Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
18.1
EPISTOLA LXXXI.
18.1
Quosdam clericos propter laborem ac difficultatem animo despondentes, verbis erigit, eisque non modo futuram mercedem ponit ob oculos, sed etiam paratum Christi praesidium. Eam ob rem explicatis aliquot Scripturae locis, admonet ne se divelli ab illo patiantur.
18.2
AMBROSIUS clericis.
18.1
Plerumque humanis obrepit mentibus, ut aliqua levi praestricti offensione, si non illis cedant pro studio voluntaria, officio desistant: quod in alio genere hominum tolerabile, in iis vero qui rei divinae intendunt, plenum doloris.
18.2
Sunt enim aliqui in clericorum munere, quibus inimicus obrepere studet, si alias eos non potuerit circumvenire, ut laesis hujusmodi 1098 inserat cogitationes. Quid mihi prodest in clero manere, subire injurias, labores perpeti, quasi non possit ager meus me pascere, aut si ager desit, quasi aliter exercere sumptum non queam? Itaque hujusmodi cogitationibus etiam boni mores ab officio retrahuntur: quasi vero hoc solum sit in clerico, ut sumptum expediat suum, et non ut divinum sibi post mortem potius subsidium locet; quamquam ille post mortem abundet, qui tutus hic potuerit decernere adversum tot inimicorum insidias.
18.3
Unde Ecclesiastes ait: Optimi duo super unum, quibus est merces bona in labore ipsorum; quoniam si ceciderit, unus erigit socium suum. Ubi sunt duo optimi super unum, nisi ubi Christus est, et is quem Christus tuetur? Quia si ceciderit, qui cum Domino est Jesu, erigit eum Jesus.
18.4
Sed qua ratione dixit: In labore ipsorum? Ergo et Christus laborat? Utique laborat, qui ait: Laboravi clamans. Laborat, sed in nobis: denique ad puteum fatigatus sedebat. Sed quomodo laboret, docuit nos Apostolus minore exemplo, dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Docuit et ipse Dominus sua voce: Aeger eram, et non visitastis me: nudus eram, et non operuistis me. Laborat, ut me jacentem erigat.
18.5
Unde et in Elisaeo figura Domini praecessit, qui projecit se, ut mortuum erigeret: in quo symbolum est, quod nobis Christus commortuus sit, ut nobis resurgeret. Projecit itaque se usque ad nostram Christus fragilitatem, ut nos erigeret. Projecit se, non cecidit, sed erexit consortem. Ipse enim consortes nos sibi fecit, ut scriptum est, quia unctus est oleo justitiae prae consortibus suis.
18.6
Unde pulchre ait Ecclesiastes: Quoniam qui ceciderit, erigit socium suum, non ipse erigitur; Christus enim non alterius auxilio, atque ope erectus est, sed ipse se resuscitavit. Denique solvite, inquit, hoc templum, et in triduo illud resuscitabo. Hoc autem dixit de templo corporis sui. Nec immerito erectus non est ab alio, qui non cedidit; nam et ille qui a secundo erigitur, cecidit: et qui cecidit, indiget auxilio, ut erigatur. Quod et subjecta docent, dicente Scriptura: Vae illi uni, cum ceciderit, et non est secundus qui eum erigat! quia et si dormierint duo, est calor illis. Commortui enim sumus Christo, et ideo convivimus. Christus nobis commortuus est, ut nos calefaceret, qui ait: Ignem veni mittere in terram.
18.7
Mortuus eram, sed quia in baptismate commortuus Christo sum, accepi lumen vitae a Christo. Et qui in Christo moritur, per Christum calefactus vitae et resurrectionis vaporem accipit. 1099 Frigidus erat puer, calefecit eum Elisaeus spiritu suo, dedit ei vitae calorem. Condormivit ei, ut eum calor quietis ejus, qui in symbolo consepultus ei fuerat, excitaret. Frigidus itaque est, qui non moritur in Christo: calefieri non potest, cui ignis ardens non appropinquat: incalescere non potest alteri, qui secum non habet Christum.
18.8
Et ut cognoscas secundum mysterium dictum, non secundum numerum; quia optimi duo quam unus, subjecit mysticum: Et spartum triplex; non corrumpetur. Tria enim, quae non sunt composita, non corrumpuntur: Trinitas itaque incompositae naturae corrumpi non potest; quia Deus unum et simplex, et incompositum est, quidquid est: quod autem est, permanet, non subjicitur.
18.9
Bonum est itaque adhaerere alteri, et inserere collum in torques ejus, et subjicere humerum, et portare illum, nec taediare ad vincula; quia de domo alligatorum exivit, qui regnet, puer ille qui super regem seniorem et stultum est. Ideoque qui eum sequuntur, alligati vinculis sunt. Denique Paulus vinctus Jesu Christi. Unde et ipse Jesus captivam duxit captivitatem. Non satis visum est ei solvere captivitatem, quam diabolus imposuerat; ne iterum liberos vagantesque invaderet: sed perfecta absolutio aestimata est sub Christo degere, et injicere pedes in compedes sapientiae, ipsius captivum esse, ut sis liber ab adversario.
18.10
Recte puer, quoniam puer natus est nobis; et vere optimus puer, cui dictum est a Patre Deo: Magnum tibi est vocari puerum meum. Sapiens quoque, ut Evangelium docet; quia proficiebat aetate et sapientia. Convenienter etiam pauper: quia cum dives esset, pauper factus est; ut nos sua inopia ditaret. Et ideo non fastidit in regno suo pauperem, sed exaudit eum, et liberat ex omnibus augustiis et molestiis.
18.11
Sub hoc ergo vivamus, ut rex ille senior et stultus, nullam habeat potestatem supra nos. Qui dum vult regnare quasi voluntatis suae dominus, nec sub vinculis esse Domini Jesu, inveteratus in peccatis, stultitiae incidit deformitatem. Quid enim stultius quam, relictis coelestibus, ad terrena intendisse, et posthabitis perpetuis, elegisse ea quae caduca sunt et fragilia?
18.12
Nemo ergo dicat: Non est nobis portio in Jacob, neque haereditas in Israel. Nemo dicat: Non sum in clero; quia scriptum est: Date Levi cleros ejus. Et iterum David ait: Quia is qui inter cleros duos medius requiescit, ipse ad superna alis evolat spiritalibus. Non dicas de Deo tuo: Gravis mihi est; nec de loco tuo: Inutilis est mihi; quia scriptum est: Locum tuum noli relinquere. Vult enim auferre eum adversarius, vult te abducere; quia invidet spei tuae, invidet muneri.
18.13
Sed tu quicumque in clero es Domini, 1100 portio ejus et possessio, noli recedere de Domini possessione, ut dicas Domino: Possedisti renes meos: suscepisti me ex utero matris meae( Psal. CXXXVIII, 23); et ille tibi quasi bono servo dicat: Transi, recumbe. Valete, filii, et servite Domino; quia bonus Dominus.