Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21400 Epcli
9.1
EPISTOLA VIII.
9.1
Adversus eos, qui secundum artem negabant scripsisse sacros auctores, contendit ab his ipsis illos qui de eadem arte praeceperunt, expressisse placita sua. Tum propositis sacrorum codicum aliquot locis, dicendi leges illic servari sedulo probat.
9.2
AMBROSIUS JUSTO.
9.1
Negant plerique nostros secundum artem scripsisse. Nec nos obnitimur; non enim secundum artem scripserunt, sed secundum gratiam, quae super omnem artem est; scripserunt enim quae Spiritus iis loqui dabat. Sed tamen ii, qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et condiderunt commenta artis, et magisteria.
9.2
Denique in arte requiruntur praecipue, ut sit αἴτιον, ὕλη, ἀποτέλεσμα; cum igitur legamus sanctum Isaac Patri dicere: Ecce ignis et ligna, ubi hostia? quid horum deest? Nam qui quaerit, dubitat: qui respondet quaerenti, pronuntiat, et dubitationem absolvit. Ecce ignis, id est αἴτιον: et ligna, id est, ὕλη, quae Latine materia dicitur: tertium quid superest, nisi ἀποτέλεσμα, quod filius quaesivit, pater retulit dicenti. Ubi hostia? Deus, inquit, providebit sibi sacrificium, fili.
9.3
Differamus paulisper mysterium. Ostendit Deus arietem pendentem cornibus: aries autem est Verbum plenum tranquillitatis, et moderationis, atque patientiae; quo ostenditur bonum sacrificium esse sapientiam, et prudenter emerendi ac propitiandi rationem cognoscere. Unde et propheta ait: Sacrificate sacrificium justitiae. Itaque justitiae, ita ut sapientiae sacrificium est.
9.4
Ecce ergo mens calida et fervens, ut ignis, quae operatur: ecce et intelligibilia, id est, materia; 784 ubi est tertium, intelligere? Ecce color; ubi est videre? Ecce sensibilia; ubi est sentire? Materia enim non ab omnibus videtur; ideoque Deus dat munus intelligendi, et sentiendi, et videndi.
9.5
Verbum ergo Dei ἀποτέλεσμα est, id est, definitio et consummatio disputationis, quod infunditur prudentioribus, et dubia confirmat. Pulchre autem etiam ii, qui in adventum Christi non crediderunt, se ipsos revincunt; ut confiteantur, quod negandum putant. Dicunt enim arietem Verbum Dei, et non credunt passionis mysterium; cum in illo mysterio Verbum Dei sit, in quo impletum est sacrificium.
9.6
Ergo primum accendamus in nobis ignem mentis, ut operetur in nobis. Quaeramus subjicientis materiam, quid sit quod nutriat animam, tamquam in tenebris requiramus eam. Neque enim vel Patres sciebant, quid esset manna: invenerunt, inquit, manna dicentes ipsum esse sermonem et Verbum Dei; unde omnes disciplinae fonte jugi ac perpetuo fluunt atque derivant.
9.7
Haec est esca coelestis. Significatur autem ex persona dicentis: Ecce ego pluam vobis panes de coelo: αἴτιον ergo, eo quod operatur Deus, qui irrigat mentes rore sapientiae: ὕλη, quia videntes animae et gustantes delectantur, et requirunt unde sit illud splendidius luce, dulcius melle. Respondetur eis Scripturae serie: Hic est panis quem dedit vobis manducare Dominus; et hoc est Verbum Dei, quod disposuit Deus, vel ordinavit: quo pascitur anima prudentium, et delectatur: quod est candidum et suave, veritatis splendore illuminans, et virtutum suavitate demulcens audientium animas.
