Epistolarum classis I
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21400 Epcli
66.1
EPISTOLA LIX.
66.1
Nuntiato Jacobi presbyteri secessu ex Perside in Campaniam, hujus plagae tranquillitatem laudat, tumultus queis Mediolanum agitabatur, illi opponens.
66.2
AMBROSIUS SEVERO episcopo.
66.1
Ex ultimo Persidis profectus sinu Jacobus frater et compresbyter noster, Campaniae sibi ad requiescendum littora, et vestras elegit amoenitates. Advertis quibus in locis quasi ab hujus mundi vacuam tempestatibus suppetere sibi posse praesumpserit securitatem, ubi post diuturnos labores reliquum vitae exigat.
66.2
Remota enim vestri ora littoris non solum a periculis, sed etiam ab omni strepitu tranquillitatem infundit sensibus, et traducit animos a terribilibus, et saevis curarum aestibus ad honestam quietem; ut illud commune omnium specialiter vobis videatur congruere et convenire, quod ait David de sancta Ecclesia: Ipse 1017 super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam. Etnim liber animus a barbarorum incursibus, et praeliorum acerbitatibus, vacat orationibus, inservit Deo, curat ea quae sunt Domini, fovet illa quae pacis sunt et tranquillitatis.
66.3
Nos autem objecti barbaricis motibus, et bellorum procellis, in medio versamur omnium molestiarum freto, et pro his laboribus et periculis graviora colligimus futurae vitae pericula. Unde de nobis propheticum illud concinere videtur: Pro laboribus vidi tabernacula Aethiopum.
66.4
Etenim in istius mundi tenebris, quibus obumbratur veritas futurae perfectionis; cum annum tertium et quinquagesimum jam perduxerim in hoc corpore situs, in quo tam graves jamdudum sustinemus gemitus, quomodo non in tabernaculis Aethiopum tendimus, et habitamus cum habitantibus Madian? Qui propter tenebrosi operis conscientiam dijudicari etiam ab homine mortali reformidant: Spiritalis enim dijudicat omnia, ipse autem a nemine dijudicatur. Vale, frater, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.