOSI causa esset statuendum respondet auctor suum jam non esse de illa judicium, sed eorum ipsorum, ut pote quibus illud a Capuano consessu demandatum sit. Addit tamen Bonosum merito reprehensum de Mariae filiis eique unicum fuisse paucis astruit.
63.1
« De Bonoso direxistis episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia nostram sententiam sciscitari voluistis. Sed cum hujusmodi fuerit concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque ejus accusatoribus judices tribuerentur; et praecipue Macedones, qui cum episcopo Thessalonicensi, de ejus factis vel scriptis cognoscerent, advertimus quod nobis judicandi forma competere non posset. Nam si integra esset hodie Synodus, recte de iis, quae comprehendit vestrorum scriptorum series, decerneremus. Vestrum est igitur, qui hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus, nec refugiendi vel elabendi, vel accusatoribus, vel accusato copiam dare; vicem enim Synodi recepistis, quos ad examinandum Synodus elegit.
63.2
« Denique cum Bonosus episcopus post judicium vestrum misisset ad fratrem nostrum Ambrosium, qui ejus sententiam consuleret, interdictam sibi Ecclesiam irrumpere atque ingredi; responsum est ei, quod nihil temerandum foret, sed omnia modeste, patienter, ordine gerenda, neque contra sententiam vestram tentandum aliquid; ut quod videretur vobis justitiae convenire, statueretis, quibus hanc Synodus dederat auctoritatem. Ideo primum est, ut ii 1009 judicent quibus judicandi facultas est data; vos enim totius, ut scripsimus, Synodi vice decernitis; nos quasi ex Synodi auctoritate judicare non convenit.
63.3
« Sane non possumus negare de Mariae filiis jure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. Neque enim elegisset Dominus Jesus nasci per virginem, si eam judicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam regis aeterni, concubitus humani seminis coinquinaret. Qui enim hoc astruit, nihil aliud nisi perfidiam Judaeorum astruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex Virgine. Jam si hanc accipiant a Sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, majore studio veritatem fidei expugnare contendent.
63.4
« Et ubi est illud, quod scriptum est, dicente Domino ad matrem de Joanne Evangelista: Mulier, ecce filius tuus; et rursus ad Joannem de Maria: Ecce mater tua? Quid sibi istud vult, quod cum in cruce Dominus positus peccatum mundi tolleret, pronuntiavit etiam de integritate materna? Aut quid aliud dicitur, nisi ut claudat sua ora perfidia, et obmutescat; ne matrem Domini aliquo audeat temerare convicio? Testis est ergo idem arbiter, idem materni pudoris assertor, quod desponsata fuerit viro tantummodo Joseph; nulla tamen conjugalis coitus consuetudine thori jura cognoverit: neque enim eam suscepturam ex Joseph filios a viri consortio separare voluisset.
63.5
« Sed si hoc parum est, addidit testimonium Evangelista, dicens quod suscepit eam Discipulus in sua. Numquid ergo divortium fecit? Numquid a viro abduxit atque abstulit? Ergo qui hoc legit in Evangelio, quomodo quasi naufragus titubat et fluctuat?
63.6
« Hoc ergo testamentum filii est de matris integritate, haec Mariae locuples integri pudoris haereditas, hic totius finis consummationis. Denique hoc dixit, et emisit spiritum, consummans omne mysterium bono fine pietatis.
63.7
« Legimus etiam et omnia percurrimus, vel de eo quod fratri nostro et coepiscopo Basso in consortium regendae Ecclesiae datus est Senecio, vel de caeteris, unde vestrae normam exspectamus sententiae.»

Intertext edge

Open linked passage

Note