Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
17.1
EPISTOLA LXXX.
17.1
Ubi curationem caeci a nativitate ostendit divinae fuisse potestatis, discipulorum interrogationem reprehendit; atque nonnullas ejusdem historiae partes memorat et paucis edisserit.
17.2
AMBROSIUS BELLICIO.
17.1
Audisti, frater, lectionem Evangelii, in qua decursum est quod praeteriens Dominus Jesus vidit a generatione caecum. Ergo si Dominus vidit, non eum praeterivit: quare nec nos quidem praeterire debemus, quem praetereundum Dominus non putavit; praesertim cum a generatione caecus fuerit, quod non otiose est positum.
17.2
Est enim caecitas, quae plerumque vi aegritudinis aciem obducit oculorum, eademque temporis spatio mitigatur: est caecitas, quae humorum infusione generatur; ea quoque, vitio plerumque sublato, medicinae arte depellitur; ut cognoscas quia quod iste sanatur, qui a generatione sua caecus est, non artis est, sed potestatis. Donavit enim Dominus sanitatem, non medicinam exercuit; eos enim sanavit Dominus Jesus, quos nemo curaret.
17.3
Quam stolidi autem Judaei, qui interrogant: Hic peccavit, an parentes ejus? debilitates corporum referentes ad merita delictorum. Et ideo Dominus ait: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Quod enim naturae defuit, creatori competit reformare, qui auctor naturae est. Unde addidit: Cum in hoc mundo sum, lux sum hujus mundi; hoc est, omnes possunt videre, qui caeci sunt, si me lumen requirant. Accedite et vos, et illuminamini, ut videre possitis.
17.4
Deinde quid sibi vult quod is, qui vitam refundebat imperio, salutem praecepto dabat, dicens mortuo: Exi foras, et egressus est Lazarus de sepulcro; dicens paralytico: Surge, tolle grabatum tuum; et surrexit paralyticus, et coepit grabatum ipse portare, in quo solutus membris omnibus, portabatur: quid, inquam, sibi vult, quod exspuit et fecit lutum, et superunxit oculos caeci, et dixit ei: Vade et lava in Siloam, quod interpretatur missus; et abiit, et lavit, et videre coepit? Quae ista ratio est? Magna, ni fallor; plus enim videt, quem Jesus tangit.
17.5
Simul et divinitatem et sanctificationem ejus adverte. Quasi lux tetigit, infudit: quasi sacerdos per figuram baptismatis, mysteria gratiae spiritalis implevit. Exspuit, 1097 ut adverteres quia interiora Christi lumen sunt. Et vere videt, qui Christi mundatur internis. Lavat saliva ejus, lavat sermo ejus, sicut habes: Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
17.6
Quod autem lutum fecit, et superunxit oculos caeci, quid aliud significat, nisi ut intelligeres quia ipse hominem, luto illito, reddidit sanitati, qui de luto hominem figuravit: et quod haec caro luti nostri per baptismatis sacramenta aeternae vitae lumen accipiat? Accede et tu ad Siloam, hoc est, ad cum qui missus est a Patre, sicut habes: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit. Diluat te Christus, ut videas. Veni ad baptismum, tempus ipsum adest: veni festinus, ut tu dicas: Abii, et lavi, et videre coepi; ut et tu dicas: Caecus eram, et videre coepi; ut tu dicas, sicut iste refuso lumine ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit.
17.7
Nox erat caecitas. Nox erat, cum Judas accepit buccellam a Jesu, et introivit in eum Satanas. Judae nox erat, in quo diabolus erat: Joanni dies erat, qui in Christi pectore recumbebat. Petro quoque dies erat, cum lumen Christi videret in monte. Nox erat aliis, sed Petro dies erat. At vero ipsi Petro nox erat, quando Christum negabat. Denique gallus cantavit, et flere coepit, ut emendaret errorem; jam enim dies appropinquabat.
17.8
Interrogabant Judaei caecum: Quomodo vidisti? Grandis amentia! interrogabant quod videbant: interrogabant causam, cum factum viderent.
17.9
Et maledixerunt ei, dicentes: Tu sis discipulus ejus. Maledictio eorum benedictio est; quia benedictio eorum, maledictio est. Tu sis, inquiunt, discipulus ejus. Tunc prosunt, quando nocere se credunt. Vale, fili, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note