Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
19.1
EPISTOLA LXXXII.
19.1
Quomodo in MARCELLI, Laeti et amborum sororis causa constitutus sit judex, et quare illam cognitionem ita susceperit, ut maluerit arbitrum agere, commemorat, litis exponit statum, ac Marcello damnum non aegre ferendum ostendit. Hinc eum laudat, quod arbitrum se ipse praestiterit longe aequissimum. Cur tamen in ejus arbitrio nonnihil mutaverit, docet: ac demum qua ratione singuli sine Ecclesiae damno vicerint, declarat.
19.2
AMBROSIUS MARCELLO.
19.1
Apud me decursus est tui textus negotii, quod non intulisti, sed recepisti; quia erat et pietatis necessitas, et probandae in pauperes liberalitatis voluntas. Cognovi autem secundum sacrae formam praeceptionis, in quam me induit et beatissimi Apostoli auctoritas, et tuae doctrinae ac vitae forma et disciplina. Nam cum ipse arguerem quod adhuc inter vos maneret veternosum jurgium, cognoscendi mihi necessitatem partes imposuerunt.
19.2
Erubui recusare, fateor, cum praesertim togati utriusque partis invicem se lacesserent, dicentes ut meo sub examine liqueret, cui parti majora juris vel justitiae suffragia forent. Quid plura? Cum jam conclusi essent dies, et paucarum horarum superesset spatium, quibus tamen alia audiret praefectus negotia; petierunt causae patroni prorogari paucorum dierum tempora, ut ego residerem cognitor. Tantus ardor erat christianis viris, ne praefectus de episcopi judicaret negotio. Aiebant praeterea nescio quae gesta indecore, et pro suo quisque studio jactabat, quae episcopo potius judice, quam praefecto examinari oporteret.
19.3
His confusus, simul admonitus Apostolicae praeceptionis, quae arguit, dicens: Nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? Et iterum: Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum: sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles; recepi cognitionem, ita tamen ut compositionis essem arbiter. Videbam enim quod si pro tuis judicarem partibus, posset ille non acquiescere: si pro illo ferretur sententia, obediret tua et sanctae sororis defensio. Erat ergo iniqua decernendi conditio. Posset etiam illis videri suspecta necessitudinis sacerdotalis gratia. Quando enim victus quemvis alium quam se aequiorem putat? Et quod verum est, erant vetusti jurgii intolerabilia utrique parti dispendia; si finis ejus aut 1101 fructu careret, aut liberalitatis solatio.
19.4
Cum igitur anceps judicium, jus controversum, multiplices ab utraque parte actiones cernerem, invidiae plenas supplicationes, rescriptorum quoque obreptiones obtexerent: adverterem etiam gravi conditione illum, si vicisset, acturum de duplis fructibus, et de sumptibus annosae litis: tuo autem officio non convenire, ut expensas jurgii posceres: nec competere, ut quidquam de fructibus possessor ageres, quos percepisses; malui jurgium compositione caedere, quam pronuntiatione acerbare. Alia enim habebant excitari jurgia: tum, quod est gravissimum, etsi jurgia sublata forent, erant tamen odia mansura, quae apud bonos mores dispendii sunt.
19.5
Inter hos aestus positus, cum me persona sacerdotis, feminae sexus, viduae gravitas, amici quoque contemplatio, trino quodam non perfunctorio conveniret nomine, illud sequendum putavi; ut neminem vinci vellem, et omnes vincere. Nec fefellit sententia; vicistis enim omnes germanitati, vicistis naturae, vicistis Scripturae dicenti: Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?
19.6
Sed putas te gravatum jactura juris, damno pecuniae. Meliora utique sacerdotibus damna, quam lucra saeculi sunt: Beatius est enim dare, quam accipere. Sed forte dicas: Fraudem non debui pati, injuriam non debui perpeti, damnum subire. Quid ergo? Inferre velles? Sed etsi tu non inferres, ille se passum diceret. Itaque vide quid dicat Apostolus: Quare non magis fraudem patimini? Ut prope videatur, qui non patitur, fecisse; tolerare enim debet, qui fortior est.
