Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
13.1
EPISTOLA LXXVI.
13.1
Rogatus ab IRENAEO AMBROSIUS epistolae ad Ephesios summam exhibet. Scribit igitur illic nobis proponi coelestem haereditatem, et solii coelestis consortium cum Christo, per quem in libertatem sumus asserti: finem vero fidei charitatem, qua Christo connectimur, ostendi: nullam aliam epistolam pluribus refertam esse benedictionibus, quas singulatim breviterque prosequitur.
13.2
AMBROSIUS IRENAEO salutem.
13.1
Poposcisti ut summam epistolae quae ad Ephesios scripta est, inculcaremus tibi, quae obscurior videtur, nisi ejus distinctiones colligas, quibus persuadendum putavit Apostolus de Dei regno nobis non desperandum.
13.2
Proposuit itaque primum, quod bonis maximum solet esse ad studia virtutis incitamentum, praemiorum spem, et promissorum coelestium haereditatem, quae in passione Christi et resurrectione appropinquaverint.
13.3
Deinde subjecit non solum in paradisum reditum nobis reformatum esse per Christum: sed etiam coelestis solii honorem per consortium Christi corporis carni huic esse impertitum; ut de ascendendi possibilitate jam non dubites, qui consortia tua in carne Christi regno coelesti adhaerere cognoscas, per sanguinem ejus reconciliationem factam omnium, quae vel in terra, vel in coelo sunt( qui ideo descendit, ut impleret omnia), per ejus apostolos, prophetas, sacerdotes, confirmationem universorum, et congregationem gentium: finem autem spei nostrae charitatem ipsius, ut augeamur in ipso per omnia; quia ipse est caput universorum, ad quem omnes secundum mensuram operationis in 1086 unum corpus aedificatione charitatis assurgimus
13.4
Non ergo desperandum quod capiti suo membra adhaereant; praesertim cum in adoptionem filiorum Dei ab initio simus praedestinati per Jesum Christum in ipso: quam praedestinationem probavit, asserens illud quod ab initio praenuntiatum est, quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una( Gen. II, 28; Ephes. V, 31); sacramentum esse Christi et Ecclesiae. Si ergo Adae et Evae copula sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia, certum est quod sicut Eva os de ossibus viri fuit, et caro de carne ejus; et nos membra simus corporis Christi, os de ossibus, et caro de carne ejus.
13.5
Nulla autem epistola tantum benedictionis increpuit in plebe Dei, quantum ista, in qua non solum benedictos nos a Deo, sed in omni benedictione benedictos et spiritali et in coelestibus significavit divinae locuples gratiae testis, et praedestinatos nos in adoptionem filiorum, in Filio quoque Dei nos cumulatos gratia, abundasse ea ad cognoscendum mysterium aeternae voluntatis: tum praeterea in plenitudine temporum cum pacificarentur omnia in Christo, et quae in terra sunt, et quae in coelo, sorte nos in ipso constitutos; ut quae Legis sunt implerentur in nobis, et quae gratiae: cum etiam secundum Legem electi videremur in juventutis aetate, quae est vita immaculata, nihil habentes lasciviae puerilis, et senilis infirmitatis: docti quoque praelium non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversus omnem militiam spiritalis nequitiae, quae est in coelestibus, vividis gerere virtutibus.
13.6
Itaque sicut illis sortito obtigit captarum ex hoste terrarum possessio; ita nobis cecidit sors gratiae, ut simus possessio Dei, qui renes possidet nostros, id est, seminarium castitatis et temperantiae. Quaeris hanc sortem agnoscere? Recordare illam quae cecidit super Mathiam, ut in duodecimum apostolorum numerum subrogaretur. Sed etiam propheta David ait: Si dormiatis inter medias sortes; eo quod is qui medius inter veteris sortem et novi Testamenti est, recumbens in utroque, ad regni coelestis tranquillitatem adsciscitur. Hanc sortem filiae Salphae petebant haereditatis paternae, et earum petitio divino judicio probata est. Sed illae petebant in umbra; Salpha enim umbra oris significatur: in umbra ergo sermonis petebant, loquebantur quod non revelabatur. Paternae itaque haereditatis petitio Salphae filiabus in umbra sermonis erat; nobis autem est in Evangelii splendore, et revelatione gratiae.
13.7
Simus itaque nos possessio Dei, et ille nobis portio, in quo sunt divitiae gloriae et haereditatis ejus. Quis enim dives, nisi solus Deus, qui omnia creavit? Sed multo magis dives misericordia, qui omnes redemit, et nos, secundum 1087 carnis naturam, irae filios et commotioni obnoxios mutavit quasi auctor naturae, ut simus filii pacis et charitatis. Quis enim naturam mutare potest, nisi qui creavit naturam? Itaque suscitavit mortuos, et vivificatos in Christo sedere fecit in coelestibus in ipso Domino Jesu.
13.8
Non quo quisquam hominum praerogativam sedendi meruerit in illa sede Dei, de qua Pater soli Filio dixit: Sede a dextris meis; sed quia in illa carne Christi, per consortium ejusdem naturae, caro omnis humani generis honorata est. Nam sicut ille in nostra carne subditus legitur, per unitatem carnis et obedientiam corporis, in quo fuit obediens usque ad mortem; sic et nos in illius carne consedimus in coelestibus. Non ergo sedimus, sed in Christo consedimus, qui solus sedet ad dexteram Dei Filius hominis, sicut ipse dixit: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram Dei. In eo enim abundavit gratia ejus et bonitas super nos in Christo Jesu, ut operibus mortuos, per fidem redemptos, salvatos gratia, tantae donaret libertatis munere, in quo velut resuscitata etiam ipsa natura, novae sensit creaturae gratiam: ut in bonis operibus ambulemus creati in Christo, qui ante obnoxiae haereditatis vitio degeneravimus.
