Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
14.1
EPISTOLA LXXVII.
14.1
Roganti quae haereditas illa sit, pro qua mortem oppetere plerique non dubitant; respondet hanc ipsam esse quam ex repromissione quasi liberi adipiscimur; nos enim cum Deo ex charitate serviamus, vera potiri libertate. Hoc in Esau benedictione signatum docet; unde colligit ex Lege per quam servitus fuit, etiam libertatem esse, ut quae ad fidem nos adduxerit: addit non Christum, sed Moysen accusaturum; atque adeo Judaeos desipere, a quibus accusator prae bono judice eligitur.
14.2
AMBROSIUS HORONTIANO.
14.1
Non otiose quaerendum putasti quae sit rei divinae haereditas; et cur tanto aestimetur nomine, ut propter eam plerique etiam mortem suam offerant. Verum si consideres quia et in usu humano haereditatis pecuniariae gratia facit, ut venerabiliora fiant jura pietatis; quia hoc quoque plus defertur parentibus, ne laesa pietas patris ulciscatur se exhaeredatione, vel abdicatione contumacis pignoris: mirari profecto desines quae sit tanta divinae haereditatis appetentia.
14.2
Est autem haereditas proposita christianis omnibus; sic enim dicit Esaias: Est haereditas credentibus in Domino: quae speratur ex repromissione, non ex Lege. Quod veteris Testamenti exemplo probatur, dicente Sarra: Expelle ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Filius Sarrae Isaac, filius ancillae Ismael; hi ante Legem sunt: ergo antiquior repromissio quam Lex. Nos secundum Isaac filii per repromissionem, Judaei secundum carnem filii ancillae. Nobis mater libera, quae non parturiebat, et postea ex repromissione effudit, peperitque masculum: illis mater Agar, generans in servitutem. Liber est, cui gratia promittitur; servus, cui jugum Legis imponitur: prius ergo nobis repromissio quam illis Lex; et secundum naturam antiquior libertas, quam servitus. Libertas igitur ex repromissione, ex Lege servitus. Sed licet repromissio ipsa ante Legem sit, ut diximus, ex repromissione autem libertas, in libertate charitas; secundum 1090 Legem tamen est charitas, quae major libertate est.
14.3
Non ergo servi? Et quomodo scriptum est: Laudate, servi, Dominum. Quomodo ipse Apostolus ait: Sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo cum bona voluntate? Verum est et servitus libera, quae est voluntaria, de qua Apostolus ait: Qui liber vocatus est, servus est Christi. Haec est servitus ex animo, non ex necessitate. Itaque nos servi quidem sumus Creatoris nostri: sed libertatem habemus, quam per gratiam Christi accepimus, generati ex repromissione secundum fidem. Unde quasi ex libera geniti, libertatis sacrificium deferamus, signati in fronte, sicut liberos decet; ut non confundamur, sed gloriemur, signati spiritu, non carne. Quibus recte dicitur: State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Non dixit: Nolite servire, sed nolite jugo servitutis contineri; est enim gravius jugum servitutis, quam servitus.
14.4
Denique Isaac filio suo Esau petenti benedictionem ait: Ecce ab ubertate terrae erit tibi habitatio, et a rore coeli summo: et super gladium tuum vives, et servies fratri tuo. Erit autem cum deposueris et solveris jugum illius a collo tuo. Quomodo istud convenit, ut serviat, cum solverit jugum fratris a collo suo, nisi distantiam esse intelligamus servitutis? Quae igitur sit differentia, ipsa nobis exponat lectio. Bonus Isaac, et bonus nobis, qui secundum ipsum in libertatem nascimur: et bonus pater utrique filio. Denique quod utrumque diligeret, circa alterum affectu probavit, circa alterum benedictione; seniori enim filio dixerat, ut cibum deferret sibi, et acciperet benedictionem: sed dum ille moram facit, et cibum agrestem et forensem requirit, frater junior domesticum detulit ex ovium grege.
14.5
Bonus cibus omnium Christus est, bonus cibus est fides, suavis cibus misericordia, jucundus cibus gratia. Hos cibos epulatur populus Ecclesiae sanctae. Bonus cibus spiritus Dei, bonus cibus peccatorum remissio. At vero ille praedurus cibus rigor Legis, terrorque poenarum: agrestis cibus observantia litterae potius quam gratia indulgentiae. Denique ille populus sub maledicto, nos in benedictione. Velox cibus fides: Prope est enim verbum in ore tuo, et in corde tuo: tardior cibus Legis. Denique dum Lex exspectatur, populus erravit.
14.6
Contulit igitur benedictionem pater impigro et fideli filio: sed quia bonus pater erat, servavit et seniori filio benedictionem; ut eum servum faceret fratris sui: non quo familiam suam degeneri vellet servituti addicere, sed quia is qui regere se non potest et gubernare, servire debet, et subditus esse prudentiori; ut ejus regatur consilio, ne sua stultitia praecipitetur, et labatur temeritate. Pro benedictione igitur hujusmodi confertur servitus. Denique inter bona annumeratur, inter collatam terrae 1091 ubertatem, et rorem coeli a summo. Sed quia dixerat: Super gladium tuum vives; ne ei fortitudinis aut potestatis noceret praesumptio, addidit: Servies fratri tuo; ut et carnis fructus uberes, et divinae rorem adipiscaris gratiae, et eum sequaris, qui de suo gubernaculo regat.