19.7
Verum quid ego ita tecum ago, quasi hoc meum, et non tuum sit? Tu enim obtulisti, quasi arbiter litis, ut soror in diem vitae suae possideret partem praedii, post obitum ejus fratri cederet omnis possessio. Neque quisquam eum vel tuo, vel Ecclesiae conveniret nomine: sed sibi haberet, si ita mallet, ut nihil dispensaret Ecclesiae. Hoc cum ego praedicarem, et praeferrem tantam animo tuo infusam liberalitatis gratiam, respondit germanus tuus placere sibi oblationem, si metus deteriorandae possessionis decederet. Quemadmodum enim femina, et quod est amplius, vidua possessionem regeret tributariam? Quid sibi profuturum, quod sibi jura possessionis cederes; si majora ex incultu agri subeunda sibi damna arbitraretur?
19.8
Movebat hoc utriusque partis togatos. 1102 Itaque omnium conspirante assensu, placuit ut Laetus v. c. agrum susciperet, et certum numerum frumenti, vini, olei, sorori quotannis pensitaret. Ergo sanctae germanae tuae non jus, sed sollicitudo decessit: non fructus, sed culturae labor: non reditus, sed incerti eventus quaedam, ut dicitur vulgo, alea. Si tempestates ventorum graves proventum impedierint, sorori tamen tuae sua ubertas manebit. Si nimia siccitate aruerint locorum gignentia, sorori tamen tuae sata non minuetur fecunditas. Sibi ascribet Laetus conditionem oblationis suae: si necessitates temporum et extraordinariae incubuerint exactiones, germana tua beneficio tuo, ut dispendio Laeti, immunis erit: Laetus autem se proprietate locorum solabitur.
19.9
Vicistis ergo omnes: Laetus, quia jus loci adeptus est, quod non tenebat: soror, quia annuis potietur fructibus jam sine lite, sine jurgio; nemo tamen plenius, nemo gloriosius quam tu vicisti, qui dum erga sororem confirmari vis liberalitatem tuam, in utrumque eam fraternae consortem necessitudinis contulisti. Nam et fratri concessisti proprietatem, et sorori usus fructum: nihil autem adimitur Ecclesiae, quod pietati acquiritur; charitas enim non damnum, sed lucrum Christi est; denique charitas fructus Spiritus sancti est. Apostolico igitur charactere cognitio decursa est. Dolebamus ante quod litem haberes: profuit jurgium, ut formam indueres apostolicae vitae et praeceptionis. Illud sacerdotio non congruebat, haec transactio et apostolicam decet normam.
19.10
Nec vereare ne immunis sit atque exsors Ecclesia liberalitatis tuae. Habet et illa fructus tuos et quidem uberiores, habet fructus doctrinae tuae, habet tuae vitae stipendium; habet fecunditatem, quam tuis institutis rigasti. His dives reditibus, non quaerit temporalia; quia aeterna possidet. Addidisti autem ei non solum apostolicos, sed etiam evangelicos fructus; Dominus enim dixit: Facite vobis amicos de iniquo mammona. Fecisti et tu amicos, et quod mirabile est, ex dissidentibus. Fecisti in jus germanitatis redire fratres, fecisti eos hac charitate, hac gratia securos esse, quod suscipiantur in aeterna tabernacula.
19.11
Christo igitur auctore et duobus arbitris sacerdotibus, te qui formam prior dedisti, me qui sententiam prompsi, facta pax non claudicabit; quando tanta fidei convenerunt suffragia, ut perfidia non possit esse sine poena.
19.12
Arabit Laetus sorori, cui antea alienos invidebat labores: messem Laetus sorori colliget, 1103 in qua ante ferre non poterat alienas donationes: deferet fructus ad sororis horrea, et hoc laetus faciet, recepta etiam jam nominis sui proprietate.
19.13
Tu interea conformatus in apostolum Christi, assumens propheticam auctoritatem, dices ad Dominum: Possedisti renes meos. Haec melius possessio Christum decet; ut virtutes sacerdotis possideat sui, hos fructus capiat, qui sunt integritatis et continentiae, et quod est amplius, charitatis et tranquillitatis. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note