Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
65.1
1013 EPISTOLA LVIII.
65.1
PAULINI et THERASIAE post distributas egenis suas facultates secessum narrat, nec non futuras ob eam causam paganorum criminationes, quorum superstitionem ac caecitatem luget. Tum nihil pro religione turpe ducendum exemplis probans, saltationem Davidis, Eliaeque nuditatem mystice explicat, et defendit.
65.2
AMBROSIUS SABINO episcopo.
65.1
Paulinum splendore generis in partibus Aquitaniae nulli secundum, venditis facultatibus tam suis, quam etiam conjugalibus, in hos sese induisse cultus ad fidem comperi; ut ea in pauperes conferat, quae redegit in pecuniam: et ipse pauper ex divite factus, tamquam deoneratus gravi sarcina, domui, patriae, cognationi quoque valedicat, quo impensius Deo serviat. Elegisse autem secretum affirmatur Nolanae urbis, ubi tumultum fugitans aevum exigat.
65.2
Matrona quoque virtuti et studio ejus proxime accedit, neque a proposito viri discrepat. Denique transcriptis in aliorum jura suis praediis, virum sequitur, et exiguo illic conjugis contenta cespite solabitur se religionis et charitatis divitiis. Soboles eis nulla, et ideo meritorum posteritas desiderata.
65.3
Haec ubi audierint proceres viri, quae loquentur? Ex illa familia, illa prosapia, illa indole, tanta praeditum eloquentia migrasse a senatu, interceptam familiae nobilis successionem: ferri hoc non posse. Et cum ipsi capita et supercilia sua radant, si quando Isidis suscipiunt sacra; si forte christianus vir attentior sacrosanctae religioni, vestem mutaverit, indignum facinus appellant.
65.4
Equidem doleo tantam esse in mendacio observantiam, in veritate negligentiam; ut confundantur plerique attentiores ad sacrosanctam religionem videri, non considerantes vocem dicentis: Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundar et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis. Sed non confusus est Moyses, qui cum esset ascitus in domum regiam, thesauris Aegypti opprobrium Christi praeferendum putavit. Non confusus est David, qui ante Arcam testimonii coram omni populo saltavit. Non confusus est Esaias, qui nudus et discalceatus ibat per populos, oracula clamans coelestia.
65.5
Quid utique tam deforme visibili spectaculo, 1014 quam histrionicos sinuare gestus, et femineo usu mollire membra? Deliciarum comes et luxuriae ludibrium est lasciva saltatio. Quid illud quod ipse cecinit dicens: Omnes gentes, plaudite manibus? Nempe si corporalia consideremus, tamquam muliebribus intermixtum choreis putamus eum concrepare manibus, et turpi sono plaudere. Nam et de Ezechiel dictum est: Plaude manu, et percute pede.
65.6
Sed haec quae corporeo aspectu fiunt turpia, sacrosanctae religionis contemplatione reverenda sunt; ut qui ista reprehendunt, ipsi in laqueos reprehensionis animas suas inducant. Denique reprehendit Michol saltantem David, et ait ad eum: Quid honorificatus est hodie rex Israel; quia denudatus est hodie ante oculos puellarum suarum? Et respondit ei David: Coram Domino ludam, qui elegit me pro patre tuo, et pro universa domo ejus; ut constitueret me regem super populum suum Israel. Et ludam coram Domino, et denudabor adhuc sic, et ero nugax ante oculos tuos, et cum puellis, quibus dixisti me denudatum, honorificabor.
65.7
Non erubuit igitur David femineas opiniones, nec opprobria apud mulieres subire pro religionis obsequio verecundatus est. Ludebat enim Domino puer suus; et ideo amplius placuit, quia ita se humiliavit Deo, ut regale posthaberet fastigium, et ultimum exhiberet Deo quasi servulus ministerium. Denique illa quae saltationem hujusmodi reprehendit, sterilitatis damnata, non dedit sobolem regiam, ne superbos crearet: et quod verum est, nullam est adepta posteritatis suae meritorumque successionem.
65.8
Quod si quis adhuc dubitat, accipiat Evangelicum testimonium; dixit enim Dei Filius: Cantavimus vobis, et non saltastis. Derelicti sunt itaque Judaei, qui non saltaverunt, qui nescierunt manibus suis plaudere: adscitae sunt gentes, quae spiritalem Deo plausum dederunt. Stultus enim complexus est manus suas, et devoravit viscera sua, id est, corporalibus se implicavit negotiis, et devoravit viscera sua, sicut mors praevalens; et ideo non inveniet vitam aeternam: sapiens autem attollens opera sua, ut lucerent coram Patre suo, qui in coelis est; non absumpsit, sed elevavit viscera sua usque ad resurrectionis gratiam. Haec gloriosa sapientis saltatio, quam saltavit David; et ideo usque ad 1015 sedem Christi sublimitate spiritalis saltationis ascendit, ut videret atque audiret dicentem Dominum Domino suo: Sede a dextris meis.