13.9
Etenim, sublatis inimicitiis quae erant ante in carne, pax facta est universitatis in coelo( Ephes. II, 14); ut essent homines sicut angeli in terra, ut essent gentes unum atque Israelitae, ut in homine uno et novus homo et vetus, sublato pariete maceriae, qui utrumque dissidioso obice dividebat, inter se convenirent. Nam cum hujus natura carnis, iram et discordias ac dissensiones excitavisset, Lex nos damnatorum nexuisset vinculis, Christus Jesus insolentiam atque intemperantiam carnis, mortificatione compressit, legem mandatorum in decretis evacuavit, in quibus ostendit non secundum litteram interpretanda legis spiritalis dogmata; cum et sabbati ignava otia, et corporalis superflua destrueret circumcisionis, atque omnibus accessum ad Patrem in uno reseraret spiritu. Quomodo enim potest discordia esse, ubi una vocatio, unum corpus, et unus spiritus est?
13.10
Quid enim aliud descendens operatus est Dominus Jesus, nisi ut de captivitate nos in libertatem vindicaret, et illam captivitatem vinctam perfidiae vinculis sibi captivam faceret, alligatam sapientiae compedibus, mittente unoquoque prudente pedes suos in compedes ejus, sicut scriptum est: et cum descendisset, et ascenderet, ut impleret omnia, et nos omnes de plenitudine ejus acciperemus?
13.11
Ideoque primum repletos Spiritu sancto posuit in Ecclesia apostolos, prophetas alios, alios evangelistas, alios autem pastores et doctores, ut eorum adhortationibus consummaretur 1088 profectus credentium, et ministerii fidelis opus cresceret. Aedificatur unusquisque aedificatione virtutum in mensuram aetatis interioris, quae mensura perfectior vitae immaculatae, id est, perfecti viri, accipiens de plenitudine Christi recepit gratiae plenitudinem.
13.12
Quis autem vir perfectus est, nisi ille qui absolutus infantia puerilis ingenii, atque adolescentiae incerto ac lubrico, et immoderato juventutis calore, in viri perfecti firmitatem successerit, atque ad illam morum maturitatem adoleverit; ut non facile devii disputatoris alloquio flectatur, et quasi quadam doctrinae irrationabilis turbidiore in scopulos jactetur procella, ad erroris remedia se conferens: et qui veritatem non solum in sermone, sed etiam in operibus sequatur suis, et aedificationem charitatis in se suscipiat; ut in unitate fidei et agnitionis occurrat, et quasi membrum non desit capiti suo, id est Christo, qui est caput omnium, ex quo totum corpus fidelium et sapientium per harmoniam rationabilem Verbi, hoc est enim συναρμολογούμενον, ἀρμονίᾳ τοῦ λόγου δεδεμένον, id est, harmonia Verbi compaginatum et compactum atque connexum, per omnem juncturam ministrationis, in mensuram uniuscujusque partis augmentum corporis facit, in aedificationem sui, in charitate; ut assurgat unum templum Dei in omnibus, et unum domicilii coelestis habitaculum in spiritu universorum.
13.13
In quo non solum sanctorum hominum, sed omnium credentium, omnium etiam superiorum rationabilium Virtutum ac Potestatum, connexionem fidei, spiritusque accipiendam arbitror; ut per harmoniam quamdam virtutum ac ministeriorum, corpus unum ex omnibus rationabilis naturae spiritibus adhaereat capiti suo Christo, ita aedificationis compage connexa, ut ne tactu quidem junctura singulorum adhaerentium discrepare videatur. Hoc est enim quod ἁφὴν dixit Graecus, τῆς χορηγίας κατ' ἐνέργειαν ἐν μέτρῳ: quod non difficile erit tanto architecto secundum mensuram uniuscujusque meritorum ac fidei convenientem sibi connectere; cum aedificatio charitatis rimam offensionis excludat, atque obstruat. Non est ergo dubitandum coelestium potestatum adhaesura ad hoc templum aedificandum consortia; incongruum quippe intelligi quod ita assurgat humanae charitatis aedificatio in templum Dei, ut fiat in nobis habitatio Dei in spiritu, non sit autem in coelestibus potestatibus.
13.14
Cujus rei gratia, ut maturius in nobis aedificatio hujusmodi procederet, hortatur nos Apostolus aperire oculos cordis, elevare ad superiora, agnitionem Dei impense quaerere, veritatem discutere, abscondere in corde mandata Dei, deponere erroris desideria, dedecoris 1089 occulta, renovari per gratiam sacramentorum, temperare iracundiam, commotionem ante occasum solis relaxare, cavere ne superiora tua occupet adversarius, spiritus ille habens potestatem, qui se immersit in cor Judae, et comminuit animae ejus januas; ne posset resistere, furem excludere, mendacem avertere, exsurgere a mortuis, sobrietatem assumere: uxorem viro, ut Ecclesiam Christo, debere esse subditam; virum pro uxore animam suam offerre, sicut se pro Ecclesia tradidit Christus: postremo quasi bonum bellatorem sumere arma Dei, ac praetendere semper, non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversum spiritales nequitias; ne a suis emolliri, ab extraneis capi possit. Haec breviter comprehensa, ut potui, perstrinxi. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.