Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
20.1
EPISTOLA LXXXIII.
20.1
SISINNIUM propter veniam filio, qui se inconsulto uxorem duxerat, datam commendat; et commodis quibusdam quae ille ex eo relaturus erat, memoratis, eumdem hac ignoscendi facilitate sanctorum vestigiis institisse ostendit.
20.2
AMBROSIUS SISINNIO.
20.1
Quod filio nostro remisisti meo rogatu, quia te inconsulto, uxorem acceperat, pietati magis tribuo, quam nostro amori; plus est enim pietatem ipsam de te impetravisse, quam cujusque petitionem. Certe sacerdos tunc magis impetrat, cum virtus praevalet; sacerdotis enim petitio doctrina pietatis est. Impetravit igitur natura, impetravit filius eo plenius, quia postulati contemplatio temporalis solet esse: virtutis autem diuturnus habitus, et jugis animorum inductio.
20.2
Pulchre itaque gestum, ut te patrem recognosceres: simul quia justa indignatio fuit; malo enim culpam fateri, ut plus laudetur paterna indulgentia: sed et ipsa paterna offensio fuit, quoniam venturam in locum filiae tuo debuisti eligere judicio, cui fieres pater. Namque aut natura filios suscipimus, aut electione; in natura casus est, in electione judicium: magisque in adoptatis offendimus, quam in genitalibus filiis; quia genitales filios esse degeneres, ad naturam refertur; adscitos vel adoptione vel copula dedecores esse nostro errori ascribitur. Fuit ergo quod succenseres filio, sed fuit 1104 etiam quod remitteres; quia sibi uxorem elegit. Acquisisti filiam sine electionis periculo. Si bonam duxit, tibi acquisivit gratiam: si erravit, recipiendo meliores facies, refutando deteriores.
20.3
Maturiore quidem consilio puella filio a patre traditur: sed majore obsequii proposito a filio ad patrem ducitur, et a viro lecta ingreditur soceri domum; dum metuit et filius displicere judicium suum, et nurus ministerium. Illam paternae electionis praerogativa attollit atque erigit; istam offensionis humiliat metus, inclinat verecundia. Non habebit filius, quod in uxorem referat, quasi exsors culpae, si quid fortasse offensum sit, quod habet usus; immo amplius elaborabit, ut in utroque suum possit probari, et in uxore judicium, et in se obsequium.
20.4.1
Fecisti igitur quod boni parentes, ut cito ignosceres, sed obsecratus; nam antequam rogareris, non erat ignoscere, sed factum probare. Deinde diutius differre veniam, et tibi acerbum, et illis inutile; neque enim paterna viscera diutius tolerare possent.
20.4.2
5 et 6. Summae devotionis proposito Abraham filium suum secundum oraculum Dei offerebat in holocaustum; et quasi exsors naturae, exerebat gladium, ne mora sacrificium decoloraret; tamen ubi abstinere a filio jussus est, gladium libenter recondit: et qui immolare unigenitum, fidei intentione properabat, majore pietatis studio festinavit ovem subrogare sacrificio.
20.5
Joseph quoque, ut fratrem juniorem teneret, simulabat iracundiam fratribus, et compositam furti fraudem; indignatus tamen, cum advolveretur ad genua ejus unus ex fratribus Judas, flerent alii, fraterno victus et compassus affectu, diutius tenere non potuit simulationem severitatis: remotisque arbitris, aperuit fratribus quod germani sui essent, et ipse esset Joseph, quem vendidissent: nec se memorem suae esse injuriae, et fraternae venditionis acerbitatem fraterne excusare, atque id quod posset arguere, ad altiores causas referre; eo quod ita oportuisset fieri, procurante Deo; ut 1105 transiret in Aegyptum, qui gentem suam frugis externae egentem pasceret, ut sterilitatis tempore alendis patri et filiis subsidio foret.
20.6
Quid autem de sancto David loquar, qui degenerem filium, et fraterno oblitum sanguine, ad unius mulieris petitionem paternis visceribus mentem emollitus domo recepit?
20.7
Ipse ille Evangelicus pater adolescentiorem filium, qui prodegerat omnem substantiam a patre acceptam vivendo luxuriose, regredientem tamen unius sermonis inflexus humilitate, quod in patrem peccasse se fatebatur, occursu pio fovit, supra collum ejus cecidit, primam illi stolam, annulum et calceamenta deferri jussit; atque honoratum osculo, donatum munere, admirabili suscepit convivio.
20.8
Horum te imitatorem praebuisti pietate patria, qua proxime ad Deum accedimus; et ideo ego prompte filiam nostram adhortatus sum, ut etiam hiemali tempore viae laborem exciperet, commodius hibernatura non solum in hospitio, sed etiam in affectu paterno, cum jam successerit indignationi gratia: quandoquidem ut plene te ad similitudinem atque imitationem sanctorum referres, eos accusavisti, qui compositis mendaciis animum tuum adversum filios excitandum arbitrati sunt. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.