Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
12.1
EPISTOLA LXXV.
12.1
Proposita eruendi Paulini sensus difficultate, subjungit textum ejusdem Apostoli, haeredem nullum fieri, nisi per fidem, affirmantis. Deinde Judaeos haereditatem propter vetus Testamentum sibi debitam contendentes refellit, cujusmodi haeredes habendi sint, patefaciens.
12.2
AMBROSIUS CLEMENTIANO.
12.1
Etsi sciam quod nihil difficilius sit, quam de Apostoli lectione disserere; cum ipse Origenes longe minor sit in novo, quam in veteri Testamento: tamen quoniam superiori epistola visus tibi sum, cur pedagogus Lex diceretur, non absurde explicavisse; hodierno quoque sermone vim ipsam Apostolicae disputationis meditabor aperire.
12.2
Superiora enim lectionis ejus hoc habent, eo quod ex operibus Legis nemo justificetur, sed ex fide; Quoniam qui ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt..... Christus autem redemit nos de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. Non ex Lege igitur haereditas data est, sed ex repromissione. Etenim Abrahae dictae sunt repromissiones, et semini ejus..... quod est Christus. Lex itaque praevaricationum gratia posita est, donec veniret semen, cui repromissum est; et ideo conclusa sunt 1084 omnia sub peccato, ut repromissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus..... Postquam autem venit fides, jam non sub Lege, hoc est, sub paedagogo sumus; et quia sumus filii Dei, et omnes sumus in Christo Jesu. Si autem omnes sumus in Christo Jesu, ergo Abrahae semen sumus, secundum promissionem haeredes. Haec est Apostolicae conclusio sententiae.
12.3
Sed occurrit adhuc ei, qui poterat etiam Judaeus dicere: Et ego haeres sum: quoniam sub Lege sum: Lex autem vetus dicitur Testamentum: ubi autem testamentum, ibi haereditas. Et licet ad Hebraeos ipse dixerit, quia testamentum non valet, nisi mors intercedat testatoris, id est, quoniam testamentum non valet quamdiu vivit testator, sed ejus morte firmatur; tamen quia in Hieremia Dominus locutus est de Judaeis, et ait: Facta est haereditas mihi sicut leo; haeredes eos negare noluit. Sed sunt haeredes sine re, sunt et cum re: et dicuntur haeredes testatore vivente, qui scripti sunt, sed sine re.
12.4
Sunt etiam haeredes parvuli, qui nihil differunt a servulo, quoniam sub curatoribus sunt et actoribus: Ita, inquit, et nos eramus Judaei sub elementis mundi hujus servientes. Postquam vero venit plenitudo temporis, et Christus advenit; jam non sumus servi, sed liberi, si credamus in Christum. Ergo dedit illis speciem haereditatis, possessionem negavit. Habent nomen haeredis, usum non habent; quia sicut parvuli haeredes nomen nudum haereditatis, non auctoritatem usurpant, jubendi jus et utendi non habent; quia plenitudinem suae aetatis exspectant, ut a curatoribus liberentur.
12.5
Sicut ergo parvuli, ita et Judaei sub paedagogo sunt. Lex paedagogus est: paedagogus ad magistrum ducit; magister noster solus est Christus: Nolite dicere vobis dominum et magistrum; quia dominus et magister vester unus est Christus. Paedagogus timetur, magister viam salutis ostendit. Timor ergo ad libertatem perducit, libertas ad fidem, fides ad charitatem: charitas acquirit adoptionem, adoptio haereditatem. Ergo ubi fides, ibi libertas; servus enim sub metu, liber ex fide. Ille sub littera, iste sub gratia: ille in servitute, iste in spiritu. Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Si igitur ubi fides, ibi libertas; ubi libertas, ibi gratia; ubi gratia, ibi haereditas: Judaeus autem littera non spiritu in servitute est; qui non habet fidem, non habet spiritus libertatem. Ubi autem nulla libertas, nulla gratia; ubi nulla gratia, nulla adoptio; ubi nulla adoptio, nulla successio.
12.6
Tamquam clausis ergo tabulis, cernit 1085 haereditatem, non possidet, auctoritatem non habet lectionis. Nam quomodo dicit: Pater noster, qui verum Dei Filium negat, per quem adoptivus acquiritur? Quomodo testamentum nuncupat, qui mortem testatoris negat? Quomodo libertatem usurpat, qui negat sanguinem, quo redemptus est? Hic enim est nostrae pretium libertatis, sicut Petrus dicit: Sanguine pretioso redempti estis, non agni utique, sed ejus qui mansuetudine et humilitate, tamquam agnus advenit, et totum mundum una sui corporis hostia liberavit, sicut ipse ait: Sicut agnus ductus sum ad immolandum. Unde et Joannes ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
12.7
Ergo Judaeus haeres in littera, non spiritu, tamquam parvulus est sub curatoribus et actoribus: christianus autem, qui plenitudinem temporis agnovit, qua Christus advenit factus ex muliere, factus sub Lege; ut omnes qui sub Lege erant, redimeret: christianus, inquam, per unitatem fidei, et agnitionem Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis exsurgit plenitudinis Christi. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.