Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
10.1
EPISTOLA LXXIII.
10.1
Interroganti cur lata sit Lex, cum eam obesse Paulus indicet; respondetur inutilem eam futuram, si naturalis, quae inscribitur cordibus nostris, et in infantibus deprehenditur, servata esset: hac soluta, illam fuisse necessariam, ut excusationem tolleret peccatum manifestando, quod postmodum Christi gratia sublatum est.
10.2
AMBROSIUS IRENAEO.
10.1
Decursa lectione Apostoli, non perfunctorie motus es; quia audisti hodie lectum: Lex enim iram operatur: ubi autem non est Lex, nec praevaricatio. Unde et consulendum arbitratus es cur lata sit Lex, si nihil proderat; 1078 immo oberat, quae operaretur iracundiam, et praevaricationem introduceret.
10.2
Et quidem secundum interrogationem tuam certum est non fuisse Legem necessariam, quae per Moysen data est. Nam si naturalem legem, quam Deus creator infudit singulorum pectoribus, homines servare potuissent, non fuerat opus ea lege quae, in tabulis scripta lapideis, implicavit atque innodavit magis humani generis infirmitatem, quam elaqueavit atque absolvit. Esse autem legem naturalem in cordibus nostris etiam Apostolus docet, qui scripsit quia plerumque et gentes naturaliter ea, quae Legis sunt, faciunt; et cum Legem non legerint, opus tamen Legis scriptum habent in cordibus suis.
10.3
Ea igitur lex non scribitur, sed innascitur: nec aliqua percipitur lectione, sed profluo quodam naturae fonte in singulis exprimitur, et humanis ingeniis hauritur. Quam debuimus vel futuri judicii metu servare, cujus testis conscientia nostra tacitis cogitationibus apud Deum ipsa se prodit, quibus vel redarguitur improbitas, vel defenditur innocentia. Itaque cum semper pateat Domino, tum maxime in die judicii manifestabitur; quando occulta cordis in examen venient, quae putabantur latere. Quorum tamen proditio, occultorum scilicet, nequaquam noceret, si lex naturalis inesset pectoribus humanis; est enim sancta, sine versutia, sine fraude, consors justitiae, expers iniquitatis.
10.4
Denique interrogemus infantiam, videamus si quod in ea crimen reperitur, si avaritia, ambitio, dolus, saevitia, insolentia. Nihil suum novit, nullos honores sibi arrogat, praeferre se alteri ignorat, fraudem nescit, vindicare sese nec vult, nec potest. Insolentia quid sit puro ac simplici nequit animo comprehendere.
10.5
Solvit hanc legem Adam, qui voluit sibi arrogare quod non acceperat, ut esset sicut creator et conditor suus, sic ut divinum honorem affectaret. Itaque per inobedientiam offensam traxit, et culpam incidit ex insolentia. Qui si non rupisset imperium, et obediens fuisset mandatis coelestibus, praerogativam naturae atque ingenitae sibi innocentiae haeredibus propriis reservasset. Ergo quia per inobedientiam praerogativa naturalis legis corrupta atque interlita est, ideo scriptum legis existimatum est necessarium; ut vel partem haberet, qui universum amiserat: et cui perierat quod nascendo assumpserat, discendo saltem cognosceret et custodiret. Simul quia causa dejectionis ejus superbia fuit, superbia autem orta est ex praerogativa innocentiae; debuit ea Lex ferri quae subditum Deo et subjectum redderet. Nam sine Lege peccatum nesciebatur, et minor erat culpa, ubi erat culpae ignorantia. Unde et Dominus ait: Si non venissem, et locutus non fuissem iis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato.
10.6
Lata est ergo Lex, primum ut excusationem tolleret, ne quis diceret: Peccatum nescivi; quia praescriptum non erat quid caverem. 1079 Deinde ut omnes subditos faceret Deo agnitione peccati( Rom. III, 19). Omnes autem subditos fecit, quia non solum Judaeis data est, sed etiam gentes vocavit; proselyti enim ex gentibus sociabantur. Neque vero exceptus videri potest, qui vocatus defuit; Lex enim quos vocavit et alligavit. Universorum itaque culpa operata est subjectionem, subjectio humilitatem, humilitas obedientiam. Itaque quia superbia culpam contraxerat, e contrario culpa obedientiam generavit. Unde lex scripta, quae videbatur superflua, facta est necessaria; ut peccatum peccato solveret.
10.7
Sed ne rursus aliquis deterreatur, et dicat incrementum peccati factum esse per Legem, et Legem non solum non profuisse, sed etiam obfuisse arbitretur; habet quo solari suam possit sollicitudinem, quia etsi per Legem superabundavit peccatum, superabundavit et gratia. Quid sit hoc, intelligamus.
10.8
Superabundavit peccatum per Legem quia per Legem agnitio peccati, et coepit mihi obesse scire id, quod per infirmitatem vitare non possem; ad cavendum enim prodest praescisse: sed si cavere non queam, obfuit nosse. Versa ergo Lex in contrarium, tamen ipso peccati incremento facta est mihi utilis; quia humiliatus sum. Unde et dixit David: Bonum est mihi, quod humiliatus sum. Humiliando autem me, solvi vinculum erroris superioris, quo Adam et Eva nexuerant omnem propriae seriem successionis. Unde et Dominus quasi obediens venit; ut inobedientiae et praevaricationis humanae Iaqueus solveretur. Itaque sicut per inobedientiam peccatum intravit, ita per obedientiam peccatum solutum est. Unde et Apostolus ait: Quia sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi; ita et per obedientiam unius hominis justi constituentur multi.
10.9
Habes igitur unum, quia Lex et superflua fuit, et facta est non superflua: superflua in eo, quia non fuisset necessaria, si illam legem naturalem servare potuissemus: sed quia non servavimus, ista lex per Moysen necessaria facta est; ut doceret me obedientiam, et laqueum illum solveret praevaricationis Adae, qui laqueus totam astrinxit haereditatem. Crevit quidem culpa per Legem, sed et culpae auctor superbia soluta est, idque mihi profuit; superbia enim culpam invenit, culpa autem gratiam fecit.
10.10
Accipe aliud. Non fuit necessaria lex per Moysen. Denique subintravit: quod utique non ordinarium, sed velut furtivum significare videtur introitum; eo quod in locum naturalis legis intraverit. Itaque si illa suum servasset locum, haec lex scripta nequaquam esset ingressa: 1080 sed quia illam legem excluserat praevaricatio, ac propemodum aboleverat pectoribus humanis, regnabat superbia, inobedientiaque sese diffuderat; ideo successit ista, ut nos scripto conveniret, et omne os obstrueret, ut totum mundum faceret Deo subditum Subditus autem mundus eo per Legem factus est, quia ex praescripto Legis omnes conveniuntur, et ex operibus Legis nemo justificatur; id est, quia per Legem peccatum cognoscitur, sed culpa non relaxatur, videbatur Lex nocuisse, quae omnes fecerat peccatores.
10.11
Sed veniens Dominus Jesus, peccatum omnibus, quod nemo poterat evadere, donavit, et chirographum nostrum sui sanguinis effusione delevit.. Hoc est quod ait: Superabundavit peccatum per Legem: superabundavit autem gratia per Jesum; quia postquam totus mundus subditus factus est, totius mundi peccatum abstulit, sicut testificatus est Joannes, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi( Joan. I, 29). Et ideo nemo glorietur in operibus, quia nemo factis suis justificatur: sed qui justus est, donatum habet, quia per lavacrum justificatus est. Fides ergo est quae liberat per sanguinem Christi; quia beatus ille cui peccatum remittitur, et venia donatur. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.