65.9
Ergo si non absurde cecidisse nobis hanc de saltatione interpretationem judicas, non supersedeas adhuc lectionis labore; ut etiam de Esaia mecum recenseas, quod bene tibi cognitum est illum non ludibriose, sed gloriosissime denudatum esse in conspectu populorum occursantium, utpote qui oracula Domini ore proprio resultabat.
65.10
Sed forte aliquis dicat: Non igitur erat turpe, ut vir nudus per omnia iret per populos; cum ei et virilis sexus et muliebris occurreret? Non ipsa species offendebat oculos omnium, et maxime mulierum? Nonne ipsi nos inspicere nudos plerumque reveremur? Denique idcirco indumentis operiuntur genitalia hominum, ne deformi visu obtutum, aciemque perstringant oculorum intuentium.
65.11
Acquiesco et ego: sed considera quae figura sit facti hujus, quidve praetendat species hujusmodi; eo quod ita nudi ambulabunt pueri Judaeorum et virgines in captivitatem deducti: Sicut puer, inquit, meus Esaias, vadit nudus et excalciatus. Potuit quidem hoc et sermone exprimere, sed exemplo acerbare maluit; ut species ipsa plus incuteret horroris, et quod in prophetae corpore aversabantur, in se pertimescerent. In quo igitur horror gravior turpitudinis, in corpore prophetae, an in perfidorum peccato, quod tantam meritis suis aerumnam incidit captivitatis?
65.12
Quid si in prophetico corpore nihil opprobrii? Ille enim corporalibus non intendebat, sed spiritalibus. Namque in excessu mentis non dicit: Audiam quid loquar; sed, quid loquatur in me Deus. Neque attendit utrum nudus, an vestitus sit. Denique Adam ante peccatum nudus erat, sed nudum se nesciebat, quia erat indutus virtutibus: posteaquam vero peccatum commisit, nudum se esse vidit, et texit. Noe nudatus erat, sed non erubescebat, quia erat plenus jucunditatis, et spiritalis laetitiae. Denique qui eum risit ut nudum, ipse mansit perpetuae obnoxius opprobrio turpitudinis. At vero Joseph ne turpiter nudaretur, vestem reliquit, et nudus aufugit. Quis igitur turpis, illa quae vestem alienam tenuit, an is qui suam exuit?
65.13.1
Sed ut plenius liqueat quia non se, neque ea quae juxta pedes sunt, prophetae aspiciunt, sed coelestia; lapidabatur Stephanus, et videbat coelos apertos, et Jesum ad dexteram Dei stantem: et ideo lapidum ictus non sentiebat, corporis non considerabat vulnera; sed oculis erat Christo affixus, illi adhaerebat. Ergo et Esaias nudum se non conspicabatur, sed divinae vocis organum se praebebat; ut promeret quod in eo loquebatur Deus.
65.13.2
1016 14. Sed esto ut se videret, poterat non facere quod jubebatur? Poterat turpe arbitrari, quod imperabat Deus? Sara quia risit, incredulitatis coarguta est: Abraham laudatus; quia in verbo Dei non haesitavit: et donatus remuneratione maxima, quia jubente Deo pie posse fieri credidit etiam parricidium.
65.14
Hic igitur quid verecundiae esset prophetae, ubi aliud gerebatur, et aliud figurabatur? Judaei propter flagitia sua destituti a Domino Deo, coeperant vinci ab adversariis suis, conferre se volebant ad Aegyptios; ut sibi essent praesidio adversum Assyrios, qui redire magis ad fidem, si boni consulerent, debuissent. Iratus Dominus significat vanam illos spem gerere, qui offensam Domini putarunt majore peccato levandam; cum illi ipsi vincendi forent, in quorum auxiliis populus Judaeorum confideret: hoc secundum historiam.
65.15
Figura autem illa, quia in Aegyptiis confidit qui luxuriis deditus est, mancipatus lasciviae. Nemo autem se luxui committit, nisi qui recedit a praeceptis Dei veri. Ubi autem coeperit quis luxuriari, incipit deviare a fide vera. Ita duo committit maxima crimina, opprobria carnis, et mentis sacrilegia. Ergo qui non sequitur Dominum Deum suum, ingurgitat se luxuriae ac libidini, pestiferis corporis passionibus. Qui autem se ingurgitaverit atque immerserit hujusmodi volutabris, perfidiae laqueos incurrit: Sedit enim populus manducare et bibere, et fieri sibi deos poposcit. Unde docet Dominus quoniam qui duobus istis flagitiorum generibus dederit animam suam, exuitur indumento, non vestis laneae, sed vividae virtutis; cujus amictus non temporalis, sed aeternus est. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note