9.8
In se enim didicerat propheta quid esset consummandae rei αἴτιον. Nam cum mitteretur ad populum Dei liberandum, ad regem Aegypti, ait: Quis sum ego, ut vadam, et educam 785 populum a regis potestate? Respondit Dominus: Ego ero tecum. Interrogabat iterum Moyses: Quid dicam illis, si requirant: Quis est Dominus, qui misit te, et quod nomen est illi? Dixit Dominus: Ego sum qui sum. Dices: Qui est, misit me. Hoc est verum nomen Dei, esse semper. Unde et Apostolus de Christo: Dei enim filius Jesus Christus, qui in vobis est, qui per nos praedicatus est, per me et Sylvanum et Timotheum; non fuit, inquit, Est et Non: sed Est in illo fuit. Respondit Moyses: Si non crediderint mihi, neque obaudierint vocem meam, dicentes, quia non apparuit tibi Deus, quid dicam illis? Dedit illi signa facere, ut crederetur quia a Domino missus est. Tertio ait Moyses: Non sum dignus, et gracili voce sum, tardiore lingua, quomodo me audiet Pharao? Responsum est ei: Vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui.
9.9
Interrogationes ergo illae in medio et responsiones habent sapientiae semina et θεωρίαν. Gratum tamen ἀποτέλεσμα est; quia ait: Ego ero tecum. Et quamvis dederit ei signa facere; tamen dubitanti iterum, ut scias quia signa non credentibus, promissum autem credentibus, respondit ad infirmitatem vel meriti, vel voti: Ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui. Perfectum ergo ἀποτέλεσμα servatum est.
9.10
Habes hoc et in Evangelio: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Pete ἀπὸ τοῦ αἰτίου, id est, ab auctore quaere. Habes ὕλην intelligibilia, quibus quaeras: pulsa, et aperit tibi Deus Verbum. Quae petit, mens est, quae operatur, sicut ignis: intelligibilia, in quibus mentis ardor operatur, sicut ignis in lignis: aperit tibi Verbum Deus, quod est Ἀποτέλεσμα. Habemus et alibi in Evangelio, dicente Domino: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos eritis, qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
9.11
Habes hoc et in Genesi, dicente Isaac: Quod est, quid tam cito invenisti, fili; Qui dixit: Quid tradidit Dominus Deus tuus in manus meas. Ἀποτέλεσμα Dominus est. Qui per Dominum quaerit, invenit. Laban denique qui per Dominum non quaesivit; quia quaerebat idola, non invenit..
9.12
Pulchre autem quos dicunt ὅρους, servavit. Primus est ὅρος· Vade, affer mihi de venatione tua, ut manducem. Excitat atque adolet velut igni quodam adhortationis suae mentem ejus, 786 ut operetur et quaerat. Secundus ὅρος Quid est, quod tam cito invenisti? Hic in interrogatione est. Tertius ὅρος in responsione: Quod tradidit Dominus Deus tuus in manus meas. Ἀποτέλεσμα Deus est, qui concludit et consummat omnia: de quo dubitandum non est.
9.13
Est et ille ὅρος de spontaneis: Si non seminaveritis, non metetis; nam etsi cultura provocet semina, tamen natura spontaneo quodam, ut surgant, in iis operatur ingenio.
9.14
Unde Apostolus: Ego plantavi, inquit, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, est quidquam; neque qui rigat: sed qui dat incrementum, Deus. Dat tibi Deus in spiritu, et in corde tuo seminat Dominus. Age ergo, ut inspiret, et seminet; ut metas: si non seminaveris, non metes. Quasi admoneris ut semines: non seminasti, non metes; sententia est. Principio finis convenit: principium semen est, finis messis.
9.15
Disce, inquit, ex me: natura adjuvat discentem: Deus autem auctor naturae est. Dei quoque, ut bene discamus; quia hoc naturae est, perdiscere: duri enim corde non discunt. Incrementa per naturam, quae divini habet gratiam muneris: consummationem et perfectionem Deus dat, id est, illa praestantissima et divina Trinitatis natura et substantia. Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note