Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
16.1
1095 EPISTOLA LXXIX.
16.1
Bellicio, qui cum credidisset in Christum, e morbo convaluerat, asserit et morbum et sanitatem ejusdem Christi tribuenda visitationi; atque ut ipsum retineat, et ad alia sacramenta properet, illum hortatur.
16.2
AMBROSIUS BELLICIO salutem.
16.1
Jactatum te gravi aegritudine significasti mihi credidisse in Dominum Jesum, et jam coepisse revalescere. Ad salutem igitur ea infirmitas fuit, plus aculei quam periculi ferens; quia diu promissum remorabaris. Hoc est quod ait: Percutiam, et sanabo. Percussit infirmitate, sanavit fide. Vidit enim interiorem affectum tuum non vacuum piae cupiditatis, sed excuti dilationibus; et ideo admonere maluit, ita ut salutem non laederet, devotionem excitaret.
16.2
Quomodo enim saluti noceret, qui solet dicere, ut legimus in Evangelio: Ego veniam, et curabo eum? Ergo et cum a tuis invitaretur, ut inviseret domum tuam, sine dubio dixit: Ego veniam, et curabo eum. Et si non audisti eum, ille tamen quasi Deus insensibiliter locutus est: et si non vidisti eum, ille tamen quod te incorporaliter inviserit, dubitari non potest.
16.3
Sed vidisti eum, qui credidisti ei; vidisti eum, qui recepisti eum hospitio tuae mentis: vidisti eum spiritu, vidisti eum oculis interioribus. Tene ergo hospitem novum, diu exspectatum, sed sero susceptum: in quo et vivimus, et sumus et movemur. Gustasti igitur fidei prima exordia, non fiat verbum occultum in corde tuo. Haec omnis gratia est, hoc est omne munus. Nemo enim penetralia domus de ingressu aestimat, siquidem omnis fructus in interioribus est; neque enim sapientis est a fenestra respicere in domum, et stultitia hominis audire per ostium.
16.4
Alia sunt sacramentorum perfectiorum mysteria; quia Oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus eum, ut dixit Scriptura. Alia sunt illa, quae de gloria futura annuntiarunt prophetae, quibus revelatum est, et evangelizarunt sancti, Spiritu Dei misso de coelo, in quem concupiscunt et angeli videre, ut ait apostolus Petrus. Alia sunt illa, in quibus est mundi redemptio, peccatorum remissio, gratiarum divisio, sacramentorum participatio: quae cum acceperis, tunc mirabere tantum donatum esse homini, ut illud manna, quod miramur fluxisse de coelo Judaeis, nec tantae gratiae nec tantae operationis judices ad salutem fuisse. Illud enim quicumque acceperunt in deserto, mortui sunt, praeter Jesum Nave, et Caleb: 1096 hoc sacramentum quicumque gustaverit, non morietur in aeternum. Sanet te Dominus Jesus. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note