14.7
Sed tunc erit istud, cum deposueris jugum ejus a collo tuo; ut voluntariae servitutis mercedem habeas, non injuriam subeas necessitatis. Inhonorata enim hujusmodi servitus, quae necessitate cogitur: honorata autem, quae pietate defertur. Unde apostolus: Si volens hoc ago, mercedem habeo: si invitus, dispensatio mihi credita est. Melius utique mercedis praemium, quam dispensationis obsequium est. Nos igitur non contineamur servitutis jugo, sed charitate spiritus serviamus; quia dicit apostolus: Per charitatem spiritus servite invicem. Timor legis est charitas Evangelii. Denique: Initium sapientiae timor Domini, plenitudo autem legis charitas. Tamen et ipsa lex dicit: Et in hoc verbo omne mandatum instauratur( Rom: XIII, 8), et in isto uno, inquit, sermone impletur: Diliges proximum tuum.
14.8
Hoc est igitur quod proposuimus, quia etsi ex lege servitus, tamen secundum legem libertas; charitas enim libertatis, timor servitutis est. Est igitur et charitas legis, et servitus charitatis: sed lex charitatis praenuntia est, charitas Evangelii piae servitutis arbitra est.
14.9
Non superflua itaque lex, quae tamquam paedagogus prosequitur infirmiores. Infirmitatem dico morum, non corporum; infantes enim sunt, qui fari verbum Dei nesciunt, qui ejus opera non recipiunt. Nam si aetas senectutis vita immaculata, utique aetas adolescentiae est vita maculosa. Lex ergo pedagogus fuit, id est νόμος, donec fides veniret. Et quasi infirmi, inquit, custodiebamur a lege, conclusi in eam fidem, quae revelanda foret. Postquam autem fides advenit, non dicit Evangelium, sed fidem; ea est enim sola fides, quae est in Evangelio. Nam licet justitia Dei in eo revelatur, quae est ex fide in fidem; tamen sic illa Legis est fides, si ei accedat fidei plenitudo. Merito ergo fides ista quasi sola dicitur; quia illa sine hac fides non est, in hac confirmatur. Denique ubi haec fides venit, plenitudo advenit, advenit filiorum adoptio, cessavit infirmitas, abiit infantia, in virum perfectum assurgimus, Christum induimus. Quomodo igitur infirmus et parvulus esse potest, in quo Christus est Dei virtus? Ergo ad perfectionem venimus, perfectionis praecepta accepimus.
14.10
Audisti hodie lectum: Non possum ego a me facere quidquam: sicut audio, judico. Audisti lectum: Ego non accuso vos, ego non judico. Ego non accuso, Moyses vos accusat, in quem speratis. Audisti lectum: Si ego testimonium perhibuero de me ipso, testimonium meum non est verum. Didici qualis judex, qualis testis esse debeam. Non enim quasi infirmus dicit: Non 1092 possum ego a me facere quidquam: sed infirmus ille, qui sic intelligit. Nihil quidem sine Patre facit Filius; quia communis operatio, et unitas potestatis est: sed hoc loco quasi judex loquitur, ut cognoscamus homines in judicando, quod non ex voluntate nostra et potestate, sed ex aequitate debeamus formare sententiam.
14.11
Constitue aliquem reum coargutum et convictum criminis, non astruentem defensionis genera, sed deprecantem et advolventem se ad genua judicis; respondet ei judex: Non possum a me facere quidquam; justitia in judicando, non potentia est in judicando. Ego non judico, sed facta tua de te judicant: ipsa te accusant, et ipsa condemnant. Leges te adjudicant, quas judex non converto, sed custodio. Nihil ex me ego profero, sed ex te forma judicii in te procedit. Secundum quod audio, judico, non secundum quod volo; et ideo judicium meum verum est, quia non voluntati indulgeo, sed aequitati.
14.12
Consideremus itaque quae sit judicandi religio. Dominus coeli atque terrarum judex omnium dicit: Non possum a me facere quidquam: sicut audio, et judico; et homo dicit Domino suo: Nescis quoniam potestatem habeo dimittere te, et potestatem habeo crucifigere te? Quare Dominus non potest? Quia judicium, inquit, meum verum est. Non enim quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, id est: Non voluntatem hominis, quem videtis: non arbitrium hominis, quem vos hominem tantummodo judicatis: non voluntatem carnis; quia spiritus promptus, caro autem infirma: sed voluntatem divinam, quae auctor legis, arbitraque judicii est. Similiter et testis verus est, qui non sibi, sed alii fert testimonium; scriptum est enim: Laudet te proximus tuus, et non os tuum.
14.13
Pulchre autem dicitur Judaeis mystice: Ego vos non judico, id est, ego universorum redemptio, ego peccatorum remissio, vos non judico; quia me non recepistis. Non judico, qui libenter indulgeo. Ego non judico, qui sanguine meo redimo peccatores. Ego non judico, qui deleo iniquitates, et memor non ero. Ego non judico, qui malo vitam quam mortem peccatoris. Ego non judico, qui non damno, sed justifico confitentes. Moyses vos accusat, ille vos arguit, in quem speratis: ille accusat vos; quia judicandi non habet potestatem, quae ejus debetur auctori. Ille ergo in quem speratis accusat: iste in quem sperare noluistis, absolvit.
14.14
Magna Judaeorum imprudentia! Merito accusantur in criminibus suis; quia accusatorem elegerunt, et bonum judicem refutaverunt: ideoque deest illis absolutio, poena non deest.
14.15
Recte ergo, fili, a lege coepisti, in Evangelio confirmatus es, a fide in fidem, sicut 1093 scriptum est: Justus enim ex fide vivit. Vale et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note